Apocalypse Explained (Whitehead) n. 196

Previous Number Next Number See English 

196. "Et ambulabunt Mecum in albis, quia digni sunt."--Quod significet vitam eorum spiritualem quae illis per cognitiones veri et boni ex Verbo, constat ex significatione "ambulare," quod sit vivere (de qua supra, n. 97); ex significatione "in albis," quod sit in veris, nam "album" et "candidum" in Verbo dicitur de veris (de qua sequitur); ideo per "ambulare Mecum in albis" significatur vita spiritualis, nam vita spiritualis est vita veri, hoc est, vita secundum vera, seu secundum praecepta Domini in Verbo; et ex significatione "quia digni sunt," quod sit quia illis vita spiritualis est a Domino: quantum quis a Domino accipit, tantum dignus est; at quantum ex se, hoc est, ex suo aut proprio, tantum non dignus est. Nihil aliud apud hominem facit vitam spiritualem quam cognitiones veri et boni ex Verbo applicatae vitae; et tunc applicantur vitae cum homo illas pro legibus suae vitae habet, sic enim Dominum spectat in singulis, ac Dominus praesens est apud illos et dat intelligentiam et sapientiam, et earum affectionem et jucundum; nam Dominus est in suis veris apud hominem, procedit enim omne verum a Domino, et quod a Domino procedit, hoc Ipsius est adeo ut sit Ipse: quare Dominus dixit, "Ego sum....Veritas et Vita" (Joh. xiv. 6);

"Qui facit Veritatem, venit ad lucem, (ut manifestentur ejus opera,) quia in Deo facta sunt" (Joh. iii. 21);

"Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et in Ipso vita erat, et vita erat lux hominum;.... Ipse erat Lux vera, quae illuminat omnem hominem. ....Et Verbum Caro factum est." (Joh. i. 1, 2, 4, 9, 14). Dominus dicitur "Verbum," quia Verbum significat Divinum Verum; et quoque dicitur "Lux," quia Divinum Verum est lux in caelis: et quoque dicitur "Vita," quia omne quod vivit ex luce illa vivit; inde etiam est angelis intelligentia et sapientia, in qua vita eorum consistit; qui aliunde deducit vitam quam ex Divino quod procedit a Domino, quod in caelo vocatur Divinum Verum ac ibi apparet ut lux, multum fallitur. Exinde constare potest quomodo intelligendum est quod "Deus erat Verbum, et in Illo vita erat, et vita erat lux hominum."

[2] Quod "album" in Verbo dicatur de veris, est quia Divinum Verum est lux caeli, ut nunc dictum est, et ex luce caeli est album et candidum. Inde est Quod Dominus cum transformatus est coram Petro, Jacobo et Johanne, apparuerit facies Ipsius sicut Sol, ac vestimentum Ipsius ut lux" (Matth. xvii. 2), ac ut "album fulgurans" (Luc. ix. 29), et "splendens...ut nix, cujusmodi fullo super terra non potest dealbare" (Marc. ix. (1)3). Quod angelis ad sepulcrum Domini esset indumentum album sicut nix (Matth. xxviii. 3), et splendens (Luc. xxiv. 4); Quod apparuerint Johanni septem angeli e templo induti lino mundo et splendido (Apoc. xv. 6);

Quod stantes ante thronum Agni amicti stolis albis (Apoc. vi. 11; cap. vii. 9, 13, 14; cap. xix. (2)8);

Quod exercitus Sedentis super Equo albo sequerentur Ipsum super equis albis, induti byssino albo et mundo (Apoc. xiv. 14). Inde est Quod Aharoni fuerint vestes lini, ac illas induerit cum iret intra velum ad propitiatorium (Levit. xvi. 1-5, 32);

"linum" ex albedine etiam significat verum (n. 7601, 9959). Quoniam "album" significat verum, ac vera sunt quae detegunt falsa et mala apud hominem, et sic purificant eum, ideo dicitur apud Davidem, "Ecce veritatem desideras in renibus, et in occulto sapientiam notam facis mihi; purificabis me hyssopo ut mundus fiam, et lavabis me, et prae nive dealbabor" (Psalm. li. 8, 9 (B. A. 6, 7)).

[3] Quia Naziraei repraesentabant Dominum quoad Divinum Verum in ultimis, quod in terris est Verbum in sensu litterae, et hoc apud Judaeos falsificatum et perversum fuit, ideo de illis dicitur in Threnis, "Albi erant Naziraei prae nive, candidi erant prae lacte; rubuerunt ossa prae margaritis, sapphirus pollities eorum; sed obscurata est forma eorum, ut non cognoscantur in plateis (iv. 7, 8). (Quod Naziraei reprsesentaverint Dominum quoad Divinum Verum, videatur n. 6437; quod "vertex Naziraei" sit Divinum Verum in ultimis, seu Verbum in littera, n. 6437, 9407. Quod "crinis," qui erat Naziraeatus, et dictus fuit "vertex Naziraei," sit Divinum verum in ultimis, n, 3301, 5247, 10044. Quod Divinum Verum in ultimis sit cui robur et potentia, n. 9836; quod inde robur Simsoni in crinibus, n. 3301.)

[4] Inde patet quid significatur per quod "Naziraei albi fuerint prae nive, et candidi prae lacte, et quod sapphirus polities ossium eorum; sed obscurata forma eorum, ut non cognoscantur in plateis;" "albedo" enim et "candor" significant Divinum Verum in sua luce, ut supra dictum est; et "ossa," quia sunt ultima apud hominem, sunt enim sustentacula totius corporis ejus, correspondent ultimis in caelo. (Nam omnia hominis correspondent, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 87-102; ideo "ossa" significant ultima in spirituali mundo, quae etiam sunt ultima Divini Veri seu Verbi, n. 5560-5564, 8005: quod "sapphirus" significet translucidum ex veris, n. 9407: "non cognosci in plateis," significat quod non amplius appareat Divinum Verum, "plateae" enim significant ubi vera doctrinae, n. 2336.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church