Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1103

Previous Number Next Number See English 

1103. "Et reges terrae cum illa scortati sunt." --Quod significet falsificationem omnium veri caeli et ecclesiae, constat ex illis quae supra (n. 1034) explicata sunt, ubi similia verba. (Continuatio de Fide Athanasiana.) Quod Doctrina Trinitatis, quae Fides Athanasiana vocatur, dum perlecta relinquat idea obscuram quod Deus unus sit, et tam obscuram ut ideam trium Deorum non removeat, hoc constare potest ex eo, quod Doctrina unum Deum ex Tribus faciat per unitatem essentiae, dicendo, "Haec est fides Christiana, Quod colamus unum Deum in Trinitatem, et Trinitatem in Unitate; Neque commiscendo Personas, neque separando Essentiam:" et postea, "Ita prorsus est,....quod Unitas in Trinitate, ac Trinitas in Unitate, colenda sit." Haec dicta sunt ut removeatur idea trium Deorum; sed haec non cadunt in intellectum aliter quam quod tres Personae sint, sed una Divina essentia omnibus: ita per Divinam essentiam ibi intelligitur Deus; cum tamen essentia, sicut etiam divinitas, majestas et gloria, quae etiam dicuntur, est praedicatum, ac Deus, quia Persona, est subjectum: quare dicere quod essentia sit Deus, foret sicut dicere quod praedicatum sit subjectum; cum tamen essentia non est Deus sed est Dei, ut quoque majestas et gloria non sunt Deus, sed sunt Dei, sicut praedicatum non est subjectum sed est subjecti. Inde patet quod idea trium Deorum ut trium Personarum non removeatur. Hoc illustrari potest per comparationem. Sint tres in uno regno aequalis potestatis, et quisque nominetur rex; tunc si potestas et majestas intelligitur per regem, possunt ex mandato vocari ac dici rex, at non facile unus rex; sed quia persona est quae intelligitur per regem, non potest ex mandato de tribus regibus cogitari unus rex: quare si dixerint tibi, Loquere ad nos ita libere sicut cogitas, omnino loqueris, Vos Reges, immo etiam Vos Majestates; si responderis, Cogito sicut loquor ex mandato, fallis, quia vel simulas vel cogis te; si cogis te, cogitatio tua non sibi relicta est, sed inhaeret loquelae.

[2] Quod ita sit, vidit etiam Athanasius; quare explicat illa verba per haec: "..Sicut ex Christiana veritate obligati sumus agnoscere unamquamque Personam per Se esse Deum ac Dominum, Usque non possumus ex Christiana fide nominare tres Deos et tres Dominos." Hoc non alter potest intelligi quam quod liceat agnoscere tres Deos et Dominos, sed non nominare; seu quod liceat cogitare tres Deos et Dominos, sed non dicere, quia est contra Christianam fidem: similiter quod liceat agnoscere et cogitare tres infinitos, aeternos, increatos, omnipotentes, quia sunt tres Personae, at non nominare tres infinitos, aeternos, increatos et omnipotentes, sed unum. Quod Athanasius allata verba addiderit reliquis, est quia nullus aliter potest cogitare, ne quidem ipse; sed quisque potest aliter loqui, et quod omnino ita loquendum sit, quia ex Christiana Religione est, hoc est, ex Verbo, quod non tres Dii sint, sed quod unus Deus. Praeterea proprietas, quae cuivis Personae adjicitur, et ejus attributum speciale, sicut creatio Patri, redemptio Filio, et illustratio Spiritui Sancto, non ita apud tres Personas est una eadem, et tamen intrant Divinam essentiam; nam creatio est Divina, redemptio est Divina, ac illustratio est Divina.

[3] Insuper quis hominum cogitat quod "Trinitas in Unitate ac Unitas in Trinitate colenda sit, non commiscendo personas, nec separando essentiam," qui vult ideam trium Deorum convertere in ideam unius Dei? Quis hoc potest per metaphysicum quod transcendit captum Simplices hoc prorsus nequeunt. Docti autem percurrunt, dicentes secum, Hoc est doctrina ac fides mea de Deo; nec inde retinent aliud in memoria ex idea obscura, et inde in idea ex memoria, quam quod tres Personae sint, et unus Deus, et quisque ex tribus unum facit suo modo; sed solum cum loquitur et scribit; dum autem cogitat, non potest aliter quam cogitare de tribus, ac de uno ex trium unanimitate, et plures ne quidem ex illa. Sed audi, mi Lector! Ne dicas tibi quod haec nimis dure et audacter dicta sint contra Fidem universaliter receptam de Deo triuno; in sequentibus videbis quod omnia et singula quae in Athanasiana Fide scripta sunt cum veritate concordent, modo loco trium Personarum credatur una Persona, in qua Trinitas.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church