Apocalypse Explained (Whitehead) n. 10

Previous Number Next Number See English 

10. (Vers. 2.) "Qui testatus est Verbum Dei et testimonium Jesu Christi."--Quod significet quod illis qui corde agnoscunt Divinum Verum, ac Divinum Domini in Humano Ipsius, constat ex significatione "testari," quod sit corde agnoscere (de qua sequitur); ex significatione "Verbi" seu sermonis Dei, quod sit Divinum Verum (de qua n. 4692, 5075, 9987); et ex significatione "(testimonii) Jesu Christi," quod sit agnitio Divini Domini in Humano Ipsius: quod id per "testimonium Jesu Christi" significetur, est quia "testari" significat agnoscere corde, et agnoscere corde Jesum Christum est agnoscere Divinum in Humano Ipsius; nam qui agnoscit Dominum, et non simul Divinum in Humano Ipsius, is non agnoscit Dominum; est enim Divinum Ipsius in Humano Ipsius, et non extra illud; est enim Divinum in Humano Ipsius sicut anima in corpore; quare cogitare de Humano Domini, et non simul de Divino Ipsius, est sicut cogitare de homine abstracte ab anima seu vita illius, quod non est cogitare de homine.

[2] Quod Divinum Domini sit in Humano Ipsius, et quod simul sint una Persona, docet Doctrina recepta in toto Christiano orbe; haec docet ita:

Christus tametsi Deus et Homo, usque tamen non sunt duo, sed unus Christus; est unus, at non ita quod Divinum sit mutatum in Humanum, sed Divinum recepit ad se Humanum: est prorsus unus, sed non ita quod binae naturae sint commixtae, sed est unica Persona; quia sicut anima et corpus facit unum hominem, ita Deus et Homo est unus Christus. (Ex Symbolo Athanasii.) Inde etiam patet, quod qui distinguunt Divinum in tres Personas, cum de Domino ut altera Persona cogitant, cogitare debeant de utroque tam Humano quam Divino simul; nam dicitur quod sint unica Persona, et quod sint unum sicut anima et corpus; qui itaque aliter cogitant, non de Domino cogitant; et qui non de Domino ita cogitant, illi non possunt de Divino quod Patris vocatur cogitare, nam dicit Dominus, "Ego sum via, veritas, et vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me" (Joh. xiv. 6). Quia haec agnitio significatur per "testimonium Jesu Christi," ideo dicitur quod "Testimonium Jesu sit spiritus prophetiae" (Apoc. xix. 10);

"spiritus prophetiae" est vita et anima doctrinae. (Quod "spiritus" in Verbi sensu interno significet vitam seu animam, videatur n. 5222, 9281, 9818; et quod "prophetia" significet doctrinam, n. 2534, 7269; et agnitio Domini est ipsa vita seu anima omnis doctrinae in ecclesia. Sed de his in sequentibus plura.)

[3] Quod "testari" sit agnoscere corde, est quia agitur de rebus spiritualibus, et nemo de illis testari potest nisi ex corde, nam aliunde non percipit quod ita sit: testari autem de talibus quae in mundo existunt, est testari ex scientia, seu ex memoria et cogitatione, quia ita vidit aut audivit; verum in spiritualibus aliter, nam haec implent totam vitam et faciunt illam. Spiritus hominis, in quo vita hominis primario residet, non aliud est quam sua voluntas aut suus amor, ac inde suus intellectus et sua fides; et "cor" in Verbo significat voluntatem et amorem, et inde intellectum et fidem: inde patet, unde est quod per "testari" in sensu spirituali intelligatur agnoscere corde. Quia per "cor" significatur bonum amoris, et hoc solum est quod agnoscit Divinum Verum ac Divinum Domini in Humano Ipsius, et id bonum per "Johannem" significatur, ideo etiam Johannes dicit, quod "testetur Verbum Dei et testimonium Jesu Christi;" ut quoque alibi, "Et videns testatus est, et verum est testimonium illius, et ille scit quod vera dicat, ut vos credatis" (Joh. xix. 35);

et alibi, "Hic est discipulus testans de his, et scribens haec, et scimus quod verum sit testimonium ejus" (Joh. xxi. 24).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church