Apocalypse Explained (Whitehead) n. 507

Previous Number Next Number See English 

507. "Et omne gramen viride combustum est" - Quod significet quod per eorundem amorum cupiditates omne scientificum verum perierit, constat ex significatione "graminis," quod sit scientificum (de qua sequitur); et ex significatione "viridis" quod sit verum et ex vero vivens, nam sicut gramen viride inservit animalibus pro pabulo, ita scientificum verum hominibus pro nutritione spirituali: quicquid enim in agris, in hortis et in campis nascitur, et pro nutritione inservit vel homini vel bestiae, hoc correspondentiam habet cum talibus quae inserviunt nutritioni animi et mentis, quae nutritio vocatur nutritio spiritualis; etiam similia in mundo spirituali apparent ex correspondentia spiritualium cum naturalibus: et quia Verbum in littera naturale est, et conscriptum per correspondentias, ideo dicitur quod "tertia pars arborum et omne gramen viride combusta sint;" per quod in spirituali sensu intelligitur quod omnis perceptio et cognitio veri et boni, tum quod omne scientificum verum, per amores binos corporeos, terrestres et mere naturales perierint.

[2] Per scientificum verum intelligitur omne scientificum per quod confirmatur spirituale verum, ac vitam habet ex spirituali bono. Homo enim per scientifica potest sapere et potest insanire; per scientifica sapit quando per illa confirmat vera et bona ecclesiae, quae sunt vera et bona spiritualia; at per scientifica insanit quando per illa infirmat et refellit vera et bona ecclesiae: quando per illa confirmat vera et bona ecclesiae, tunc illa vocantur scientifica vera, ut et viva; at cum per illa infirmat et refellit vera et bona ecclesiae, tunc vocantur scientifica falsa, ut et mortua. Scientiae sunt modo media ad usus, et quales usus ex illis existunt, tales sunt; sunt vivae quando homo per illas intelligentiam et sapientiam sibi acquirit. Omnis intelligentia et sapientia est ex veris quae e caelo; haec intelligentia et sapientia, quia est e caelo, hoc est, per caelum a Domino, est viva, quia est ipsa vita spiritualis hominis; at intelligentia et sapientia ex falsis non datur, et si creditur esse apud aliquem, est usque mortua, quia est ex inferno.

[3] Haec dicta sunt ut sciatur quod per "gramen viride" significetur scientificum verum, quod est vivum, et quod per "gramen combustum" scientificum falsum, quod est mortuum. Quando verum et bonum, quae e caelo veniunt, non receptaculum habent in cognitionibus et in scientificis apud hominem, sed quando falsa et mala quae ex inferno, tunc scientifica non sunt viva sed mortua, et correspondent gramini arido et combusto; similiter ipse homo, nam homo est talis homo qualiter cognitiones et scientiae apud illum vivunt: ex scientiis enim quae vivunt, ei est intelligentia; at ex scientiis quae non vivunt, ei nulla intelligentia est; et si sunt mortuae ex confirmatione falsorum per illas, est insania et stultitia.

[4] Homo talis, ex correspondentia, in Verbo comparatur "gramini," et quoque vocatur "gramen," in sequentibus locis: - Apud Esaiam, "Habitatores.... facti sunt herba agri, olus graminis, gramen tectorum, et arvum adustum ante segetem" (xxxvii. 27; 2 Reg. xix. 26);

apud Davidem, Mali "sicut gramen subito exscinduntur, et sicut olus herbae marcescunt" (Ps. xxxvii. 2);

apud eundem, "Homo sicut gramen dies ejus, sicut flos agri sic floret" (Ps. ciii. 15);

apud eundem, Osores Zionis "erunt sicut gramen tectorum, quod antequam distringitur, exarescit" (Ps. cxxix. 6);

apud Esaiam, "Revelabitur gloria Jehovae, et videbunt:.... vox dicit, Clama: et dixit, Quid clamabo? Omnis caro gramen, et omnis sanctitas ejus sicut flos agri; exaruit gramen et decidit flos, quia ventus Jehovae spiravit in illud: vere gramen populus; exaruit gramen, decidit flos, et Verbum Dei nostri consistet in aeternum" (xl. 5-8):

haec de adventu Domini, et tunc de revelatione Divini Veri ab Ipso, quod intelligitur per "revelabitur gloria Jehovae, et videbunt:" quod tunc apud homines non aliquod scientificum verum nec spirituale verum, significatur per quod "omnis caro gramen, omnis sanctitas sicut flos agri; exaruit gramen, decidit flos;" "gramen" est ,scientificum verum, et "Ros agri" est spirituale verum: quod homo talis sit, intelligitur per "omnis caro gramen," et per "vere gramen populus, exaruit gramen;" "omnis caro" est omnis homo, "populus" est qui in veris, nunc in falsis.

[5] Apud eundem, "Ego Is qui consolatur vos; quae tu quod timeas tibi ab homine, moritur, et a filio hominis, gramen datur?" (li. 12:) per illa verba significatur quod omnia sint a Domino, et nihil ex propria sapientia et intelligentia: "homo" significat hominem quoad sapientiam, et "filius hominis" illum quoad intelligentiam; quod haec modo sit scientia, intelligitur per "gramen datur."

[6] Apud eundem, "Effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super natos tuos, et germinabunt in medio graminis" (xliv. 3, 4):

per "spiritum Jehovae" significatur Divinum Verum, et per "benedictionem " multiplicatio et fructificatio ejus; inde intelligentia per scientifica vera significatur per "germinare in medio graminis."

[7] Apud Davidem, Jehovah qui "germinare facit gramen bestiae, et herbam in ministerium hominis" (Ps. civ. {1}14);

apud eundem, Jehovah, qui "praeparat terrae pluviam, qui germinare facit montes gramen, qui dat bestiae cibum ejus" (Ps. cxlvii. 8, 9);

apud Mosen, "Defluet sicut pluvia doctrina mea, stillabit sicut ros verbum meum, sicut stillae super gramen, et sicut guttae super herbam" (Deutr xxxii. 2):

per "gramen" in his locis significatur scientificum verum; et per "herbam agri" spirituale verum; per "herbam agri" enim intelligitur seges in agro primum enata, seu novale, quare dicitur "herba in ministerium hominis:" quod dicatur "gramen pro bestia," et "in cibum bestiae," est quia per "bestiam" in Verbo significatur affectio naturalis hominis, et ei est scientificum verum pro cibo et nutritione.

[8] Apud Hiobum, "Ecce behemoth, quem feci tecum, gramen sicut bos comedit" (xl. 15):

per "behemoth" intelligitur simile quod per "bestiam" in Verbo, nempe affectiones naturales quae sunt homini; quare dicitur, "Ecce behemoth quem feci tecum:" ejus spirituale pascuum est scientificum verum; hoc intelligitur per quod "gramen sicut bos comedit."

[9] Quod per "viride" significetur vivum, constare potest absque ulteriore explicatione, nam subjectum vegetabile, quando viget, hoc est, dum quasi vivit, viride est; cum autem non amplius viget, seu dum quasi moritur, tunc perit viriditas; quare per "virens" seu "viride" significatur vivens seu vivum, ut etiam in sequentibus locis, Apud Jeremiam, cap. xi. 16; cap. xvii. 8: apud Ezechielem, cap. xvii. 24; cap. xxi. 3 [B.A. xx. 47]: apud Hoscheam, cap. xiv. 9 [B.A. 8]: apud Davidem, Ps. xxxvii. 35; Ps. lii. 10 [B.A. 8]; Ps. xcii. 11 [B.A. 10]: et alibi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church