Apocalypse Explained (Whitehead) n. 545

Previous Number Next Number See English 

545. [Vers. 4.] "Et dictum illis est ne laederent gramen terrae, neque ullum viride, neque ullam arborem." - Quod significet quod non damno afficerent ullum scientificum verum et vivum ex sensu litterae Verbi, nec aliquas cognitiones veri et boni ibi, constat ex significatione "non laedere," quod sit non damno afficere; ex significatione "graminis" quod sit scientificum verum, et ex significatione "viridis" quod sit scientificum vivum (de quibus supra, n, 507); et quia omne scientificum verum et vivum ex Verbo est, inde per "non laedere gramen terrae neque ullum viride" significatur scientificum verum et vivum ex Verbo: et ex significatione "arborum," quod sint cognitiones veri et boni, etiam ex Verbo (de qua supra, n. 109, 420).

[2] Per scientifica ex Verbo intelliguntur omnia sensus litterae ibi, in quibus non apparet doctrinale; per cognitiones autem veri et boni intelliguntur omnia sensus litterae Verbi, in quibus et ex quibus est doctrinale. Per hoc, quod non damno afficerent aliquod scientificum verum et vivum, nec cognitiones veri et boni ex Verbo, intelligitur, quod sensualis homo per suum persuasivum non pervertet aliquem sensum litterae Verbi, negando quod verum sit; nam si hoc facit, actum est cum illo, quia tunc non aliqua spes reformationis ejus est, nec facultas intelligendi verum ecclesiae: qui enim negat Verbum esse Divinum in omni sensu litterae, rumpit nexum cum caelo, quoniam per Verbum est conjunctio homini cum caelo (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 303-310).

[3] Describitur hic qualis status hominis ecclesiae est circa finem, quod nempe ab interno seu spirituali fiat externus et sensualis; sed usque ne prorsus pereat, providetur et cavetur a Domino ne damno afficiat aliquid in Verbi sensu litterae, negando illud esse verum et vivum, hoc est, Divinum, tametsi per sensum litterae sua falsa et mala confirmat: quamdiu enim non negat Divinum in Verbo, usque legit aut audit illud, et per id in aliqua conjunctione est cum caelo. Inde patet quod per illa verba significetur quod hoc ecclesiae adhuc remansurum sit; at per sequentia, quod "laederet solos homines quicunque non haberent sigillum Dei in frontibus," significatur quod ultimum illud sensuale modo damno afficiat intellectum veri apud illos qui non in veris ex bono a Domino sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church