Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1057

Previous Number Next Number See English 

1057. "Quorum nomina non scripta sunt in libro vitae a fundatione mundi."--Quod significet quod sint qui non agnoscunt Divinam potestatem Domini super caelum et super terram, sed illam translatam in quendam vicarium, et ab illo in ejus vicarios, constat ex significatione "nominum non scriptorum in libro vitae," quod sint qui non recipiuntur in caelo (de qua (supra), n. 199, 222(a), 299); et quia illi non recipiuntur in caelo qui non agnoscunt Divinam potestatem Domini super caelum et super terram, ideo sunt hi qui intelliguntur: et ex significatione "fundationis mundi," quod sit ab instauratione ecclesiae. Per "fundationem mundi" in sensu litterae seu naturali intelligitur creatio mundi; sed in sensu interno spirituali intelligitur instauratio ecclesiae; nam sensus spiritualis agit de spiritualibus, et sensus naturalis de naturalibus, quae sunt mundi. Inde est quod per "creationem caeli et terrae," in primo capite Geneseos, in sensu spirituali describitur nova creatio seu instauratio ecclesiae primae et antiquissimae in hac tellure: (quod haec per "creationem caeli et terrae," in primo capite Geneseos describatur, videatur in Arcanis Caelestibus, ubi illa quae in eo capite sunt, explicata sunt;) praeterea per "creare" in Verbo significatur reformare, et per "Creatorem" Dominus ut Reformator et Salvator. (Quod per "creare" significetur reformare, et quod per "creationem caeli et terrae," in primo capite Geneseos, in sensu spirituali describatur instauratio Ecclesiae Antiquissimae, videatur supra, n. 294, 739.)

[2] Instauratio ecclesiae per "fundationem mundi" etiam intelligitur in his locis in Verbo:--

"Rex dicet illis qui a .. dextris, Venite, .. et tanquam hereditatem possidete regnum paratum vobis a fundatione mundi" (Matth. xxv. 34);

Jesus orans dixit, "Pater, .... quia amasti Me ante fundationem mundi" (Joh. xvii. 24);

Jesus dixit, "Requiretur sanguis omnium prophetarum effusus a fundatione mundi a generatione hac" (Luc. xi. 50). Quod instauratio ecclesiae per "fundationem mundi" intelligatur, constat ex locis in Verbo ubi dicitur "fundare terram," "fundatio terrae," et "fundamentum terrae," per quae non fundatio aut creatio terrae, sed instauratio seu creatio ecclesiae super terra intelligitur; ut apud Sachariam, "Jehovah extendens caelos, et fundans terram, et formans spiritum hominis in medio ejus" (xii. 1);

ubi per "extendere caelum, et fundare terram," non intelligitur extendere caelum aspectabile, et fundare terram habitabilem, sed ecclesiam quoad interna ejus quae vocantur spiritualia, et quoad externa ejus quae vocantur naturalia; hanc fundare et illam extendere, est instaurare; quare etiam dicitur, "formans spiritum hominis in medio ejus," per quod significatur reformatio et regeneratio ejus.

[3] Apud Esaiam, "Attende mihi, Jacob, et Israel, .... manus mea fundavit terram, et dextra mea pugillavit caelos" (xlviii. 12, 13):

per "manu fundare terram, et dextra pugillare caelos," similia significantur quae nunc supra, ut constare potest ex antecedentibus et sequentibus in eo capite, ubi de instauratione novae ecclesiae a Domino agitur. Apud eundem, "Num oblivisceris Jehovae Factoris tui, qui expandit caelos et fundat terram" (li. 13):

etiam hic per "caelos et terram" significatur ecclesia quoad interna seu spiritualia ejus, et quoad externa seu naturalia ejus, et per "expandere et fundare" significatur instaurare.

[4] Apud eundem, "Ponam verba mea in os tuum, et umbra manus meae obtegam te, ad plantandum caelos, et ad fundandum terram, et ad dicendum Zioni, Populus meus tu: excitare, excitare, surge Hierosolyma" (li. 16, 17):

hic "plantare caelos et fundare terram" manifeste pro instaurare ecclesiam, nam hoc dicitur ad prophetam, quod "in ejus ore poneretur Verbum, et ille obtegeretur umbra manus ad plantandum caelos et ad fundandum terram;" per prophetam terra non fundari potest, sed ecclesia; quare etiam additur, "ad dicendum Zioni, Populus meus tu;" tum, "Excitare, excitare, surge Hierosolyma;" per "Zionem" enim et per "Hierosolymam" in Verbo intelligitur ecclesia. Apud Davidem, "Tu caelum et terram, orbem et plenitudinem ejus Tu fundasti" (Ps. lxxxix. 12);

hic similiter per "caelum et terram" significatur ecclesia, per "orbem" ecclesia quoad bonum, et per "plenitudinem ejus" significantur omnia bona et vera ecclesiae.

[5] Apud eundem, Jehovah terram et orbem "super maria fundavit .. et super flumina stabilivit ... Quis ascendet in montem Jehovae, et quis stabit in loco sanctitatis Ipsius?" (Ps. xxiv. 2, 3:) quod instauratio ecclesiae describatur per "fundare terram et orbem super maria, et stabilire super flumina," videatur supra (n. 304(c), 518(d), 741(b)); quod instauratio ecclesiae significetur, patet a sequentibus ibi, nempe "Quis ascendet in montem Jehovae, et quis stabit in loco sanctitatis Ejus?" Per "montem Jehovae" intelligitur Zion, per quam significatur ubi Dominus per Divinum Verum regnat; et per "locum sanctitatis" intelligitur Hierosolyma, ubi templum, per quam significatur ecclesia quoad doctrinam: ex his patet quod per "fundationem mundi" significetur instauratio ecclesiae, simile enim per "mundum" intelligitur quod per "caelum et terram;" et "fundare terram" dicitur, quia per "terram" significatur ecclesia in terris, et super hac fundatur caelum quoad sancta sua. Ex his etiam patet quid per "fundamenta terrae" in sequentibus locis significatur:--Apud Esaiam, "Annon scitis? annon auditis? annon indicatum est ab initio vobis? annon intelligitis fundamenta terrae;" (xl. 21;) apud eundem, "Corrupta sunt fundamenta terrae" (xxiv. 18). (Pariter Esai. lxiii. 12: Jerem. xxxi. 37: Mich. vi. 2: Psalm. xviii. 8, 16 (B. A. 7, 15); Ps. lxxxii. 5: et alibi.)

[6] (Continuatio de secundo genere Profanationis.) Quod profanatores hujus generis in spiritualibus stupidi et fatui sint, in mundanis autem astuti et ingeniosi, est quia unum faciunt cum diabolis in inferno; et quia, ut supra dictum est, mere sensuales sunt, et inde in proprio suo, quod trahit suum jucundum vitae ex effluviis immundis quae ex effetis in corpore exspirant, et a stercoreis efflantur; ex his est tumescentia pectoris eorum dum in fastu sunt, et ex titillatione illorum jucunditas.

[7] Quod ex illis sit, patet ex jucundis illorum post mortem, dum vivunt spiritus; tunc prae odoribus fragrantibus amant nidores olidos ex afflatibus ventris et ex latrinis, quae illis olent fragrantius quam thymi. Ex horum afflatu et tactu occluduntur interiora mentis eorum, et aperiuntur exteriora quae corporis sunt; inde est illis alacritas in mundanis, et lentor in spiritualibus: verbo, amor dominationis per sancta ecclesiae correspondet fetori, et jucundum ejus putori vocibus inexpressibili, quem angeli horrent. Tale exhalatur ex infernis illorum, dum aperiuntur; sed illa, propter gravedinem et quandoque deliquium inde, occlusa tenentur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church