Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1035

Previous Number Next Number See English 

1035. "Et inebriati sunt a vino scortationis ejus inhabitantes terram."--Quod significet et quod ex falsificatis insaniverint illi qui ad ea ecclesia, constat ex significatione "inebriari," quod sit insanire in spiritualibus (de qua (supra), n. 376(f)); ex significatione "vini," quod sit spirituale verum (de qua etiam, n. 376); ex significatione "scortationis" quod sit falsificatio veri (de qua mox supra); et ex significatione "inhabitantium terram," quod sint qui ab ecclesia; (quod per "terram" in Verbo significetur ecclesia, supra pluries ostensum est:) ex his nunc patet quod per quod "inebriati sint vino scortationis ejus inhabitantes terram," significetur quod insaniverint ex falsificatis illi qui ab ea ecclesia.

[2] Quod insanitionem, quae significatur per "inebriationem" et per "ebrietatem" in Verbo, ulterius attinet, illa non est ex falsis, sed ex falsificatis veris; causa est, quia verum ex caelo agit in intellectum, et simul falsum ex inferno; inde fit discidium in mente, et similis insania qualis est ebrio in mundo: sed haec insania non datur apud alios quam apud illos qui in malo sunt, et confirmarunt falsa mali per Verbum; nam omnia Verbi sunt vera et communicant cum caelo, et falsa mali sunt ex inferno: ex falsis autem quae non ex malo sunt, non fit inebriatio spiritualis; illa enim falsa non pervertunt et destruunt vera spiritualia, quae intus in veris sensus litterae latent, nam non concludunt inde malum, ut faciunt falsa ex malo.

[3] Falsa ex non malo comparari possunt aquis non puris, quae potatae non inducunt ebrietatem; sed falsa ex malo comparari possunt vino aut sicerae, quae inducunt ebrietatem: quare etiam insanitio illa in Verbo dicitur fieri per vinum, quod vocatur "vinum scortationis" ac "vinum Babelis," apud Jeremiam, "Calix auri Babel in manu Jehovae, inebrians universam terram; de vino ejus biberunt gentes, ideo insaniunt gentes" (li. 7).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church