Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1111

Previous Number Next Number See English 

1111. [Vers. 5.] "Quoniam pertigerunt peccata ejus usque ad caelum." --Quod significet quia mala eorum occluserunt caelum, constat ex significatione "peccatorum," quod sint mala ex amoribus sui et mundi scaturientia (ut supra, n. 1108); et ex significatione "pertingere usque ad caelum," quod sit occludere caelum, nam mala id occludunt, et imprimis mala ex tali amore sui, qui apud illos regnat; amor enim sui illorum est amor imperandi super mundum, super Verbum et ecclesiam, super caelum, et super Ipsum Dominum. Quod "pertingere usque ad caelum" significet occludere caelum, est quia mala dum pertingunt ad caelum (1)occludunt illud; nam angeli ex malis, quae sunt apud illos qui infra caelum sunt, vel in tristitiam veniunt, vel in dolorem, vel in horrorem, vel in iracundiam; non quod videant illos qui in malis sunt, et inde resciant quod mala inde id faciant, sed quia falsa ex malo operantur illa dum pertingunt ad caelum, in caelis enim omnes in bonis ex amore in Dominum et in charitate erga proximum sunt, et his bonis prorsus opposita sunt mala ex amore sui et ex amore mundi; et dum oppositum in oppositum agit, sicut hic, nempe malum diabolicum in bonum caeleste, tunc illi qui in bono caelesti sunt vel contristantur, vel dolent, vel horrent, vel excandescunt; quod dum fit, avertunt se, et sic occluditur caelum. Sed usque a Domino providetur, ut illi qui in malis sunt, imprimis qui in illis malis quae omnium pessima sunt, a caelo longe removeantur, ne angeli ab illis infestentur.

[2] (Continuatio.) De Fide Athanasiana, et de Domino. Quod in Domino sit trinum, ipsum Divinum quod Pater vocatur, Divinum Humanum quod Filius, ac Divinum procedens quod Spiritus sanctus, constare potest ex Verbo, ex essentia Divina, et ex caelo. Ex Verbo: --Ubi Ipse Dominus docet quod Pater et Ipse unum sint, et quod Spiritus sanctus ab Ipso et a Patre procedat; tum ubi Dominus docet quod Pater in Ipso sit et Ipse in Patre, et quod Spiritus Veritatis, qui est Spiritus sanctus, non loquatur a Se sed a Domino; similiter ex locis in Verbo Veteri, ubi Dominus vocatur "Jehovah," "Filius Dei," et "Sanctus Israelis."

[3] Ex Essentia Divina: --Quod unum Divinum per se non detur, sed erit trinum; hoc trinum sunt esse, existere et procedere: esse omnino existet, et dum existit procedet ut producat; et hoc trinum est unum essentia et unum persona, et est Deus. Hoc per comparationem illustrari potest. Angelus caeli est trinus et sic unus; esse angeli est id quod vocatur anima ejus, et existere ejus est id quod vocatur corpus, ac procedere ex utroque est id quod vocatur sphaera vitae ejus; absque hac angelus non existit neque est: per hoc trinum est angelus imago Dei, et vocatur "filius Dei," et quoque "heres," immo etiam "deus:" verum enim vero angelus non est Vita ex se, sed est recipiens vitae: solus Deus est Vita ex Se.

[4] Ex Caelo: --Trinum Divinum, quod unum est essentia et persona, tale est in caelo; Divinum quod Pater vocatur, et Divinum Humanum quod Filius, apparet ibi coram angelis ut Sol, ac Divinum procedens inde ut lux unita calori; lux est Divinum Verum, et calor est Divinum Bonum: ita Divinum quod "Pater" vocatur est Divinum Esse, Divinum Humanum quod "Filius" vocatur est Divinum Existere ex illo Esse, et Divinum quod "Spiritus sanctus" vocatur est Divinum Procedere ex Divino Existere et ex Divino Esse. Hoc trinum est Dominus in caelo; Divinus Ipsius Amor est qui apparet ut Sol ibi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church