Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1004

Previous Number Next Number See English 

1004. "Diei illius magni Dei omnipotentis."--Quod significet statum postremum ecclesiae, quando adventus Domini ac ultimum judicium, constat ex significatione "diei magni Dei omnipotentis," quod sit status ultimus ecclesiae, quando adventus Domini ac ultimum judicium (de qua (supra), n. 413). Saepius in Verbo dicitur "dies magnus," "diesJehovae," "dies irae et excandescentiae," "dies vindictae," "dies terribilis," et in illis locis per illum intelligitur status ultimus ecclesiae, et tunc adventus Domini, ac ultimum judicium.

[2] (Continuatio de Sexto Praecepto.) Amor vere conjugialis non dari potest quam inter duos; sicut non amor Domini erga caelum, quod unum est ab Ipso et in Ipso; seu erga ecclesiam, quae similiter ac caelum una est ab Ipso et in Ipso: omnes qui in caelis sunt, et qui in ecclesia sunt, unum erunt per amorem mutuum ex amore in Dominum; angelus in caelo, et homo in ecclesia, qui non cum reliquis unum ita facit, non est ex caelo, nec ab ecclesia. Praeterea in universo caelo, et in universo mundo, sunt duo ad quae omnia se referunt; illa duo vocantur bonum et verum; ex illis in unum conjunctis omnia quae in caelo et in mundo sunt, exstiterunt et subsistunt; quum unum sunt, tunc bonum est in vero, ac verum est in bono, ac verum est boni et bonum est veri; ita agnoscit unum alterum ut suum mutuum et reciprocum, et sicut agens suum reagens, et vicissim. Ex hoc universali conjugio est amor conjugialis inter maritum et uxorem. Maritus ita creatus est ut sit intellectus veri, et uxor ita creata est ut sit voluntas boni; proinde ut maritus sit verum, et uxor sit bonum, ita ut ambo sint verum et bonum in forma, quae forma est homo, et imago Dei: et quia a creatione est ut verum fiat boni, ac bonum veri, ita mutuo et vicissim, ideo non potest dari unum verum unitum duobus diversis bonis, et vicissim; nec potest dari unus intellectus unitus duabus diversis voluntatibus, et vicissim; nec potest dari unus homo, qui spiritualis, unitus duabus diversis ecclesiis; similiter non unus vir intime unitus duabus feminis. Intima unitio est sicut animae et cordis; anima uxoris est vir, et cor viri est uxor; vir suam animam communicat et conjungit uxori per amorem actualem; inest illa semini ejus, et uxor corde illam recipit; inde duo unum fiunt, et tunc omnia et singula unius corporis spectant suum mutuum in alterius; hoc est genuinum conjugium, unice inter duos dabile; nam a creatione est, ut omnia viri tam mentis ejus quam corporis ejus suum mutuum habeant in mente et in corpore uxoris, ac inde ut singularissima se mutuo spectent ac velint uniri; ex eo aspectu et conatu existit amor conjugialis.

[3] Omnia quae in corpore sunt, quae vocantur membra, viscera et organa, non sunt aliud quam formae naturales corporeae correspondentes formae spirituali mentis; inde omnia et singula corporis ita correspondent omnibus et singulis mentis, ut quicquid mens vult et cogitat, corpus ad nutum in instanti agat: dum itaque binae mentes unum agunt, tunc etiam bina corpora potentialiter ita unita sunt ut non sint duo amplius, sed una caro: velle fieri una caro est amor conjugialis, et is amor talis est quale est id velle.

[4] Hoc licet confirmare per mirabile quod in caelis est: dantur ibi conjuges qui in tali amore conjugiali sunt ut ambo possint esse una caro, et quoque sunt dum volunt, et tunc apparent ut unus homo; vidi, et locutus sum cum illis; et dixerunt quod illis una vita sit, et quod sint sicut vita boni in vero, ac vita veri in bono, et quod sint sicut paria in homine, nempe sicut bina haemisphaeria cerebri circumducta una meninge, binae camerae cordis intra commune tegmen, et bini lobi pulmonum similiter; quae, tametsi duo sunt, usque unum sunt quoad vitam et quoad exercitia vitae, quae sunt usus; dixerunt quod vita illorum ita conjuncta, sit plena caelo, et quod sit ipsa caeli vita cum ejus infinitis beatitudinibus, ex causa, quia caelum etiam tale est, ex conjugio Domini cum illo; nam omnes angeli caeli sunt in Domino, ac Dominus in illis.

[5] Porro dixerunt quod illis impossibile sit cogitare ex aliqua intentione de uxore aut femina supernumeraria, quia hoc foret convertere caelum in infernum; quare angelus dum modo id cogitat, cadit de caelo. Adjecerunt quod spiritus naturales hanc illorum conjunctionem non credant dabilem, ex causa quia illis qui mere naturales sunt non est conjugium ex origine spirituali, quae est boni et veri, sed est conjugium ex origine naturali; inde nec unio mentium, sed modo unio corporum ex animo lasciviente in carne, quae lascivia est ex universali lege cuique vivo et non vivo ex creatione indita et sic insita, quae est, ut omne in quo est vis, producere velit sui instar, ac multiplicare suam speciem in infinitum et in aeternum. Quia posteri Jacobi, qui filii Israelis vocati sunt, fuerunt mere naturales homines, et inde conjugia illorum non spiritualia sed carnalia, ideo illis propter duritiem cordis illorum plures uxores ducere concessum fuit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church