Apocalypse Explained (Whitehead) n. 407

Previous Number Next Number See English 

407. VERSUS 15-17. "Et reges terrae, et magnates et divites, et chiliarchi et potentes, et omnis servus et omnis liber, absconderunt se (ipsos) in speluncis et in petris montium. Et dicebant montibus et petris, Cadite super nos, et abscondite nos a facie Sedentis super throno, et ab ira Agni. Quia venit dies magnus irae Ejus, et quis potest stare?" 15. "Et reges terrae, et magnates et divites, et chiliarchi et potentes," significat omnia bona et vera interna, et omnia bona et vera externa, per quae sapientia et intelligentia (n. 408); "et omnis servus et omnis liber," significat hominem naturalem et hominem spiritualem (n. 409); "absconderunt se ipsos in speluncis et in petris montium," significat illa deperdita per mala vitae et per falsi inde (n. 410). 16. "Et dicebant montibus et petris, Cadite super nos," significat obtectionem a malis et falsis inde (n. 411); "et abscondite nos a facie Sedentis super throno, et ab ira Agni," significat ne dira patiantur ab influxu Divini Boni uniti Divino Vero procedentis a Domino (n. 412). 17. "Quia venit dies magnus irae Ejus," significat ultimum judicium super malos (n. 413); "et quis potest stare?" significat Quis vivet et sustinebit? (n. 414.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church