Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1030

Previous Number Next Number See English 

1030. VERSUS 1, 2. "Et venit unus ex septem angelis habentibus septem phialas, et locutus cum me, dicens mihi, Veni, ostendam tibi judicium meretricis magnae sedentis super aquis multis; cum qua scortati sunt reges terrae, et inebriati sunt ex vino scortationis ejus inhabitantes terram." 1. "Et venit unus ex septem angelis habentibus septem phialas, et locutus cum me," significat statum ecclesiae apud Pontificios manifestatum (n. 1031); "dicens mihi, Veni, ostendam tibi judicium meretricis magnae," significat religiosum illorum, in quo omne bonum et verum ecclesiae adulteratum et profanatum est (n. 1032); "sedentis super aquis multis," significat dominans super omnia Verbi, et inde super sancta ecclesiae (n. 1033). 2. "Cum qua scortati sunt reges terrae," significat quod falsificaverint omnia vera ecclesiae (n. 1034); "et inebriati sunt a vino scortationis ejus inhabitantes terram," significat quod ex falsificatis insaniverint illi qui ab ecclesia (n. 1035).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church