Apocalypse Explained (Whitehead) n. 297

Previous Number Next Number See English 

297. [Vers. 1.] "Et vidi in dextra Sedentis super throno." Quod significet Dominum quoad omnipotentiam et quoad omniscientiam, constat ex significatione "dextrae," cum de Domino, quod sit omnipotentia et quoque omniscientia (de qua sequitur); et ex significatione "Sedentis super throno," quod sit Dominus quoad Divinum Bonum in caelo, "thronus" enim significat in genere caelum, in specie caelum spirituale, et abstracte Divinum Verum procedens, ex quo caelum et per quod judicium (videatur supra, n. 253). Quod Dominus intelligatur per "Sedentem super throno," et quoque per "Agnum" qui ex Sedente super throno accepit librum, est quia per "Sedentem super throno" intelligitur Dominus quoad Divinum Bonum, et per "Agnum" Dominus quoad Divinus Verum: sunt enim duo quae procedunt a Domino ut Sole caeli, nempe Divinum Bonum ac Divinum Verum; Divinum Bonum a Domino vocatur "Pater in caelis," et hic intelligitur per "Sedentem super throno," ac Divinum Verum a Domino vocatur "Filius hominis," hic autem "Agnus ;" et quia Divinum Bonum neminem judicat, sed Divinum Verum, ideo hic dicitur quod "Agnus acceperit librum a Sedente super throno." Quod Divinum Bonum neminem judicet sed Divinum Verum, intelligitur per Domini verba apud Johannem, "Non Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio,....quia Filius hominis est" (v. 22,27);

per "Patrem" intelligitur Dominus quoad Divinum Bonum, et per "Filium hominis" Dominus quoad Divinum Verum. Quod Divinum Bonum non judicet quemquam, est quia illud explorat neminem; sed Divinum Verum, hoc enim explorat unumquemvis. At usque sciendum est quod Ipse Dominus nec judicet aliquem ex Divino Vero quod procedit ab Ipso, hoc enim unitum est Divino Bono ita ut sint unum, sed quod homo spiritus se ipsum judicet; est enim Divinum Verum ab ipso receptum quod illum judicat; et hoc quia apparet sicut Dominus judicet, ideo in Verbo dicitur quod omnes judicentur a Domino: hoc quoque docet Dominus apud Johannem, Jesus dixit, "Si quis audiverit mea verba, non tamen crediderit, Ego non judico illum, non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvem mundum; qui spernit Me, et non accipit verba mea, habet judicantem se, verbum quod locutus sum, illud judicabit illum in extremo die" (xii. 47,48).

[2] Cum Judicio enim ita fit :-Dominus praesens est apud omnes, et ex Divino Amore vult salvare omnes, et quoque vertit et adducit ad Se omnes. Qui in bono sunt et inde veris, illi sequuntur, nam applicant se; at qui in malo sunt et inde falsis, non sequuntur, sed vertunt se retro a Domino, et vertere se retro a Domino est a caelo ad infernum: omnis enim homo spiritus est vel suum bonum et inde verum, vel est suum malum et inde falsum; qui est bonum et inde verum, ille se adduci patitur a Domino; at qui est malum et inde falsum, ille non se adduci patitur, hic omni vi et conatu renititur, vult enim ad suum amorem, hunc spirat et animat; quare ad illos cupit qui in simili amore mali sunt. Exinde constare potest quod non Dominus judicet aliquem, sed quod Divinum Verum receptum judicet ad caelum illos qui receperunt Divinum Verum corde, hoc est, amore; et ad infernum illos qui non receperunt Divinum Verum corde, et qui negaverunt illud. Ex his constare potest quomodo intelligendum quod Dominus dixerit, quod "omne judicium sit Filio quia Filius hominis est," et alibi, quod "non venerit ut judicet mundum, sed ut salvet mundum," et quod "Verbum quod locutus est judicaturum sit illum."

[3] Sed haec talia sunt quae non cadunt in intelligentiam propriam hominis, sunt enim inter arcana sapientiae angelorum. (Sed usque de hac re aliquid elucidatum est in opere De Caelo et Inferno, n. 545-551, ubi actum est de eo, Quod Dominus neminem in Infernum conjiciat, sed quod ipse spiritus semet.) Quod Dominus sit qui intelligitur per "Sedentem super throno," et non alius quem distinguunt ab Ipso et vocant "Deum Patrem," constare unicuivis potest ex eo, quod non aliud Divinum fuerit quod Dominus vocavit "Patrem" quam suum Divinum; hoc enim assumpsit Humanum, quare hoc fuit Pater Ipsius; et quod hoc sit infinitum, aeternum, increatum, omnipotens, Deus, Dominus, et prorsus nihil differens ab ipso Divino quod distinguunt ab Ipso et vocant "Patrem," constare potest a recepta Fide quae Athanasiana vocatur: ubi etiam dicitur Quod nemo Eorum maximus et minimus et nemo Eorum primus et ultimus, sed prorsus aequales; et quod sicut unus ita alter infinitus, aeternus, increatus, omnipotens, Deus, Dominus, et tamen non tres infiniti sed unus, non tres aeterni sed unus, non tres increati sed unus non tres omnipotentes sed unus, non tres Dii et Domini sed unus. Haec dicta sunt, ut sciatur quod non duo distincti intelligantur per "Sedentem super throno" et "Agnum," ac in sequentibus per "Deum" et "Agnum," sed quod per unum intelligatur Divinum Bonum et per alterum Divinum Verum in caelo, utrumque procedens a Domino. Quod Dominus intelligatur per "Sedentem super throno," constat etiam ex singulis in capite praecedente iv., ubi agitur de Throno et de Sedente super illo (quae videantur explicata a n. 258 ad 295): et praeterea apud Matthaeum, "Quando venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes sancti angelicum Ipso, tunc sedebit super throno gloriae suae" (xxv. 31; cap.xix. 28,29);

tum apud Ezechielem, "Super expansum quod super capite" cheruborum "quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni, et super similitudine throni similitudo aspectus Hominis super illo sedentis" (i. 26; cap. x. 1);

et apud Esaiam, "Vidi Dominum sedentem super throno alto et elato, et fimbriae Ipsius implentes templum" (vi. 1).

[4] Quia per "thronum" significatur caelum, et per "Sedentem super throno" Dominus quoad Divinum Ipsius in caelo, ideo dictum est supra, in capite iii., "Vincens, dabo ei sedere Mecum in throno meo" ( [vers. 21]);

per quod significatur, quod erit in caelo ubi Dominus (videatur supra, n. 235 [b]); ac ideo infra in hoc capite dicitur "Vidi, et ecce in medio throni Agnum stantem" (vers. 6);

et in capite {1}xxii., "Ostendit mihi fluvium aquae {2}vitae ... exeuntem ex throno Dei et Agni" (vers. 1);

per "thronum Dei et Agni" intelligitur caelum et Dominus ibi quoad Divinum Bonum et quoad Divinum Verum; "Deus" ibi est Dominus quoad Divinum Bonum, et "Agnus" quoad Divinum Verum: distinguitur hic inter utrumque, quia sunt qui recipiunt plus unum quam alterum; qui recipiunt Divinum Verum in bono illi salvantur, qui autem recipiunt Divinum Verum, quod est Verbum, non in bono, illi non salvantur, quoniam omne Divinum Verum est in Bono et non alibi; quare qui non recipiunt illud in bono, illi rejiciunt illud et negant illud, si non palam usque tacite, et si non ore usque corde; nam cor eorum est malum, et malum rejicit. Recipere Divinum Verum in bono, est in bono charitatis; nam qui in illo sunt, ii recipiunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church