Apocalypse Explained (Whitehead) n. 120

Previous Number Next Number See English 

120. "Sed synagoga satanae." - Quod significet doctrinam omnium falsorum apud illos, constat ex significatione "synagogae," quod sit doctrina (de qua sequitur), et ex significatione "satanae," quod sit infernum ex quo omnia falsa. Sunt bina genera infernorum, unum in quo sunt illi qui in malis, et alterum in quo sunt illi qui in falsis mali. Infernum in quo sunt illi qui in malis, una voce vocatur Diabolus; ac infernum in quo sunt illi qui in falsis mali, una voce vocatur Satanas. Quod ita nominentur inferna, ignorant illi qui nihil de infernis sciunt, et qui de diabolo captaverunt opinionem quod creatus fuerit lucis angelus, et quia rebellis factus cum turba sua dejectus sit, et sic factum est infernum. (Quod inferna dicantur Diabolus et Satanas, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 311, 544, 553; et in opusculo De Ultimo Judicio, in articulo ubi ostensum est quod Caelum et Infernum sint ex Humano Genere, n. 14-112.)

[2] Praeterea sciendum est quod sicut omnia bona et vera sunt e caelis a Domino, ita omnia mala et falsa ex infernis. Qui credit quod bona et vera aliunde sint quam e caelis a Domino, et quod mala et falsa aliunde quam ex infernis, multum fallitur. Homo solum est receptaculum eorum, et quo se vertit inde recipit; si se vertit ad caelum, quod fit per bona amoris et vera fidei, tunc recipit bona et vera a Domino; at si se vertit ad infernum, quod fit per mala amoris et falsa fidei, tunc recipit mala et falsa ab infernis. Quoniam nunc omnia mala et falsa ab infernis sunt, et inferna una voce dicuntur vel diabolus vel satanas, sequitur quod per "diabolum" etiam significentur omnia mala, et per "satanam" omnia falsa. Inde nunc est, quod per "synagogam satanae" significetur doctrina omnium falsorum.

[3] Quod per "synagogam" significetur doctrina, est quia in synagogis docebatur, et quoque lites in doctrinalibus dirimebantur. Quod in synagogis doceretur, patet apud Matth. iv. 23: cap. ix. 35; cap. xiii. 54: Marc. i. 21, 22, (1)29, 39; cap. vi. 2: Luc. iv. 15, 16, 44; cap. xiii. 10, 14: Joh. xviii. 20. Quod lites in doctrinalibus in synagogis dirimerentur. concludi potest ex illis quae dicuntur apud Matth. x. 17; Marc. xiii. 9; Luc. xii. 11; cap. xxi. 12: Joh. ix. 22; cap. xii. 42; cap. xvi. (1)2, 3. Quod apud gentem Judaicam fuerit doctrina omnium falsorum, constare potest ex multis quae de illa gente nota sunt; quod nempe negaverint Dominum, quod velint Messiam cujus regnum sit in terris, et qui evehat illos supra omnes gentes in mundo; quod omnem cultum in externi ponant, et quod interna cultus quae sunt fidei et amoris in Dominum rejiciant; quod omnia in Verbo ad se applicent, et illud per traditiones a se inventas falsificent (Videatur Matth. xv. 6-9; Marc. vii. 1-13); porro qualis illa gens quoad interiora sua ab initio fuerat, constare potest ex Cantico Mosis (Deutr. cap. xxxii.), et alibi pluries (et in collectis ex Arcanis Caelestibus, in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 248).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church