Apocalypse Explained (Whitehead) n. 260

Previous Number Next Number See English 

260. (Vers. 1.) "Post haec vidi." - Quod significet intellectum illustratum, constat ex significatione "videre" quod sit intelligere; quod "videre" significet intelligere, est quia visus oculi correspondet visui mentis, qui est intellectus; correspondentia illa inde est, quia intellectus videt spiritualia, ac visus oculi naturalia. Spiritualia sunt vera ex bono, et naturalia sunt objecta in variis formis: vera ex bono, quae sunt spiritualia, in caelo aeque manifeste videntur sicut objecta coram oculo, sed usque cum multa differentia; vera enim illa videntur intellectualiter, hoc est, percipiuntur, qui visus seu quae perceptio qualis est, non describi potest vocibus humanis, solum per hoc comprehendi, quod ei insit consensus et confirmatio ab intimo, quod ita sit; sunt enim rationes confirmantes ingenti copia, quae se sicut unum sistunt in visu intellectuali; hoc unum est sicut conclusum ex multis. Rationes illae confirmantes insunt luci caeli, quae est Divinum Verum seu Divina Sapientia procedens a Domino, et quae operatur in unoquovis angelo secundum statum receptionis ejus. Hic est visus spiritualis seu intellectus. Quia hic visus operatur in visum oculorum apud angelos, et sistit vera intellectus in formis correspondentibus, quae apparent in caelo non dissimiles formis in mundo naturali quae vocantur objecta, ideo per "videre" in sensu litterae Verbi significatur intelligere. (Quales apparentiae in caelo sunt, et quod correspondeant objectis interioris visus angelorum, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 170-176.)

[2] Quod in Verbo non dicatur intelligere sed "videre," est causa, quia Verbum in suis ultimis est naturale, et naturale est basis super qua fundantur spiritualia; quapropter si Verbum in littera etiam esset spirituale, non ei foret basis; ita foret sicut domus absque fundamento. (De hac re etiam videatur in opera De Caelo et Inferno, n. 303-310.) Quod in Verbo "videre" significet intelligere, constat ex sequentibus his locis: - Apud Esaiam, "Qui dixerunt Videntibus, Ne videatis; et Visionem habentibus, Ne videatis nobis recta; loquimini nobis blanditias, videte illusiones" (xxx. 10);

apud eundem, "Non connivebunt oculi videntium, et aures audientium auscultabunt" (xxxii. 3);

apud eundem, "Caeci spectate videndo,... videndo magna non custodis (xlii. 18, 20);

apud eundem, "Sacerdos et propheta... errant inter videntes, titubant judicio (xxviii. 7);

et alibi, "Videntes non vident et audientes non audiunt" (Matth. xiii. 13-15: Marc. iv. 11(, 12); cap. viii. 17, 18: Esai. vi. 9, 10: (1) Ezech. xii. 2);

praeter perplurimis aliis in locis, quae adducere non opus est, quia notum est cuivis quod "videre" significet intelligere, etiam ex recepto more loquendo ubivis, dicitur enim "Hoc video quod ita sit" aut "quod non ita sit," pro quod intelligam.

260a. "Et ecce ostium apertum in caelo." - Quod significet arcana caeli revelata, constat ex significatione "ostii," quod sit intromissio (de qua supra, n. 208), hic introspectio, quae est intromissio visus; ac visus intromittitur in caelum quando visus oculorum corporis hebetatur ac tunc visus oculorum spiritus illustratur; per hunc visum sunt omnia visa quae visa a prophetis. Quod "ostium apertum in caelo" hic significet arcana caeli revelata, est quia tunc apparent illa quae in caelis sunt, et coram prophetis illa quae arcana ecclesiae sunt; hic arcana de illis quae exstitura circa ultimum judicium; quae omnia nondum revelata sunt, et quae nec revelari potuerunt antequam judicium peractum est, et non nisi quam per aliquem in mundo cui datum est a Domino videre illa, et simul cui revelatus est sensus spiritualis Verbi. Omnia enim quae in hoc Libro Prophetico scripta sunt de ultimo judicio scripta sunt, sed per repraesentativa et correspondentias; quicquid enim a Domino dicitur et ab angelis percipitur, vertitur in repraesentativa dum descendit, et sic sistitur coram oculis tam angelorum in ultimis caelis quam coram hominibus prophetis quando oculi spiritus eorum aperti sunt. Ex his constare potest quid intelligitur per "ostium apertum in caelo."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church