Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1022

Previous Number Next Number See English 

1022. "Dare illi poculum (vini) excandescentiae irae Ipsius."--Quod significet devastationem ejus per dira falsa mali, constat ex significatione "poculi," quod sit falsum ab inferno, quod est falsum mali (de qua (supra), n. 960(a)); et quia apparet sicut Deus propter id excandescat et irascatur, dicitur "poculum excandescentiae irae Dei," "excandescentia" propter falsum, et "ira" propter malum; inde per "dare illi id poculum" significatur devastare, nam falsum mali ab inferno devastat ecclesiam quoad omne bonum et verum. Quod ecclesia illa quae intelligitur per "Babylonem" ita devastata sit, ex sequentibus binis capitibus constabit.

[2] |(DE DECIMO PRAECEPTO)| DE DECIMO PRAECEPTO, "NON CONCUPISCES (SEU APPETES) UXOREM SOCII TUI, SERVUM AUT ANCILLAM EJUS, BOVEM AUT ASINUM EJUS." Hae concupiscentiae sunt ad propria hominis, quia uxor, servus, ancilla, bos et asinus sunt intra domum ejus, et per illa quae intra domum hominis sunt, in sensu spirituali interno intelliguntur propria ejus; nempe, per "uxorem" affectio veri et boni spiritualis, per "servum" et "ancillam" affectio veri et boni rationalis spirituali inservientis, et per "bovem" et "asinum" affectio boni et veri naturalis; hae affectiones per illa significantur in Verbo: sed quia illas affectiones concupiscere et appetere, est velle et cupere subjicere hominem suae potestati, aut facere illum sui juris, inde sequitur quod per concupiscentias ad illas intelligantur concupiscentiae amoris sui, hoc est, amoris imperandi; sic enim propria socii facit sua.

[3] Ex his nunc constat quod concupiscentia noni praecepti sit concupiscentia amoris mundi, et quod concupiscentiae hujus praecepti sint concupiscentiae amoris sui; nam, ut prius dictum est, omnes concupiscentiae sunt amoris, est enim amor qui cupit; et quia bini amores mali sunt, ad quos omnes concupiscentiae se referunt, nempe amor mundi et amor sui, sequitur quod concupiscentia noni praecepti se referat ad amorem mundi, et quod concupiscentiae hujus praecepti se referant ad amorem sui, in specie ad amorem imperandi. (Quod ex binis illis amoribus omnia mala et inde falsa scaturiant, videatur supra, n. 159, 171, 394, 506, 517, 650(d), 950, 951, 973, 982, 1010, 1016; et in Doctrina Novae Hiersolymae, n. 65-83.)3.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church