Apocalypse Explained (Whitehead) n. 366

Previous Number Next Number See English 

366. "Ut alii alios {1}occidant." - Quod significet falsificationem seu exstinctionem veritatum, constat ex significatione "occidere," quod sit exstinguere vera, nam per "occidere" in Verbo significatur occidere spiritualiter, seu occidere spirituale hominis aut animam ejus, quod est exstinguere vera: quod etiam sit falsificare, est quia vera cum falsificantur etiam exstinguuntur; per falsificationem enim fit alius intellectus eorum, ac verum est verum cuivis secundum intellectum de eo; amor enim et principium quae regnant in homine, trahunt omnia ad se, et applicant sibi, etiam ipsa vera; quare cum amor malus est aut principium falsum, tunc vera infectantur malo amoris aut falso principii, et sic exstinguuntur: hoc itaque est quod hic significatur per quod "alii alios occident." Quod hoc fiat quando bonum non est apud hominem, et magis quando bonum non est in doctrina ecclesiae ejus, constat ex praecedentibus, ubi dicitur "Cum aperuisset secundum sigillum, exivit equus rufus, et sedenti super illo datum est tollere pacem de terra;" per quae significatur secundus status ecclesiae, qui est quando intellectus Verbi deperditus sit quoad bonum, unde dissidia in ecclesia (de quibus videatur supra, n. 361, 364, 365).

[2] Quod intellectus Verbi, seu quod idem, intellectus veri, deperditus sit quando apud hominem non est bonum, hoc est, quando non est amor in Dominum et charitas erga proximum, videatur supra (n. 365(a)): bonum enim apud hominem, seu quod idem, amor apud illum, est ignis vitae ejus, et verum apud illum seu fides veri, est lux inde; quapropter quale est bonum seu qualis est amor apud illum, tale est verum seu talis est fides veri apud illum. Inde constare potest, si malum est apud illum seu amor malus, quod non verum sit apud illum, seu quod non fides veri; lux enim quae ex illo igne exit, est qualis est lux illis qui in inferno sunt, quae est lux fatua, sicut lux ex carbonibus ignitis, quae lux influente luce e caelo vertitur in meram caliginem. Talis etiam est lux quae vocatur lumen naturale apud malos, quum ratiocinantur contra res ecclesiae.

[3] Quod falsificaturi sint vera, et per id exstincturi illa, etiam intelligitur per Domini verba apud Matthaeum, Jesus dixit discipulis, "Tradet frater fratrem..., pater filium, insurgent liberi contra parentes, et morti dabunt illos" (x. 21):

et apud Lucam, "Trademini a parentibus, et fratribus, et cognatis et amicis, et morti dabunt ex vobis" (xxi. 16):

per "parentes," "fratres," "liberos," ("cognatos") et "amicos non intelliguntur ibi parentes, fratres, liberi, cognati, amici, nec per "discipulos" intelliguntur discipuli, sed bona et vera ecclesiae, ac mala et falsa; et quod mala exstinctura sint bona, et quod falsa vera. (Quod illa per ea nomina significentur, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 10490.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church