Apocalypse Explained (Whitehead) n. 314

Previous Number Next Number See English 

314. "Agnum stantem."-Quod significet Dominum quoad Divinum Humanum, constat ex significatione "Agni," cum de Domino, quod sit Ipse quoad Divinum Humanum: quod Dominus quoad illud "Agnus" dicatur, est quia "Agnus" significat bonum innocentiae, ac bonum innocentiae est ipsum bonum caeli quod procedit a Domino; et quantum angeli hoc bonum recipiunt, tantum angeli sunt. Hoc bonum regnat apud angelos qui in tertio seu intimo caelo sunt; quapropter illi qui ibi apparent sicut infantes coram oculis aliorum angelorum. (Quid bonum innocentiae, et quod in illo bono sint angeli caeli, videatur in opere De Caelo et Inferno, in articulo ubi agitur De Statu Innocentiae Angelorum Caeli, n. 276-283, tum n. 285, 288, 341, 382.) Creditur in mundo quod Dominus dicatur "Agnus" ex eo, quod holocaustum juge, seu quod quovis die vespere et mane fiebat, esset ex agnis; ac imprimis diebus Paschatis, quando etiam comedebatur agnus; et quod Dominus Se sacrificari passus sit: sed haec causa denominationis sit pro illis in mundo qui non ultra sensum litterae Verbi cogitant; verum in caelo nihil tale per "Agnum," cum de Domino, percipitur; sed cum nominatur seu legitur agnus in Verbo, tunc angeli, quia eorum omnes in sensu spirituali Verbi sunt, percipiunt bonum innocentiae; et cum Dominus ita vocatur, percipiunt Divinum Humanum Ipsius, et simul bonum innocentiae quod ab Ipso. Scio quod aegre credatur quod ita sit, sed usque est verum.

[2] Quod "agnus" in Verbo significet bonum innocentiae, et ubi de Domino, significet Divinum Humanum Ipsius, constare potest a sequentibus his locis:-Apud Esaiam, "Ecce Dominus Jehovih in forti venit,....sicut pastor gregem suum pascet, in brachium colliget agnos, in gremio portabit, lactentes leniter ducet" (xl. [10,] 11);

haec de adventu Domini; per "gregem" quem sicut pastor pascet, significantur qui in bono charitatis sunt; et per "agnos" quos in brachium suum colliget, significantur qui in amore in Ipsum sunt: hic amor est qui in [se] spectatus est innocentia; quare omnes qui in illo sunt in caelo innocentiae sunt, quod est caelum tertium; et quia ille amor per "agnos" significatur, ideo etiam dicitur, "lactentes leniter ducet;" per "lactentes" et "infantes" in Verbo intelliguntur qui in innocentia sunt (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 277, 280, 329-345).

[3] Apud eundem, "Commorabitur lupus cum agno, et pardus cum haedo cubabit, vitulus et leo juvenis et saginatum una, puerque parvus ducet eos; vitula et ursus pascent, una cubabunt fetus eorum;....ludet lactens super foramine viperae, et super speluncam basilisci ablactatus manum impellet" (xi. 6-8);

haec dicta sunt de Domini adventu deque Ipsius regno, ac de illis ibi qui in bono innocentiae sunt, quod nihil ab infernis et malis inde timebunt, quia tuti a Domino. Regnum Domini describitur hic per innocentias varii generis, ac per illarum opposita a quibus tuti erunt; "agnus" est innocentia intimi gradus, ejus oppositum est "lupus;" "haedus" est innocentia secundi gradus, cujus oppositum est "pardus;" "vitulus" est innocentia ultimi gradus, cujus oppositum est "leo juvenis." (Quod "agnus," "aries" seu "ovis," et "vitulus" significant tres gradus innocentiae, videatur n. 10132.) Innocentia intimi gradus est qualis est illis qui in tertio seu intimo caelo, et ejus bonum vocatur bonum caeleste; innocentia secundi gradus est qualis est illis qui in secundo seu medio caelo, et ejus bonum vocatur bonum spirituale; et innocentia ultimi gradus est qualis est illis qui in primo seu ultimo caelo, et ejus bonum vocatur bonum naturale spirituale. (Quod omnes qui in caelis sunt, in aliquo bono innocentiae sint, videatur n. 4797.) Quia bona innocentiae per illa {1}describuntur, ideo etiam dicitur, "et puer parvus ducet eos," tum "ludet lactens super foramine viperae, et ablactatus manum impellet super speluncam basilisci;" per "puerum," "lactentem" et "ablactatum" similiter illi innocentiae gradus significantur. (Quod "puer," videatur n. 430, 5236; quod "lactens" seu infans primae aetatis, et "ablactatus" seu infans secundae, n. 3183, 4563, 5608, 6740, 6745.)

[4] Quia "agnus" significat innocentiam, seu illos qui innocentes sunt, ac "lupus" illos qui contra innocentiam, ideo similiter dicitur alibi apud eundem Prophetam, "Lupus et agnus pascent simul,....non malum facient in toto monte sanctitatis" (lxv. 25);

"mons sanctitatis" est caelum, in specie caelum intimum: et ideo Dominus dicit ad septuaginta quos emisit, "Ego mitto vos sicut agnos in medium luporum" (Luc. x. 3).

[5] Quia "agni significant illos qui in amore in Dominum sunt, qui amor unum est cum innocentia, et quia "oves" significant illos qui in amore erga proximum sunt, qui amor est charitas, ideo Dominus dixit ad Petrum, "Simon Jona, amasne Me...? Dicit Ipsi, Immo Domine, Tu scis quod amem Te: dicit illi, Pasce agnos meos;" et postea, "Pasce oves meas" (Joh. xxi. 15-17);

quod haec ad Petrum dicta sint, erat quia per illum intelligebatur verum ex bono, seu fides ex charitate, ac verum ex bono docet; "pascere" est docere.

[6] Apud Ezechielem, "Arabia et omnes principes Kedar, hi negotiatores manus tuae, per agnos, arietes et hircos" ({2}xxvii. 21);

haec de Tyro, per quam intelliguntur illi qui in cognitionibus veri et boni sunt; per "Arabiam et principes Kedar," qui negotiatores manus ejus, significantur qui in veris et bonis ex cognitionibus sunt; et per "negotiatores" significantur qui illa communicant et docent; per "agnos, arietes, hircos" significantur tres gradus boni innocentiae, similiter ac per "agnos, arietes et vitulos" (quod per hos significentur tres gradus boni innocentiae, videatur n. 10042, 10132).

[7] Similiter apud Mosen, "Equitare fecit eum super excelsis terrae, et cibavit proventu agrorum, sugere fecit eum mel e rupe, et oleum e saxo petrae; butyrum armenti et lac gregis, cum adipe agnorum, arietum.... Baschanis et hircorum, cum adipe renum tritici, et sanguinem uvae bibis merum" (Deutr. xxxii. 13, 14);

haec dicta sunt de instauratione Ecclesiae Antiquae, quae fuit ecclesia prima post diluvium, et per illa omnia describuntur ejus varia genera boni; sed quia absque explicatione vix aliquis illa intellecturus est, velim paucis dicere. "Equitare super excelsis terrae" significat intelligentiam eorum qui ab illa ecclesia, quod esset interior; "cibavit proventu agrorum" significat quod instructi omni vero et bono; "sugere fecit mel e rupe" significat quod eis bonum naturale per vera; "oleum e saxo petrae" significat quod eis bonum spirituale etiam per vera: "mel" et "oleum" significant illa bona, ac "rupes," "petra," "saxum" significant vera: "butyrum armenti" et "lac gregis" significant bonum veri externum et internum: "adeps agnorum," "arietum Baschanis" et "hircorum," significat bona innocentiae trium graduum (ut supra); "adeps renum tritici" et "sanguis uvae," significat sic genuinum bonum et genuinum verum.

[8] Apud Esaiam, "Gladius Jehovae implebitur sanguine, pinguefiet adipe, sanguine agnorum et hircorum, et adipe renum arietum" (xxxiv. 6);

etiam ibi per "agnos," "arietes" et "hircos," significantur tres gradus boni innocentiae (de quibus supra); sed hic agitur de destructione eorum per falsa mali; "gladius" enim significat falsum destruens verum et bonum, "sanguis" quo implebitur significat destructionem.

[9] Quoniam per "agnum" significatur innocentia, quae in se spectata est amor in Dominum, ideo per "Agnum" in supremo sensu significatur Dominus quoad Divinum Humanum, nam Dominus quoad illud erat ipsa Innocentia; ut in sequentibus locis:-Apud Esaiam, "Exactionem sustinuit, et afflictus est, non tamen aperuit os suum, sicut agnus ad mactationem ducitur" ({1}liii. 7):

apud eundem, "Mittite agnum Dominatoris terrae de petra versus desertum, ad montem filiae Zionis" (xvi. 1):

apud Johannem, "Johannes vidit Jesum venientem ad illum, et dicit, Ecce Agnus Dei qui tollit peccatum mundi:" et postea vidit Jesum ambulantem, dixit, "Ecce Agnus Dei" (i. {2}29, 36):

in Apocalypsi, "Agnus in medio throni pascet eos, et deducet ad vivos fontes aquarum" (vii. 17):

et alibi, "Vicerunt per sanguinem Agni et verbum testimonii" (xii. 11);

praeter etiam alibi in Apocalypsi (Ut cap. xiii. 8; cap. xiv. 1, 4; cap. xvii. 14; cap. xix. 7, 9; cap. xxi. 22, 23; cap. xxii. 1, 3).

[10] Quoniam "holocausta" et "sacrificia" significabant omnem cultum repraesentativum ex bono amoris et ex veris inde, "holocausta" ex bono amoris et "sacrificia" in specie ex veris inde, ideo Quovis die, vespere et mane, fiebat holocaustum ex agnis (Exod. xxix. 38-43; Num. xxviii. 1-9):

Quovis Sabbatho ex binis agnis, praeter holocaustum juge ex illis (Num. xxviii. 9, 10):

In initiis mensium ex septem agnis (Num. xxviii. 11-15); Similiter die primitiarum (Num. xxviii. 26 ad fin.); Similiter mense septimo, quando convocatio sancta (Num. xxix. 1-7); Similiter, nempe ex septem agnis, singulis diebus Paschatis, praeter ex duobus vitulis, ariete uno, et hirco uno (Num. xxviii. 16-24):

quod "ex septem agnis," erat causa quia per "septem" significatur omne et plenum, ac praedicatur de sancto; et quia per "holocausta" in communi significabatur cultus Domini ex bono amoris, et bonum amoris in Dominum a Domino est ipsum bonum innocentiae, ac per "Agnum" in supremo sensu significabatur Dominus quoad Divinum Humanum. (Quod "holocausta" significaverint omnem cultum ex bono amoris a Domino in Dominum, videatur n. 923, 6905, 8680, 8936, 10042.) Ob illam repraesentationem etiam instituta est Cena Paschalis ex agnis aut haedis (Exod. xii. 1-29):

per "festum Paschatis" enim repraesentabatur glorificatio Humani Domini (videatur n. 10655). Quia per "infantes" significabatur innocentia, ideo etiam mandatum est ut Post partum die purgationis sacrificarent agnum, pullum columbarum, aut turturem; aut loco agni duos pullos columbarum aut duos turtures (Levit. xii. 6, {1}8);

per "pullos columbarum" et per "turtures" simile significatur quod per "agnos," nempe innocentia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church