Apocalypse Explained (Whitehead) n. 477

Previous Number Next Number See English 

477. [Vers. 15.] "Propter hoc sunt coram throno Dei." - Quod significet quod inde sit quod conjuncti Domino, constat ex significatione "esse coram throno Dei," quod sit quod conjuncti Domino; (quod conjunctio cum Domino significetur per "stare circum thronum Dei," videatur supra, n. 462, similiter per "esse coram throno Dei;") per "coram throno Dei" intelligitur coram Domino, nam super throno erat Dominus, ut in sequenti versu 17 dicitur, "Agnus, qui in medio throni, pascet illos."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church