Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1066

Previous Number Next Number See English 

1066. "Alter nondum venit, et quando venerit, brevi illum oportet manere."--Quod. significet verum profanatum, quod potestas Domini super caelum et super terram ab illis assumpta dicatur non esse Divina, cum tamen est Divina, constat ex significatione "alterius regis" de duobus superstitibus postquam quinque ex septem ceciderunt, quod sitverum profanatum, hic alterum, sed usque unum cum priori, cum differentia quod potestas Domini super caelum et super terram, quam in se transtulerunt, non sit Divina, cum tamen est Divina; et quia est Divina, et usque negatur esse Divina, dicitur quod "ille rex," hoc est, id verum profanatum, "nondum venerit," et quod "cum venerit, brevi oporteat illum manere," per quae significatur quod potestas illa sit Divina, tametsi dicitur quod non sit Divina: quod hoc per "alterum illum regem" significetur, est quia unum agit cum rege priori, solum cum differentia, num potestas illa sit Divina vel non: quod unum agat cum priori cum illa differentia, patet a sequente versu, quod de "bestia" dicatur quod sit "rex octavus," et tamen "de septem;" quare dum bestia dicitur "rex ex septem," sequitur, quod illi bini, qui post quinque ex septem qui ceciderunt, supersunt, de quibus dicitur "unus" et "alter," sint unius rei seu unius veri profanati, et quod alterum verum profanatum sit quod significatur per "bestiam," quatenus illa dicitur esse "unus rex de septem."

[2] Quod ipsam rem attinet, notum est quod dicant quod potestas super caelum et super animas hominum ad salvandum illos non sit Divina, quia fuit potestas Humani Domini in Ipsum a Deo Patre translata, et a Domino in Petrum; sed haec dicunt ob timorem ne vulgus ab illis recedat: quod tamen usque potestas illa Divina sit, constat manifeste ex eo, quod postquam Deus universum creaverat, primarium Divinae potestatis sit liberare homines ab inferno et salvare illos; homo enim non salvatur uno momento, quoniam a Domino reformatur et regeneratur per gradus successive ab infantia usque ad ultimum vitae suae in mundo, ac postea in aeternum, et potestas humana prorsus nihil ad hoc potest conferre: quod homo ita reformetur ac regeneretur a Domino, non sciunt, quia non volunt scire; quare persuadent quod salvatio sit momentanea, et solum admissio in caelum, quod tamen est enorme falsum. Sed de his plura alibi.

[3] (Continuatio de Verbo.) In summa: Verbum est ipsum Divinum Verum, quod angelis dat sapientiam, et homines illustrat. Quia Divinum Verum procedit a Domino, et quod procedit est Ipse extra Se, sicut lux et calor procedunt a sole, et sunt sol seu solis extra illum, et quia Verbum est Divinum Verum, est quoque Dominus, ut vocatur apud Johannem (cap. i., vers. 1-3, 14). Quia Divinum Verum, quod est Verbum, dimissum in mundum a Domino, transivit tres caelos, ideo unicuique caelo accommodatum factum est, ac ultimo etiam hominibus in mundo. Ex eo est quod in Verbo quatuor sensus sint, unus extra alterum a caelo supremo usque ad mundum, aut unus intra alterum a mundo usque ad supremum caelum. Illi quatuor sensus vocantur caelestis, spiritualis, a caelesti et spirituali naturalis, et mere naturalis; hic pro mundo, ille pro ultimo caelo, spiritualis pro secundo caelo, et caelestis pro tertio. Quod quatuor illi sensus valde inter se differant, adeo ut dum sistitur unus juxta alterum non dignoscantur; sed quod usque unum faciant, dum unus sequitur alterum; sequitur enim unus ab altero sicut effectus a causa et sicut posterius a priori, quare sicut effectus repraesentat causam, et correspondet causae, ita sensus posterior priori; inde est, quod omnes quatuor sensus unum faciant per correspondentias.

[4] Ex illis sequuntur haec: Quod sensus Verbi ultimus, qui est sensus litterae ejus et ordine quartus, in se contineat tres sensus interiores, qui pro tribus caelis. Quod tres illi sensus evolvantur, et sistantur in caelis, dum homo in terris Verbum sancte legit. Quod inde sensus litterae Verbi sit, a quo et per quem fit communicatio cum caelis; tum a quo et per quem homini fit conjunctio cum caelis. Quod sensus litterae Verbi sit basis Divini Veri in caelis, et quod Divinum Verum absque tali basi foret sicut domus absque fundamento; et quod sapientia angelorum absque illa basi foret sicut domus in aere. Quod sensus litterae Verbi sit in quo potentia Divini Veri consistit. Quod sensus litterae sit, per quem homo a Domino illustratur, et per quem responsa fert dum vult illustrari. Quod sensus litterae Verbi sit, a quo omne doctrinae in terris confirmandum est. Quod Divinum Verum in sensu litterae Verbi sit in suo pleno. Quod Divinum Verum in sensu litterae Verbi sit in suo sancto.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church