Apocalypse Explained (Whitehead) n. 420

Previous Number Next Number See English 

420. "Super terram, neque super mare, neque super omnem arborem."- Quod significet ubivis in mundo spirituali usque ad ultima ejus apud quos aliqua perceptio, constat ex significatione "terrae," quod sit universus mundus spiritualis, proinde omnes angeli et spiritus qui ibi sunt; quod "terra" illum in communi et proximo sensu significet, est quia in mundo spirituali aeque sunt terrae, montes, colles, planities, valles, et quoque maria, ut in nostra tellure (de qua re videatur supra, n. 304(a), 342(d), 413(d)); ex significatione "maris," quod sint ultima terrae in mundo spirituali, ex causa quia ultimi termini seu fines ibi sunt maria (de qua re videatur supra, n. 342(b, c)); et ex significatione "arboris," quod sit perceptio. et quoque cognitio (de qua sequitur). Quoniam illa per "terram," "mare" et "arborem" significantur, inde tria illa in unum sensum conjuncta significant omnia in mundo spirituali usque ad ultima ejus apud quos aliqua perceptio. Quod "arbor" in communi significet perceptionem et cognitionem, est ex eo, quod "hortus" significet intelligentiam, et omnis intelligentia est secundum cognitiones et earum perceptionem; inde est quod unaquaevis species arborum significet aliquid scientiae et intelligentiae. Quia "arbor" in communi significat perceptionem et cognitionem, ideo quoque significat interiora quae mentis sunt apud hominem, et quoque totum hominem; nam homo talis est qualia sunt interiora quae mentis ejus, et haec sunt qualis est perceptio ex cognitionibus. (Quod "arbor" significet interiora quae mentis sunt, et quoque hominem, videatur supra, n. 109, 110: quod "arbor" significet perceptionem et cognitionem, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 103, 2163, 2682, 2722, 2972, 7692: quod antiqui Divinum cultum habuerint in lucis sub arboribus secundum illarum significationes, n. 2722, 4552; quod id apud gentem Judaicam prohibitum fuerit, causa, n. 2722; quod "paradisi" et "horti" significent intelligentiam, n. 100, 108, 3220; et in opere De Caelo et Inferno, n. 176; ac supra, n. {1}110.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church