Apocalypse Explained (Whitehead) n. 549

Previous Number Next Number See English 

549. "Et cruciatus illarum sicut cruciatus scorpii cum percutit hominem." - Quod significet quod caligatio et abstractio a videndo verum sit a persuasione qua mens infatuatur, constat ex significatione "cruciatus," quod sit mentis caligatio et abstractio a videndo verum (de qua mox supra, n 548); et ex significatione "scorpii," quod sit persuasivum infatuans et suffocans (de qua etiam supra, n. 544): quare per quod "cruciatus {1}illarum sicut cruciatus scorpii cum percutit hominem significatur quod caligatio et abstractio a videndo verum sit a persuasione qua mens infatuatur. De persuasivo quod infatuat et quasi suffocat, quale illud et unde, supra (n. {2}544) dictum est. Quod persuasivum illud dicatur infatuans, est quia aufert rationis usum, usque ut ratio seu mens rationalis nihil videat quam id quod ille qui in eo persuasivo est, loquitur; excitat enim momento omne quod consentit, et obvelat omne quod dissentit; unde mens infatuatur per id quod in caligine sit et in abstractione a videndo verum. Quod persuasivum illud dicatur suffocans, est quia deprivat intellectum facultate cogitandi libere, et extendendi visum undequaque, ut fit ab omni rationali homine, et cum hoc fit respiratio laborat: nam respiratio voluntaria trahit omne suum ab intellectu; quare etiam illa se cogitationi ejus accommodat; sicut motus cordis omne suum trahit a voluntate, et ejus affectioni se accommodat. Quod respiratio pulmonum correspondeat intellectui et ejus cogitationi, ac motus cordis voluntati et ejus affectioni, videatur in Arcanis Caelestibus, (n. 1119, 3883-3896, 9281). Quod forte persuasivum non modo vim infatuandi sed etiam suffocandi habeat, ab ipsa experientia scire datum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church