Apocalypse Explained (Whitehead) n. 359

Previous Number Next Number See English 

359. "Et exivit vincens et ut vinceret" - Quod significet remotionem malorum et inde falsorum in fine vitae, et postea in aeternum, constat ex significatione "vincere" in Verbo, quod sit spiritualiter vincere, quod est subjugare mala et falsa; sed haec quia non aliter vincuntur quam quod removeantur a Domino, inde per "vincere" significatur remotio malorum et falsorum. (Quod mala et falsa removeantur et non abstergantur, seu quod homo detineatur ab illis et teneatur in bono et vero a Domino, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 166; et in Arcanis Caelestibus, n. 865, 868, 887, 894, 929, 1581, 2116, 2406, 4564, 8206, 8393, 8988, 9014, 9333-9338, 9446-9448, 9451, 10057, {1}10060.) Dicitur "Exivit vincens et ut vinceret," et per "exivit vincens" significatur remotio malorum et inde falsorum ad finem vitae, et per "ut vinceret" significatur et postea in aeternum; nam qui pugnat contra mala et falsa, et vincit illa in mundo usque ad finem vitae, is vincit illa in aeternum; homo enim qualis est ex anteacta vita in fine vitae suae, talis permanet in aeternum. Quod "vincere" significet spiritualiter vincere, est quia Verbum in sinu suo est spirituale, seu in sinu suo agit de spiritualibus, et non de terrestribus; terrestria, quae in sensu litterae ejus sunt, modo inserviunt sensui spirituali ejus pro basi, in quam spiritualia desinunt, et in qua sunt. Simile significatur per "vincere" in sequentibus his locis:

[2] - In Apocalypsi, "Vincenti dabo edere de arbore vitae quae in medio paradisi Dei" (ii. 7);

"Vincens non laedetur a morte secunda" (ii. 11);

"Vincens et custodiens opera mea usque ad finem, dabo illi potestatem super gentes" (ii. 26);

"Vincens, faciam illum columnam in templo Dei" (iii. {2}12);

"Vincens, dabo ei sedere Mecum in throno meo" (iii. 21);

"Vicerunt" draconem "per sanguinem Agni, et per Verbum testimonii" (xii.11);

"Vincens possidebit omnia, et ero illi Deus, et ille erit Mihi filius" (xxi. 7). Et apud Johannem, Jesus ad discipulos, "Haec locutus sum vobis ut in Me pacem habeatis; in mundo afflictionem habetis, sed confidite, Ego vici mundum" (xvi. 33):

per quod Dominus "vicerit mundum," intelligitur quod subjugaverit omnia inferna, nam "mundus" ibi significat omnia mala et falsa quae ab inferno (Ut quoque apud Johannem, cap. viii. 23; cap. xii. 31; cap. xiv. 17, 19, 30; cap. xv. 18, 19; cap. xvi. 8, 11; cap. xvii. 9, 14, 16).

[3] Simile per "vincere," ubi de Domino, significatur apud Esaiam, "Quis hic qui venit ex Edom, conspersus vestes ex Bozra?... Torcular calcavi solus, et de populis non vir Mecum: propterea calcavi illos in ira mea, et conculcavi eos in excandescentia mea; unde sparsa est victoria eorum super vestes meas, et omne vestimentum meum pollui;... at descendere feci in terram victoriam eorum" (lxiii. {3}1, 3, 6):

agitur ibi de Domino, et de pugnis Ipsius contra inferna, ac de subjugatione eorum; IpSe quoad Divinum Humanum suum intelligitur ibi per "Edom, qui conspersus vestes ex Bozra;" et per "vestes Ipsius" significatur Verbum in littera; "vestes" enim significant vera investientia, et cum de Domino, significant Divina vera, proinde Verbum, quoniam ibi sunt omnia Divina vera (videatur supra, n. 195(c)). Verbum in sensu litterae hic etiam intelligitur per "vestes," quia ibi sunt vera investientia, inservit enim sensus litterae pro veste sensui spirituali: et quia Verbum quoad illum sensum a populo Judaico distractum est, et per id Divinum Verum adulteratum, dicitur "Conspersus vestes ex Bozra, ...sparsa est victoria eorum super vestes meas, et omne vestimentum meum pollui;" "vestes ex Bozra" significant ultimum Verbi, quod est sensus litterae ejus; "victoria eorum super vestes meas" significat sinistram interpretationem et applicationem veri ab iis qui trahunt sensum litterae ad favendum suis amoribus ac principiis inde captis, ut factum est a Judaeis, et quoque hodie fit a pluribus; hoc intelligitur per "victoriam eorum super vestes meas:" {4}quod Dominus solus pugnaverit, significatur per "Torcular calcavi solus, et de populis non vir Mecum;" "torcular" significat pugnam ex Divinis veris contra falsa, quia in torcularibus exprimebatur vinum ex uvis, et per "vinum" significatur Divinum Verum; inde "calcare id solus, et de populis non vir Mecum," significat quod solus absque ullo alicujus auxilio: quod Dominus subjugaverit inferna, significatur per "Calcavi illos in ira mea, et conculcavi illos in excandescentia mea;" "calcavi" et "conculcavi" dicitur quia de torculari, et significat quod destruxit; "ira" et "excandescentia" dicitur quia destructi sunt, ac tribuitur in sensu litterae Domino, cum tamen nihil irae et excandescentiae Ipsi est, sed illis qui contra Ipsum; ex apparentia ita dicitur hic et perpluries alibi: quod subjugati sint et damnati ad infernum, significatur per "descendere feci in terram victoriam eorum;" "in terram" est in damnationem, ita in infernum. (Quod per "terram" etiam significetur damnatio, videatur supra, n. 304(g).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church