Apocalypse Explained (Whitehead) n. 293

Previous Number Next Number See English 

293. "Dicentes," [Vers. 11.] "Dignus es, Domine, accipere gloriam et honorem et potestatem." Quod significet meritum et justitiam quae Divino Humano Domini, quod ex eo sit omne Divinum Verum et Divinum Bonum, ac salvatio, constat ex significatione "Dignus es, Domine," quod sit meritum et justitia quae Divino Humano Domini (de qua sequitur); ex significatione "gloriae et honoris," cum de Domino, quod sint Divinum Verum et Divinum Bonum quae ab Ipso (de qua supra, n. 288); et ex significatione "potestatis," quod sit salvatio. Quod "potestas" hic salvationem significet, est quia omnis potestas Divina illam spectat ut finem; homo enim ex potestate Divina reformatur, et dein introducitur in caelum, et ibi detinetur a malo et falso ac tenetur in bono et vero; hoc nemo potest nisi solus Dominus: qui sibi potestatem illam vindicant, illi prorsus non sciunt quid salvatio, nam non sciunt quid reformatio, nec quid caelum apud hominem. Vindicare sibi potestatem Domini, est potestatem super Ipsum Dominum, quae potestas vocatur "potestas tenebrarum" (Luc. {1}xxii. 53).

[2] Quod potestas, cum de Domino, principaliter spectet salvationem, constat ex his locis: Apud Johannem, Jesus dixit, "Pater, ...dedisti" Filio "potestatem omnis carnis, ut omnes, quos dedisti Ipsi, det illis vitam aeternam" (xvii. 2);

apud eundem, "Quotquot receperunt dedit iis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius" (i. 12);

apud eundem, "Ego sum Vitis, vos palmites; manens in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum; quia sine Me non potestis facere quicquam" (xv. 5):

apud Marcum, "Obstupuerunt super doctrina Ipsius, erat enim docens illos ut potestatem habens" (i. 22):

et apud Lucam, "Cum potestate et potentia praecipit immundis spiritibus, et exeunt" (iv. 36):

praeter aliis in locis. Est quoque Domino potestas super omnia, quia est solus Deus; sed salvatio humani generis est principale potestatis, quia propter illam caeli et mundi creati sunt, ac illa est receptio Divini procedentis.

[3] Quod per "Dignus es, Domine," significetur meritum et justitia quae Divino Humano Domini, est quia "Dignus es" significat quod meruit. Meritum Domini est, quod cum in mundo fuit subjugaverit inferna, et omnia in caelis in ordinem redegerit, et quod glorificaverit Humanum suum, et hoc ex propria potentia; per hoc salvavit ex genere humano omnes qui credunt in Ipsum, hoc est, qui amant facere praecepta Ipsius (Joh. i. 12, 13). Hoc meritum etiam in Verbo vocatur "justitia," ac Dominus quoad Divinum Humanum ex illo vocatur Jehovah Justitia" (Jerem. xxiii. 5,6; cap. xxxiii. 15, 16). (De hoc merito seu de hac justitia Domini videantur plura in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 293, 294, et in (collectis ex) Arcanis Caelestibus, n. 300-306.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church