Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1207

Previous Number Next Number See English 

1207. "Et adoraverunt Deum sedentem super throno." --Quod significet adorationem Domini, cui omnis potentia in caelis et in terris, constat ex significatione "adorare," quod hic sit adoratio ex humiliatione cordis; et ex significatione "sedentis super throno," quod sit cui potentia in caelis et in terris; per "thronum" enim, ubi de Domino, intelligitur universum caelum, et quoque omnis potentia ibi: quod etiam intelligatur omnis potentia in terris, est quia potentia in caelis a potentia in terris non separari potest; mundus enim spiritualis, in quo sunt caeli et inferni, non separari potest a mundo naturali; ita non possunt angeli et spiritus separari ab hominibus; sunt enim consociati et conjuncti; nam unusquisque homo quoad cogitationes intellectus sui, et quoad affectiones voluntatis suae, est in mundo spirituali in societatibus ibi, ita cum angelis caeli ab una parte, et cum spiritibus inferni ab altera: homo enim quoad cogitationes et affectiones suas est spiritus; quare etiam post mortem, dum fit spiritus, venit in societates in quibus fuit in mundo. Inde patet quod quia est Domino potentia in caelis, etiam sit potentia in terris, et quod una ab altera non separari possit. Quod per "Deum" hic et alibi in Verbo intelligatur Dominus, est quia Ipsi est omnis potestas in caelis et in terris, ut Ipse in Verbo docet; est enim solus Deus.

[2] (Continuatio [de Regno Vegetabili; hic de Viribus spiritualibus et de Natura].) (2.) Quod Natura in se mortua sit, creata ut spirituali ab illa induatur formis quae inserviant usui, ac ut terminetur. --Natura et vita sunt duo distincta; Natura incohat a sole mundi, et vita incohat a Sole caeli. Sol mundi est purus ignis, et Sol caeli est purus amor. Quod procedit a sole qui est purus ignis, hoc vocatur Natura; et quod procedit a Sole qui est purus amor, hoc vocatur vita: quod procedit a puro igne, hoc mortuum est; quod autem procedit ex puro amore, hoc vivum est: inde patet quod Natura in se mortua sit. Quod Natura inserviat pro induendo spirituali, patet ex animabus bestiarum, quae sunt affectiones spirituales, quod illae induantur a materialibus quae in mundo sunt: quod corpora illarum materialia sint, notum est; similiter corpora hominum.

[3] Quod spirituale possit indui a materiali, est qua omnia quae in Natura mundi existunt, tam atmosphaerica quam aquea et terrea, quoad omnia individua illorum, sunt effectus producti a spirituali ut causa; ac effectus unum agunt cum causa, et prorsus concordant, secundum hoc axioma, quod nihil existat in effectu quod non est in causa: sed differentia est quod causa sit vis viva quia est spiritualis, at effectus inde est vis mortua quia est naturalis. Ex eo est, quod in naturali mundo dentur talia quae prorsus concordant cum illis quae in spirituali mundo sunt, et quod apte conjungi possint. Inde nunc est quod dicatur quod Natura creata sit ut spirituale ab illa induatur formis, quae inserviant usui.

[4] Quod Natura creata sit ut spirituale in illa terminetur, sequitur ex dictis, quod illa quae in spirituali mundo sunt causae sint, et quod illa quae in naturali mundo effectus sint; et effectus sunt termini: ultimum omnino erit, ubi primum; et quia in ultimo coexistit omne intermedium a primo, opus creationis in ultimis est perfectum. Propter illum finem sol mundi creatus est, et per solem Natura, ac ultimo globus terraqueus, ut ibi sint materiae ultimae in quas omne spirituale desinat, ac in quibus creatio subsistat; ob finem etiam ut creationis opus ibi continue perstet ac perennet, quod fit per generationes hominum et animalium, ac per egerminationes vegetabilium; et ob finem ut inde redeant omnia ad Primum a quo, quod fit per hominem. Quod intermedia in ultimis coexistant, patet ex axiomate quod nihil sit in effectu quod non est in causa, ita a continuitate causarum et effectuum a Primo usque ad ultimum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church