Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1009

Previous Number Next Number See English 

1009. "Et videant pudorem ejus."--Quod significet et inde in spurcis amoribus, constat ex significatione "pudoris," quod sint spurci amores; nam per "pudorem" intelligitur pars corporis quae tegitur femoralibus, et est regio genitalium, quae ex scandalis et ex adulteriis vocantur pudenda: horum nuditas intelligitur per "nudum ambulare: et quia genitalia utriusque sexus correspondent amoribus caeli in genere, et tunc correspondent quando induta sunt, inde correspondent amoribus inferni quando non induta sunt, ita quando nuda: "vestes" enim significant vera induentia, et "caro" illius regionis corporis significat bonum amoris, et bonum absque vero non est bonum, sicut nec verum absque bono est verum (de qua re videatur mox supra, n. 1008); et ubi non est bonum amoris, ibi est malum, seu spurcus amor. Quoniam "nuditas" illius partis corporis significat amorem spurcum, seu lascivum adulterii, ideo Aharoni fuerunt femoralia ex lino, quae super carne ejus erant cum ministrabat (Exod. xxviii. 42, 43; cap. xxxix. 28);

"femoralia ex lino" significabant vera integentia.

[2] (Continuatio de Sexto Praecepto.) Qui abstinet ab adulteriis ex alia causa quam quod sint peccata, et contra Deum, usque est adulter; ut si quis abstinet ab illis ex timore legis civilis et ejus poenarum, ex timore jacturae famae et inde honoris; ex timore morborum ex illis; ex timore jurgiorum domi ab uxore, et inde intranquillitatis vitae; ex timore verberum ex mariti laesi servis; ex egestate, aut ex avaritia; ex infirmitate oriunda vel ex abusu, vel ex aetate, aut ex impotentia, vel ex morbo; immo si abstinet ex lege aliqua naturali aut morali, et non simul abstinet ab illis ex lege Divina, is usque tamen interius incastus et adulter est; nam nihilo minus credit quod non sint peccata, et inde illa declarat licita in suo spiritu, et sic in spiritu committit illa, tametsi non in corpore; quare post mortem, dum fit spiritus, aperte loquitur pro illis, et absque pudore patrat illa. Datum est in mundo spirituali videre virgines quae scortationes reputaverunt nefandas, quia contra legem Divinam; et quoque virgines quae illas non reputaverunt nefandas, sed usque ab illis abstinuerunt propter diffamiam, quae averteret procos; has virgines vidi cinctas fusca nube in descensu ad inferos; illas autem cinctas candida luce in ascensu ad superos.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church