Apocalypse Explained (Whitehead) n. 273

Previous Number Next Number See English 

273. (Vers. 5.) "Et e throno prodibant fulgura et tonitrua et voces." - Quod significet illustrationem, intellectum et perceptionem Divini Veri in caelis a Domino, constat ex significatione "fulgurum, tonitruum et vocum," quod praedicentur de Divino Vero, "fulgura" de ejus illustratione, "tonitrua" de ejus intellectu, et "voces" de ejus perceptione: quod haec significentur per illa, constabit ex locis in Verbo ubi nominantur; sed primum aliquid dicetur, unde significationes illae. Omnia quae in caelo aspectabili coram oculis hominum apparent, correspondentiae sunt; sicut sol, luna, stellae, aer, aether, lux, calor, nubes, nimbi, imbres, et plura: correspondentiae sunt quia omnia quae in naturali mundo sunt correspondent illis quae in spirituali mundo; sunt quoque illa correspondentiae in caelo, ubi angeli, quoniam apparent illis similia, verum ibi non sunt naturalia sed sunt spiritualia: (ut constare potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno ostensa sunt, ut De Sole et Luna in Caelo, n. 116-125; De Luce et Calore in Caelo, n.126-140; et in genere De Correspondentia Caeli cum omnibus Telluris, n. 103-115; ac De Apparentiis in Caelo, n. 170-176:) inde etiam "fulgura" et "tonitrua" sunt correspondentiae; et quia correspondentiae sunt, ideo significant similia quibus correspondent. In genere significant Divinum Verum ab angelis superioribus receptum et enuntiatum, quod cum descendit ad angelos inferiores, quandoque apparet sicut fulgur, et auditur sicut tonitru cum vocibus. Inde est quod "fulgur" significet Divinum Verum quoad illustrationem, "tonitru" Divinum Verum quoad intellectum, et "voces" Divinum Verum quoad perceptionem. Quoad intellectum et quoad perceptionem dicitur, quoniam quod intrat per auditum in mentem, hoc et videtur et percipitur, videtur in intellectu, et percipitur per communicationem cum voluntate. (Quid proprie perceptio, qualis est angelis in caelo, videatur in Doctrina Novae Hierosolyma", n. 140.)

[2] Inde nunc est quod "fulgura" et "tonitrua" in Verbo significent Divinum Verum quoad illustrationem et quoad intellectum, ut constare potest a sequentibus his locis: - Apud Davidem, "Redemisti brachio populum tuum;... stillarunt aquas nubes, vocem dederunt aetheres, etiam tela tua iverunt; vox tonitrui tui in orbem, illustrarunt fulgura orbem" (Psalm. lxxvii. 16, 18, 19 (B.A. 15, 17, 18));

agitur ibi de instauratione ecclesiae; et per "stillarunt aquas nubes," significantur vera ex sensu litterae Verbi; per "vocem dederunt aetheres" seu nubes superiores, significantur vera ex sensu spirituali Verbi; per "tela" quae iverunt intelliguntur fulmina, ex quibus apparent sicut sagittae ex arcu, et quae adsunt cum tonitrua et fulgura, et per illa significantur Divina vera; per "vocem tonitrui in orbem," significatur Divinum Verum quoad perceptionem et intellectum in ecclesia; et per "illustrarunt fulgura orbem," significatur quoad illustrationem inde; "orbis" est ecclesia.

[3] Apud eundem, "Ignis coram" Jehovah "ibit, et inflammabit circumcirca hostes Ejus; illustrabunt fulgura Ipsius orbem" (Psalm. xcvii. 3, 4);

ex his quoque patet quod "fulgura" significent Divinum Verum quoad illustrationem, nam dicitur "Illustrabunt fulgura orbem."

[4] Apud Jeremiam, "Factor terrae per virtutem suam, praeparat orbem per sapientiam suam, et per intelligentiam suam extendit caelos; ad vocem quam dat Ille multitudo aquarum in caelis, et ascendere facit vapores a fine terrae, fulgura pluviae facit" (x. 12, (1)13; cap. li. 16: Psalm. cxxxv. 7, 8);

etiam hic agitur de instauratione ecclesiae; quod per "vocem tonitrui" significetur Divinum Verum quoad perceptionem et intellectum, et per "fulgura" illud quoad illustrationem, constare potest ex eo, quod dicatur quod "Factor terrae praeparet orbem per sapientiam suam, et extendat caelos per intelligentiam suam;" et mox, quod "ad vocem quam dat, multitudo aquarum in caelis," et quod "fulgura pluviae faciat:" "terra" et "orbis" significant ecclesiam; "aquae in caelis" significant vera spiritualia; "pluviae" illa cum descendunt et fiunt naturalia; illustratio eorum significatur per "fulgura."

[5] In Libro Secundo Samuelis, "Tonuit de caelo Jehovah, et Altissimus dedit vocem suam, et misit tela et dispersit eos, fulgur et confudit" (xxii. 14, 15);

tonitrua hic exprimuntur per "tonare e caelo" et per "dare vocem," fulmina volantia per "tela," et per haec et per illa significantur Divina vera, et per "fulgur" eorum lux; quae sicut vivificant et illustrant bonos, ita per terre faciunt et occaecant malos, quod intelligitur per quod "misit tela et dispersit eos, ac fulgur et confudit:" mali enim non sustinent Divina vera, et prorsus non aliquam lucem e caelo quare ad praesentiam eorum aufugiunt.

[6] Similiter apud Davidem, "Tonavit in caelis Jehovah, et Altissimus dedit Vocem suam,... et misit tela sua et dispersit eos, et fulmina multa et conturbavit illos" (Psalm. xviii. 14, 15 (B.A. 13, 14)):

et alibi, "Fulgurando fulgura et disperge illos, mitte tela tua et conturba illos" (Psalm. cxliv. 6). Quod "tonitrua" et "fulgura" significent Divinum Verum quoad intellectum et quoad illustrationem, constat adhuc a sequentibus his locis: - Apud Davidem, "In angustia invocasti, et eripui te, respondi tibi in occulto, tonitru" (Psalm. lxxxi. 8 (B.A. 7)):

in Apocalypsi, "Audivi unum ex quatuor Animalibus, dicens tanquam vocem tonitrui Veni et aspice" (vi. 1);

alibi, "Accepit angelus thuribulum, et implevit illud ex igne altaris, et abjecit in terram; et facta sunt tonitrua, voces et fulgura" (viii. 5);

alibi, Angelus "clamavit voce magna sicut leo; et cum clamavit, locuta sunt septem tonitrua voces suas" (x. 3, 4);

alibi, "Apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca foederis in templo, et facta sunt fulgura et voces et tonitrua" (xi. 19);

alibi, "Audivi vocem e caelo tanquam vocem aquarum multarum, et tanquam sonum tonitrui magni" (xiv. 2);

et alibi, "Audivi sonitum turbae multae, et tanquam sonitum aquarum multarum, tanquam sonitum tonitruum vehementium, dicentium Halleluia, quia regnum cepit Dominus Deus noster omnipotens" (xix. 6). Quoniam "tonitrua" et "fulgura" significant Divina vera, ideo etiam cum Jehovah descendit super Monte Sinai ut promulgaret illa, "Erant voces, et fulgura,... et quoque vox buccinae" (Exod. xix. 16);

quod "vox buccinae" significet Divinum Verum quoad revelationem, videatur supra (n. 55, 262). (Vox e caelo ad Dominum audita ut tonitru, Joh. xii. 28, 29.) (Quod (1)Jacobus et Johannes vocati Boanerges, filii tonitrui, Marc. iii. 14, 17.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church