Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1025

Previous Number Next Number See English 

1025. "Et montes non inventi sunt."--Quod significet quod amplius non aliquod bonum amoris esset, constat ex significatione "montium," quod sint ecclesia quoad bonum amoris (de qua (supra), n. 405, 510, 850(a)). Quod "montes" sint ecclesia quoad bonum amoris, est quia "terra" significat ecclesiam, et angeli qui in amore in Dominum sunt terram suam super montibus in mundo spirituali habent; inde "montes" ecclesiam quoad bonum amoris in Dominum significant. Quod illi super montibus in mundo spirituali habitent, est quia interiores angeli sunt, ac interiora in mundo spirituali correspondent superioribus, et actualiter fiunt superiora. Inde quoque est, quia Dominus in intimo est, (quod) dicatur "Altissimus," et "habitare in altissimis."

[2] (De Praeceptis Decalogi in genere.) Quales illi tres sensus in praeceptis decalogi sunt, ex sequentibus his in summario expositis videri potest. Primum praeceptum decalogi, "Non coles alios deos praeter Me," in sensu spirituali morali involvit quod non aliud nec alium coles ut Divinum; non aliud, nempe, Naturam, tribuendo ei aliquid Divini ex se; et non alium, nempe, aliquem vicarium Domini, aut aliquem sanctum: in sensu caelesti spirituali involvit quod non agnosces nisi quam unum Deum, et non plures secundum qualitates, ut fecerunt antiqui, et hodie aliqui pagani; vel secundum opera, ut hodie Christiani, qui unum Deum ex creatione, unum ex redemptione, et unum ex illustratione faciunt.

[3] Idem praeceptum in sensu Divino caelesti involvit quod solus Dominus agnoscendus et colendus sit, ac trinum in Ipso; nempe ipsum Divinum ab aeterno, quod intelligitur per "Patrem," Divinum Humanum natum in tempore, quod intelligitur per "Filium Dei," ac Divinum ex utroque procedens, quod intelligitur per "Spiritum sanctum." Hi tres sensus sunt primi praecepti in suo ordine: ex quo praecepto in triplici sensu lustrato, patet, quod in illo in summa contineantur et includantur omnia quae Divinum quoad essentiam concernunt.

[4] In altero praecepto, "Non profanabis nomen Dei," in tribus ejus sensibus continentur et includuntur omnia quae Divinum quoad quale concernunt; nam per "nomen Dei" significatur quale Ipsius, quod in primo sensu est Verbum, ex Verbo doctrina, et ex doctrina cultus oris et vitae; in secundo sensu est regnum Domini in terris, et regnum Domini in caelis; et in tertio sensu est Divinum Humanum Domini, hoc enim est quale ipsius Divini. (Quod Divinum Humanum Domini in supremo sensu sit "nomen Dei," videatur supra, n. 224.) In reliquis praeceptis sunt similiter tres sensus interni pro tribus caelis; sed de illis alibi, volente Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church