Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1108

Previous Number Next Number See English 

1108. "Ne participes fiatis peccatorum ejus." --Quod significet ne veniatis in mala eorum, quae sunt ex amore sui et ex amore mundi, constat ex significatione "participes fieri," cum de peccatis, quod sit venire in illa, et sic rei illorum fieri; et ex significatione "peccatorum," quod hic sint mala quae ex amore sui et mundi scaturiunt; quod sint haec mala quae intelliguntur, est quia gens Babylonica in illis amoribus (1)est, et consequenter in malis quae ex illis oriuntur. Quod gens illa in illis malis sit, manifestum est; nam dominium non modo super omnia ecclesiae, sed etiam super caelum extendunt: nec illis contenti sunt; extenderunt etiam dominium super Ipsum Dominum, potestatem enim Ipsius super animas hominum, ad salvandum illos, in se transtulerunt, quae potestas est ipsa Divina potestas Domini; nam propter illum finem Dominus in mundum venit, ac Humanum suum glorificavit, hoc est, Divinum fecit, ut per id posset salvare homines: quod dominium super Ipsum Dominum extenderint, patet, nam cum Divinam Ipsius potestatem, quae est potestas salvandi homines, in se transtulerunt, tunc credunt quod Dominus facturus sit quod illi volunt, et non quod illi facturi sint quod Dominus vult; sic eorum voluntas dominatur, et Domini voluntas servit; verbo, Dominum de throno detraxerunt, et se superimposuerunt, dicentes corde sicut Lucifer, "Atqui tu dixisti in corde tuo, In caelos ascendam, super stellas caeli exaltabo thronum meum,....ascendam super excelsa nubis, similis fiam Altissimo" (Esai. xiv. 13, 14):

quod per "Luciferum" ibi intelligatur Babel, videatur supra (n. 1029 [d]); sed hodierna Babel non modo se similem fecit Altissimo, sed etiam superiorem. Nunc quia illi qui per "Babylonem" intelliguntur, in amoribus sui et mundi prae omnibus in universo terrarum orbe sunt, et quia omnia mala ex illis binis amoribus scaturiunt, ac pessima ex tali amore imperandi, ideo hic fit exhortatio ut exeant seu recedant ab illis, "ne participes fiant peccatorum ejus." (Quod omnia mala ex binis illis amoribus, nempe, ex amore sui et ex amore mundi, scaturiant, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 65-83; et quod illi amores in inferno regnent, in opere De Caelo et Inferno, n. 551-565.)

[2] (Continuatio de Fide Athanasiana.) Nunc ad concordantiam Doctrinae Athanasianae cum hac veritate, quod Humanum Domini sit Divinum ex Divino quod in Ipso ex conceptione fuit. Quod Humanum Domini sit Divinum, apparet quidem sicut non foret ex Doctrina Athanasiana; sed usque est, ut patet ex his in Doctrina, "....Noster Dominus Jesus Christus, Filius Dei, est Deus et Homo;.....Qui tametsi Deus et Homo, non tamen sunt duo, sed unus Christus;...." Est "unus prorsus....per unitatem personae" (alibi, "quia sunt una Persona"); "Quoniam sicut rationalis anima et corpus sunt unus homo, ita Deus et Homo est unus Christus." Nunc quia anima et corpus sunt unus homo, et inde una persona, et qualis est anima tale est corpus, sequitur, quod quia Anima Ipsius ex Patre fuit Divinum, etiam Corpus, quod est Humanum Ipsius, sit Divinum. Susceperat quidem corpus seu humanum ex matre; sed hoc in mundo exuit, et induit Humanum ex Patre, et hoc est Divinum Humanum. Dicitur in Doctrina, "Aequalis Patri quoad Divinum, ac inferior Patre quoad Humanum:" hoc quoque cum veritate concordat, dum intelligitur humanum ex matre, ut quoque ibi. In Doctrina etiam dicitur, "..Deus et homo...." est "unus Christus: unus non per conversionem essentiae Divinae in humanam, sed per assumptionem essentiae Humanae in Divinam. Unus prorsus, non per commixtionem substantiae, sed per unitatem Personae." Haec quoque cum veritate concordant, quoniam anima non convertit se in corpus, nec commiscet se corpori ut fiat corpus, sed assumit sibi corpus: ita anima et corpus, tametsi duo distincta sunt, usque unus homo sunt; et quoad Dominum, unus Christus, hoc est, unus Homo qui Deus. Plura de Divino Humano Domini in sequentibus dicentur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church