Apocalypse Explained (Whitehead) n. 160

Previous Number Next Number See English 

160. "Dicentem se prophetissam, docere et seducere meos servos." - Quod significet quod inde doctrinam omnium falsorum, constat ex significatione "prophetae," quod sit qui docet vera, et abstracte a persona, doctrina veri (de qua n. 2534, 7269); inde in opposito sensu per "prophetam" intelliguntur qui docent falsa, et abstracte a personis doctrina falsorum; similiter hic per "prophetissam:" quia hic per "prophetissam" significatur docens falsa, et doctrina omnium falsorum, ideo additur quod "doceat et seducat Domini servos;" "docere et seducere" dicitur, quia "docere" praedicatur de veris et falsis, ac "seducere" de bonis et malis, ac "servi Domini" in Verbo dicuntur qui in veris sunt, et "ministri" qui in bono (videatur supra, n. 155 fin.). Dicitur de Isabele, quod "se dicat prophetissam;" non quod Isabel uxor Achabi se dixerit prophetissam, sed quia per illam significatur jucundum amoris sui et mundi, et hoc jucundum docet et seducit illos qui in veris sunt; quisque enim, dum ex se, cogitat ex suo amore, ac inde se imbuit falsis, quod est "docere et seducere." De Isabele legitur in Verbo Quod Achabus rex Israelitarum acceperit Isabelem filiam regis Zidoniorum in uxorem, et quod abiverit et serviverit Baali, et ei erexerit altare in Samaria, et fecerit lucum (1 Reg. xvi. 31-33);

Quod Isabel occiderit prophetas Jehovae (1 Reg. xviii. 4, 13);

Et quod etiam occidere voluerit Eliam (cap. xix. 1, 2, seq.);

Quod per dolum, substituendo falsos testes, abstulerit vineam Nabotho, et eum occiderit (cap. xxi. 6, 7, seq.);

Inde praedictum ab Elia, quod canes comederent illam (1 Reg. xxi. 23; 2 Reg. ix. 10);

Et dein quod jussu Jehu dejecta sit e fenestra, et quod aspersum fuerit de sanguine ejus ad parietem, et ad equos qui conculcaverunt eam (2 Reg. ix. 32-34).

[2] Per haec omnia repraesentabatur perversio ecclesiae ex jucundo amoris sui et mundi, et ex inde scaturientibus malis et falsis; nam omnia historica Verbi, aeque ac prophetica, sunt repraesentativa talium quae ecclesiae sunt; per "Baalem," cui servivit, et cui erexit altare, significatur cultus ex malis amoris sui et mundi; per "lucum," quem fecit, significatur cultus ex falsis inde; per "quod occiderit prophetas Jehovae" significatur destructio ecclesiae quoad sua vera; per "quod etiam occidere vellet Eliam" significatur quod annihilare vellet Verbum, nam hoc Elias repraesentavit; per "vineam, quam per falsos testes abstulit Nabotho" significatur falSificatio veri et adulteratio boni; per propheticum Eliae "quod canes illam comederent," significatur immundities et profanatio; per "quod dejecta sit e fenestra," et per "quod aspersum sit e sanguine ejus ad parietem et ad equos qui conculcaverunt eam," significatur sors illorum qui tales sunt; qualis sors illorum fit, constare potest ex singulis ibi in sensu interno. Ex his videri potest quod non alia Isabel intelligatur per "mulierem Isabelem dicentem se prophetissam," quam Isabel uxor Achabi, de qua in Verbo; et quod per illam describantur illi qui in doctrina omnium falsorum sunt ex jucundis amorum sui et mundi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church