Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 47

Previous Number Next Number See English 

47. ((v.)) Quod per externa Templi Hierosolymitani repraesentata sint externa Verbi, quae sunt sensus litterae ejus, est quia simile per templum, quod per tabernaculum, repraesentatum est, nempe caelum et ecclesia, et inde quoque Verbum. Quod per "Templum Hierosolymitanum" significatum sit Divinum Humanum Domini, docet Ipse apud Johannem, "Solvite Templum hoc, et in tribus diebus exsuscitabo illud Ipse loquebatur de Templo Corporis sui" (ii. 19, 21);

et ubi intelligitur Dominus, etiam intelligitur Verbum, quia Dominus est Verbum. Nunc quia per interiora templi repraesentata sunt interiora caeli et ecclesiae, ita quoque Verbi, ideo per exteriora ejus repraesentata et significata sunt exteriora caeli et ecclesiae, ita quoque Verbi, quae sensus litterae ejus sunt. De exterioribus templi legitur, Quod aedificata sint ex lapide integro non caeso, et ex cedro intus; et quod omnes parietes ejus intus sculpti essent cherubis, palmis et aperturis florum; et solum obductum auro (1 Reg. vi. 7, 29, 30);

per quae omnia etiam significantur externa Verbi, quae sancta sensus litterae ejus sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church