Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 76

Previous Number Next Number See English 

76. (VIII.) QUOD ECCLESIA SIT EX VERBO, ET QUOD TALIS SIT QUALIS EI EST INTELLECTUS VERBI. Quod ecclesia sit ex Verbo, hoc non venit in dubium; nam Verbum est ipsum Divinum Verum (n. 1-4): ex Verbo est doctrina ecclesiae (n. 50-61): et per Verbum est conjunctio cum Domino (n. 62-69). Sed quod intellectus Verbi faciat ecclesiam, hoc in dubium venire potest, quoniam sunt qui credunt quod ab ecclesia sint quia Verbum habent, id legunt vel a praedicatore audiunt, et aliquid ex sensu litterae ejus sciunt: sed quomodo hoc et illud in Verbo intelligendum est, non sciunt, et quidam non tanti aestimant. Quare hic confirmabitur quod non Verbum faciat ecclesiam, sed intellectus ejus et quod ecclesia talis sit, qualis est intellectus Verbi apud illos qui in ecclesia sunt. Hoc confirmatur ex his.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church