Apocalypse Explained (Whitehead) n. 252

Previous Number Next Number See English 

252. "Et cenabo cum illo, et illis Mecum."-Quod significet communicationem cum eis felicitatum caeli, constat ex significatione "cenare," quod sit communicare bona caeli. Quod "cenare" sit illa communicare, est quia "comessationes," "convivia," "prandia" et "cenae" in Verbo significant consociationes per amorem, et inde communicationem jucundorum quae amoris, nam omnia jucunda sunt amoris. Trahunt illa significationem ex pane et vino, quae significant bonum amoris caelestis et spiritualis, et ex comedere, quod significat communicationem et appropriationem; haec significaverat olim Cena Paschalis, et haec hodie significat Sancta Cena (videatur supra, n. 146; et in Doctrina Novae Hierosolymae, n 210-222). Quod "cenare" dicatur, est quia nuptiae fiebant quando cena, et per "nuptias" significatur conjunctio boni et veri, et tunc communicatio jucundorum. Inde dicitur in Apocalypsi, "Beati qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt" (xix. 9);

et dein, "Venite et congregamini ad cenam magni Dei" (vers. 17).

[2] Quia "cenae" significant consociationes per amorem, et tunc communicationem jucundorum, ideo Dominus comparavit ecclesiam et caelum cenae et quoque nuptiis; cenae apud Lucam, Quod Paterfamilias fecerit magnam cenam et vocaverit multos, sed quod excusaverint se omnes qui vocati: quare indignatus jussit ut introducerent pauperes, mancos, claudos, caecos: de prioribus dicendo, quod nemo eorum gustaturus sit cenam (xiv. 16-24). (Paene similiter de nuptiis ad quas invitati sunt, Matth. xxii. 1-15.) Per "cenam" ibi intelligitur ecclesia et caelum; per "invitatos qui se excusaverunt" intelliguntur Judaei apud quos ecclesia tunc erat, ecclesia enim in specie est ubi Verbum et per Verbum Dominus notus; per "pauperes," "mancos," "claudos," "caecos," intelliguntur qui tales spiritualiter sunt, et qui tunc extra ecclesiam. Quod caelum et ecclesia assimiletur ibi cenae et nuptiis, est quia caelum est conjunctio angelorum cum Domino per amorem, et consociatio illorum inter se per charitatem, et inde communicatio omnium jucundorum et felicitatum; similiter ecclesia, quia ecclesia est caelum Domini in terris. (Quod caelum sit conjunctio angelorum cum Domino per amorem, et quoque consociatio illorum mutua per charitatem, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 13-19, et inde communicatio omnium jucundorum et felicitatum, n. 396-400.)

[3] In Verbo passim dicitur quod "comesturi sint" in caelo; et per illud in sensu spirituali intelligitur quod fruituri sint beatitudine et felicitate; ita simile significatur per "comedere" ibi quod per "{1}cenare:" -Ut apud Lucam, "Venient ab oriente et occidente et a septentrione et meridie, et discumbent in regno Dei" (xiii. 29);

et apud Matthaeum, "Multi venient ab oriente et occidente, et accumbent cum Abrahamo, Isaco et Jacobo in regno caelorum" (viii. 11):

qui "venturi ab oriente, occidente, septentrione et meridie," sunt omnes qui in bono amoris et inde veris fidei sunt. (Quod quatuor plagae in Verbo illos significent, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 141-153; et quod per "Abrahamum, Isacum et Jacobum" intelligatur Dominus quoad Ipsum Divinum ac Divinum Humanum, in Arcanis Caelestibus, n. 1893, 4615, 6098, 6185, 6276, 6804, 6847; inde "discumbere cum illis," est conjungi Domino, et consociari inter se per amorem, et per conjunctionem illam et per consociationem hanc frui beatitudine et felicitate aeterna, et illa ex solo Domino.)

[4] Apud Lucam, Jesus dixit, "Sunto lumbi vestri cincti, et candelae lucentes, vosque similes estote hominibus exspectantibus Dominum suum, quando reversurus est a nuptiis, ut cum venerit et pulsaverit, aperiant Ipsi: beati servi hi, quos veniens Dominus invenerit vigilantes; amen dico vobis quod cincturus sit Se, et accumbere facturus eos, Ipseque accedens ministraturus illis" (xii. 35, seq.):

per "lumbos," qui erunt cincti, intelligitur bonum amoris (n. 3021, 4280, 9961); per "candelas," quae erunt lucentes, significantur vera fidei ex bono amoris (n. 9548, 9551, 9783); per "cingere Se, accumbere facere eos, et ministrare illis," significatur donare illos omni bono.

[5] Apud eundem, "Vos estis qui permansistis Mecum in tentationibus meis; Ego dispono vobis prout disposuit Mihi Pater regnum, ut edatis et bibatis super mensa mea in regno" Dei (xxii. 28-30):

"edere et bibere super mensa Domini" in regno Dei, est conjungi Domino per amorem et fidem, ac frui beatitudine caelesti.

[6] Apud Matthaeum, Jesus dixit, "Dico vobis quod non bibiturus sim a nunc ex hoc genimine vitis, usque ad diem illum quando id bibero vobiscum novum in regno Patris mei" (xxvi. 29):

haec a Domino dicta sunt, postquam instituit Sanctam Cenam; et per "genimen vitis" significatur Divinum Verum ex Divino Bono, et inde beatitudo et felicitas.

[7] Simile quod per "cenam" etiam significatur per "convivium," apud Esaiam:

"Faciet Jehovah omnibus populis in monte hoc convivium pinguedinum, convivium fecum" (xxv. 6):

agitur ibi de adventu Domini, et per "convivium pinguedinum" significatur appropriatio et communicatio bonorum, et per "convivium fecum," seu vini optimi, appropriatio verorum. (Quod "pinguedines" significent bona amoris, videatur 353, 5943, {1}10033; et quoque jucunda amoris, n. 6409: at quod "vinum" significet bonum charitatis quod in sua essentia est verum, n. 1071, 1798, 6377.)

[8] Simile significatur per "nuptias" ad quas invitatae sunt "decem virgines," de quibus ita apud Matthaeum:

"Simile est regnum caelorum decem virginibus, quae sumptis lampadibus exierunt in occursum Sponsi. Quinque ex eis erant prudentes, et quinque fatuae. Fatuae sumptis lampadibus non acceperunt oleum secum: prudentes autem acceperunt oleum in vasis suis una cum suis lampadibus. Morante autem Sponso, dormiverunt omnes et obdormiverunt: media vero nocte clamor ortus est, Ecce Sponsus venit, exite in occursum Ejus. Tunc surrexerunt omnes illae virgines, et adornarunt lampadas suas. Et fatuae prudentibus dixerunt, Date nobis ex oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur. Et responderunt prudentes, dicentes, Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad eos qui vendunt, et emite vobis. Cum itaque abirent emptum, venit Sponsus; et quae paratae erant, introiverunt cum Illo ad nuptias, et clausa est janua. Postea veniunt reliquae virgines, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; Ipse vero respondens dixit, Amen dico vobis non novi vos" (xxv. 1-12):

agitur ibi de conjunctione cum Domino per amorem et fidem; "nuptiae" etiam significant illam: "oleum" significat bonum amoris, et "lampades" verum fidei. Ut pateat quod in singulis quae Dominus locutus est, sensus spiritualis sit, velim illa quae ibi quoad eum sensum aperire. "Regnum caelorum," cui decem virgines assimilantur, significat caelum et ecclesiam; "decem virgines" significant omnes qui ab ecclesia, "decem" omnes, et "virgines" illos qui sunt in affectione veri et boni spiritualis, quae facit ecclesiam; (inde est quod Zion et Hierosolyma, per quas significatur ecclesia, in Verbo dicatur "virgo," ut "virgo Zion" et "virgo Hierosolyma," et quod in Apocalypsi dicatur quod "virgines" sequantur Agnum;) per "lampadas," quas acceperunt ut exirent in occursum Sponsi, significantur vera fidei; per "Sponsum" intelligitur Dominus quoad conjunctionem cum caelo et ecclesia per amorem et fidem, agitur enim de nuptiis, per quas significatur illa conjunctio; per "quinque virgines prudentes" et per "quinque fatuas" significantur illi ab ecclesia qui in fide sunt ex amore et qui in fide sunt absque amore (similiter ac per "prudentes" et "fatuos," Matth. vii. 24, 26); per "mediam noctem," qua "clamor ortus est," significatur ultimum judicium, et in genere ultimum vitae hominis, quando judicabitur vel ad caelum vel ad infernum: quod "tunc fatuae dixerint ad prudentes, ut darent illis ex oleo suo," et quod "prudentes responderint quod irent ad illos qui vendunt," significatur status omnium post mortem; quod illi qui non habent bonum amoris in fide seu verum fidei ex bono amoris, tunc velint comparare sibi, sed frustra, quia qualis vita homini fuit in mundo, talis manet: inde nunc patet quid significatur per quod "prudentes introiverint in nuptias," et quod "fatuae," dicentes "Domine, Domine, aperi nobis," responsum tulerint, "Amen dico vobis non novi vos;" per "Non novi vos" significatur quod Dominus illis non conjunctus sit, amor enim spiritualis conjungit, et non fides absque amore; Dominus enim mansionem habet apud illos qui in amore et inde fide sunt, et hos novit quia Ipse ibi est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church