Apocalypse Explained (Whitehead) n. 118

Previous Number Next Number See English 

118. "Et paupertatem, dives sed es." - Quod significet agnitionem quod nihil ex se sciant, constat ex significatione "paupertatis," quod sit agnitio cordis quod nihil ex se sciant (de qua sequitur); et ex significatione "dives sed esse," quod sit affectio veri spiritualis (de qua etiam sequitur). Quod per "paupertatem" hic intelligatur paupertas spiritualis, et quod per "dives esse" intelligatur spiritualiter dives esse, patet, quoniam illa dicuntur ad ecclesiam. Spiritualiter pauper esse et tamen dives esse, est agnoscere corde quod nihil ex se sciat, intelligat et sapiat; sed quod scit, intelligit et sapit, omne sit ex Domino. In tali agnitione sunt omnes angeli caeli; quapropter etiam intelligentes et sapientes sunt, et in eo gradu in quo sunt in agnitione et perceptione quod ita sit; sciunt enim et percipiunt quod nihil veri quod fidei vocatur, et nihil boni quod amoris, sit ab ipsis, sed a Domino; et quod omnia quae intelligunt et sapiunt se referant ad verum fidei et ad bonum amoris; inde quoque sciunt quod illis omnis intelligentia et sapientia sit a Domino; et quia hoc sciunt et agnoscunt, et quoque hoc volunt et amant, ideo continue influit a Domino Divinum Verum, a quo omnis intelligentia et sapientia, quam recipiunt quantum illo afficiuntur, hoc est, quantum illud amant. Vicissim autem spiritus inferni credunt quod omnia quae cogitant, volunt, et inde loquuntur et faciunt, sint ab ipsis, et nihil a Deo; nam non credunt in Divinum: inde quoque illis loco intelligentiae et sapientiae est insania et stultitia; cogitant enim contra verum et volunt contra bonum, quod est insanus et stultus esse. Similiter facit omnis homo qui in amore Sui est; is quia modo spectat ad Se, non potest aliter quam sibi omnia tribuere; et quia hoc facit, non in aliqua agnitione est quod omnis intelligentia et sapientia sit a Domino; inde quoque est quod cum secum cogitant, contra vera et bona ecclesiae et caeli cogitent; tametsi cum loquuntur cum hominibus, aliter dicant, ex causa ne perdant famam.

[2] Ex his sciri potest quid per "paupertatem" in spirituali sensu intelligitur. Quod is qui spiritualiter pauper est usque dives sit, est quia in affectione veri spirituali est; influit enim intelligentia et sapientia a Domino in hanc affectionem; affectio enim cujusvis recipit, et imbibit sui convenientia sicut spongia aquas; ita affectio veri spiritualis vera spiritualia quae sunt vera ecclesiae ex Verbo. Quod affectio veri spiritualis non aliunde sit quam a Domino, est quia Dominus in caelo et ecclesia est Divinum Verum, procedit enim ab Ipso; et quia Dominus amat ducere unumquemque ad Se et salvare, et hoc non potest nisi quam per cognitiones veri et boni ex Verbo, ideo amat indere illas homini, et facere illas ejus vitae; sic enim, non aliter, potest aliquem ducere ad Se et salvare. Inde patet quod omnis affectio spiritualis veri sit a Domino, et quod nemo in illa possit esse nisi agnoscat Divinum Domini in Humano Ipsius; per hanc enim agnitionem est conjunctio, et secundum conjunctionem receptio. (Sed de his videantur plura in opere De Caelo et Inferno, ubi actum est De Sapientia Angelorum Caeli, n. 265-275; et De Sapientibus et Simplicibus in Caelo, n. 346-356; et praeterea ibi, n. 13, 19, 25, 26, 133, 139, 140, 205, 297, 422, 523, 603; et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 11-27; ac supra in Explicatione super Apocalypsis n. 6, 59, 112, 115, 117.)

[3] In Verbo passim nominantur "pauperes et egeni," et quoque "esurientes et sitientes;" et per "pauperes et egenos significantur qui credunt se nihil scire ex se, et quoque qui non sciunt quia non habent Verbum; et per "esurientes et sitientes" significantur illi qui continue desiderant vera et per illa perfici. Hi et illi sunt qui intelliguntur per "pauperes," "egenos, esurientes" et "sitientes" in his locis:-

"Beati pauperes spiritu, quoniam illorum est regnum caelorum beati esurientes et sitientes justitiam, quoniam illi saturabuntur" (Matth. v. 3, 6);

"Beati pauperes, quia eorum est regnum caelorum; beati esurientes, quoniam saturabimini" (Luc. vi. 20(, 21));

"Pauperibus praedicabitur Evangelium." "Et pauperes audiunt Evangelium" (Luc. vii. 22; Matth. xi. 5);

Paterfamilias dixit servo, ut abiret in plateas et vicos urbis, et introduceret pauperes (Luc. xiv. 21);

"Tunc pascent primogeniti pauperum, et egeni confidenter cubabunt" (Esai. (1)xiv. 30);

"Esurivi et dedistis Mihi edere; sitivi et potastis Me" (Matth. xxv. 35);

"Pauperes et egeni quaerentes aquam, sed non; lingua eorum siti deficit; Ego Jehovah exaudiam illos;... aperiam super clivis fluvios, et in medio vallium fontes ponam" (Esai. xii. 17, 18). Ex ultimo hoc loco patet quod "pauperes et egeni" sint qui desiderant cognitiones boni et veri; "aqua" enim quam quaerunt est verum; (quod "aqua" sit verum fidei, videatur supra, n. 71;) desiderium eorum describitur per" quod lingua eorum siti deficiat," et abundantia quam habituri, per "quod aperientur fluvii super clivis, et fontes in medio vallium."

[4] Qui non sciunt quod per "divites" significentur illi qui Verbum habent, et inde in cognitionibus veri et boni possunt esse, et quod per "pauperes" significentur illi qui non habent Verbum, et usque desiderant vera, non aliter sciunt quam quod per "divitem" (Luc. xvi. 19, seq.) "qui induebatur purpura et bysso," intelligantur divites in mundo, et per "pauperem projectum ad vestibulum ejus, et (qui) desiderabat saturari micis quae cadebant ex mensa divitis," intelligantur pauperes in mundo: sed per "divitem" ibi intelligitur gens Judaica, quae habebat Verbum, et potuit inde in cognitionibus veri et boni esse, et per "pauperem " ibi intelliguntur gentes quae non habebant Verbum, et tamen desiderabant cognitiones veri et boni; quod dives describatur per "quod indutus esset purpura et bysso," erat quia "purpura" significat genuinum bonum (n. 9467), et "byssus" genuinum verum (n. 5319, 9469, 9596, 9744), utrumque ex Verbo; et quod pauper describatur per "quod projectus esset ad vestibulum divitis, et desideraret saturari micis quae caderent e mensa divitis," erat quia "projici ad vestibulum" erat rejici, ac privari lectione et intellectu Verbi, et "velle saturari micis ex mensa divitis" est desiderare aliqua vera inde; nam "cibus" significat illa quae sunt scientiae, intelligentiae et sapientiae, in genere bonum et verum (n. 3114, 4459, 4792, 5147, 5293, 5340, 5342, 5410, 5426, 5576, 5582, 5588, (2)5655, 8562, 9003), et "mensa" significat receptaculum earum (n. 9527). Quia pauper in desiderio illo erat, quod idem est cum affectione veri spirituali, ideo de eo dicitur quod "sublatus sit ab angelis in sinum Abrahami," per quod significatur quod in statum angelicum quoad intelligentiam et sapientiam: "sinus Abrahami" est Divinum Verum quod in caelo; qui enim in illo sunt, apud Dominum sunt. (Quod "Abraham" in Verbo significet Dominum, videatur n. (1)2010, 2833, 2836, 3245, 3251, 3305, 3439, 3703, (1)6098, 6185, 6276, 6804, 6847.)

[5] Simile quod per "divitem" et per "pauperem esurientem" ibi, significatur per "divites" et "esurientes" apud Lucam, "Esurientes implevit bono, et divites dimisit inanes" (i. 53). (Quod per "divitias" in Verbo intelligantur divitiae spirituales, quae sunt cognitiones veri et boni ex Verbo, videatur n. 1094, 4508, 10227; et in opere De Caelo et Inferno, n. 365; et in opposito sensu cognitiones falsi et mali, quas confirmant ex Sensu litterae Verbi, in Arcanis Coelestibus, n. 1694. Quod "divitiae" in verbo significent cognitiones veri et boni, et infra intelligentiam et sapientiam, est ex correspondentia; in caelo enim apud angelos apparent omnia sicut fulgentia ex auro et argento et lapidibus pretiosis; et hoc quantum in intelligentia veri et sapientia boni sunt: etiam apud spiritus, qui infra caelos sunt, sunt divitiae in apparentia secundum receptionem veri et boni a Domino apud illos.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church