Apocalypse Explained (Whitehead) n. 38

Previous Number Next Number See English 

38. "Et qui Ipsum transfixerunt," - Quod significet quod etiam visuri illi qui in falsis ex malo, constat ex significatione "transfigere," quod sint qui prorsus negant Dominum, illi enim apud se occidunt Illum et transfigunt; sunt etiam qui intelliguntur per Militem qui transfixit latus Ipsius (Joh. xix. (34,) 35-37);

per "militem" et "milites" ibi intelliguntur qui ab ecclesia sunt, et pro Domino militarent; ibi in specie qui ab Ecclesia Judaica, et in genere omnes qui ab ecclesia in falsis ex malo sunt. Quia "milites" illos significabant, ideo illi vestimenta Domini diviserunt, et super tunicam sortem jecerunt; per quae intelligitur quod Ecclesia Judaica disperserit Divina vera quae in Verbi sensu litterae, at quod non potuerint (dispergere) vera interiora seu vera quae sunt sensus interni. (Nam "vestimenta" significant vena in ultimis, n. 2576, 5248, 6918, 9158, 9212; "dividere" significat dissipare et dispergere, n. 4424, 6360, 6361, 9093: et "tunica" vela interiora, n. (1)9048, 9212, 9216, 9826.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church