Apocalypse Explained (Whitehead) n. 423

Previous Number Next Number See English 

423. "Habentem sigillum Dei vivi."- Quod significet Divinam voluntatem, constat ex significatione "habere sigillum" alicujus, quod sit in mandato habere, nam mandatum sigillo confirmatur: inde "habere sigillum Dei vivi," est habere Divinum mandatum. Quod Divinum mandatum hic sit Divina voluntas, est quia per "angelum ascendentem ab ortu solis," qui habebat sigillum, significatur Divinus Amor exiens a Domino; et quicquid ex Divino Amore exit, hoc est Divina voluntas. Sunt etiam mandata Divina quae non ex Divina voluntate, sed ex venia et permissione, quorum plura data sunt filiis Israelis; sicut quod liceret eis plures uxores ducere, ac libellos repudii dare, praeter similia alia: illa mandata erant ex permissione, data propter duritiem cordis illorum (Ut constat ex Domini verbis apud Matthaeum, cap. xix. 8; et Marcum, cap. x. 4, 5); sed mandata quae immediate ex Divino Amore sunt, illa omnia sunt Divinae voluntatis: quare etiam dicitur "sigillum Dei vivi," Dominus enim "Deus vivus" vocatur ex Divino Amore, nam amor est ipsa vita hominis, et Divinus Amor est ex quo omnium vita.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church