Apocalypse Explained (Whitehead) n. 282

Previous Number Next Number See English 

282. Quoniam hic cherubus similis fuit aquilae, et haec apparuit sicut volans, dicetur etiam quid per "volare" in Verbo significatur. Per "volare" significatur circumspectio et praesentia, ex causa quia avis volans ex alto perspicit undequaque, et sic per visum suum praesens est ubivis et circum. At cum in Verbo "volare" dicitur de Jehovah, significat "volare" omnipraesentiam, quoniam omnipraesentia est infinita circumspectio et infinita praesentia. Inde nunc est quod hic cherubus apparuerit "similis aquilae volanti;" nam per "cherubos" in genere significatur providentia Domini ne caeli superiores adeantur nisi quam ex bono amoris et charitatis, et per hunc cherubum Divina Intelligentia, ut mox supra ostensum est.

[2] Quod per "volare" in Verbo, ubi de Domino, significetur omnipraesentia, et cum de hominibus circumspectio et praesentia, constare potest ex sequentibus his locis: Apud Davidem, Deus "equitavit super cherubo, volavit, ac vectus est super alis venti" (Psalm. xviii. 11 [B. A. 10]; 2 Sam. xxii. 11);

"equitavit super cherubo" significat Divinam providentiam; "volavit" significat omnipraesentiam in spirituali mundo; "et vectus super alis venti" significat omnipraesentiam in naturali mundo: quid illa apud Davidem, nemo intellecturus esset nisi ex sensu interno.

[3] Apud Esaiam, "Sicut aves volantes, sic proteget Jehovah Zebaoth Hierosolymam" (xxxi. 5);

dicitur Jehovah "protegere Hierosolymam, sicut aves volantes," nam per "protegere" significatur Divina providentia quoad tutelam, per "Hierosolymam" significatur ecclesia, et per "aves volantes," cum quibus fit comparatio, significatur circumspectio et praesentia; hic, quia de Domino, omnipraesentia.

[4] In Apocalypsi, "Vidi, et audivi unum angelum volantem per medium caeli, dicentem voce magna, Vae, vae incolis terrae" (viii. 13);

et alibi, "Vidi alium angelum volantem per medium caeli habentem Evangelium aeternum, ut evangelizaret incolis terrae" (xiv. 6);

per priorem "angelum" significatur damnatio omnium qui in malis sunt, et per alterum "angelum" significatur salvatio omnium qui in bono sunt; per "volare" significatur circumspectio undequaque ubi sunt.

[5] Apud Esaiam, "Omnia pecora Arabiae congregabuntur tibi, arietes Nebajoth ministrabunt tibi. ...Qui illi, sicut nubes volant, et sicut columbae ad fenestras?" (lx. 7, 8;) agitur ibi de adventu Domini, et de illustratione gentium tunc; et per "pecora Arabiae" quae "congregabuntur" significantur cognitiones veri et boni; per "arietes Nebajoth" qui "ministrabunt," significantur vera quae vitam ex affectione spirituali ducunt; per "volare sicut nubes, et sicut columbae ad fenestras," significatur inquisitio et pervestigatio veri ex sensu litterae Verbi; inde etiam per "volare" significatur circumspectio; per "nubem" enim significatur sensus litterae Verbi, per "columbas" affectio veri spiritualis, et per "fenestras" verum in luce: quod talis sensus illis verbis insit, constare potest ex significatione "pecorum Arabiae," "arietum Nebajoth," "nubis," "columbarum" et "fenestrarum."

[6] Apud Davidem, "Timor et tremor venit super me; ...unde dixi, Quis dabit mihi alam sicut columbae? Avolabo ubi habitem; ecce elongabo vagari, pernoctabo in deserto" (Psalm. lv. 6-8 [B. A. 5-7]);

agitur ibi de tentatione et de angustia tunc; "timor et tremor" significant illam angustiam: inquisitio veri tunc, et circumspectio quo se vertat, significatur per "Quis dabit mihi alam sicut columbae? Avolabo ubi habitem;" "ala columbae" est affectio veri spiritualis, "avolare ubi habitem" est per illam eripere vitam a damnatione; nondum spes liberationis, significatur per "ecce elongabo vagari, pernoctabo in deserto."

[7] Apud Hoscheam, "Ephraim, sicut avis avolabit gloria eorum, ...immo si educaverint filios, tum orbos faciam eos ab homine" (ix. 11, 12);

per "Ephraim" significatur intellectus illustratus eorum qui ab ecclesia; per "gloriam" significatur Divinum Verum; per "avolare sicut avis," significatur deprivatio ejus (comparatio fit cum ave, quia "avis" significat rationale et intellectuale simile cum "Ephraim"); per "si educaverint filios, tum orbos faciam eos ab homine," significatur si usque protulerint vera quod usque per illa nihil saperent, "filii" enim sunt vera, "orbos facere ab homine" est deprivare a sapientia.

[8] Apud Mosen, "Non facietis vobis ...formam ullius animalis in terra, nec formam ullius avis alatae quae volat versus caelum" (Deutr. iv. [16,] 17);

per haec in sensu interno significatur quod non sibi comparanda sit sapientia et intelligentia ex semet seu ex proprio; per "animalia" enim quae gradiuntur super terra significantur affectiones boni ex quibus sapientia, et per "aves" significantur affectiones veri ex quibus intelligentia; per quod "non facerent sibi formam" eorum, significatur quod illae non comparandae sint ex homine seu ex proprio ejus; "avis alata quae volat versus caelum" dicitur, quia per "avem alatam" significatur intellectus veri spiritualis, et per "volare versus caelum" significatur circumspectio quae est intelligentiae in Divinis.

[9] Ex his nunc constare potest quid significatur per quod hic cherubus apparuerit "similis aquilae volanti;" sicut etiam quid significatur apud Esaiam, per Seraphim {1}cuique erant sex alae, quarum "duabus tegebat faciem, duabus tegebat pedes, et duabus volabat" (vi. 2), quod nempe per "alas quibus tegebat faciem" significetur affectio veri spiritualis; per "alas quibus tegebat pedes," affectio veri naturalis inde; et per "alas quibus volabat" circumspectio et praesentia, hic omnipraesentia, quia per "seraphim" simile significatur quod per "cherubim," nempe Divina providentia quoad custodiam.

[10] Quod per "volare," cum de hominibus, significetur circumspectio et simul praesentia, est quia visus est praesens apud objectum quod videt; quod appareat longinquum aut distans, est ex intermediis, quae simul apparent, et mensurari possunt quoad spatia. Hoc plene confirmari potest ex illis quae existunt in spirituali mundo; in eo ipsa spatia sunt apparentiae oriundae ex diversitate affectionum et inde cogitationum; quapropter cum apparent aliqui aut aliqua longinque, et angelus seu spiritus ex intensa affectione vult illos qui ibi sunt convenire, aut illa quae ibi sunt lustrare, statim ibi praesens est. Simile fit cum cogitatione, quae est visus hominis internus seu spiritualis; illa videt quae prius viderat in se absque spatio, ita prorsus ut praesentia. Inde est quod "volare" dicatur de intellectu et de ejus intelligentia, et quod per id significetur circumspectio et praesentia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church