Apocalypse Explained (Whitehead) n. 582

Previous Number Next Number See English 

582. "Et in his laedunt." - Quod Significet quod sic pervertant vera et bona ecclesiae, constat ex significatione "laedere," quod sit pervertere vera et bona ecclesiae per ratiocinia astuta ex scientificis sensualibus seu fallaciis; nam per "equos" in visione, de quorum caudis haec dicuntur, significantur falsificationes Verbi per ratiocinationes ex fallaciis (videatur supra, n. {1}575). Ex equis ita visis Johanni, videri potest quales sunt apparentiae repraesentativae in caelo; quod nempe affectiones ibi, quando repraesentantur per animalia, sistantur in talium animalium formis quales apparent in nostro mundo, sed usque passim cum varietate quoad membra eorum, imprimis quoad vultus; quorum singula ex correspondentia significant affectionis ita repraesentatae varia: ut hic, quod "visi sint equi, quorum capita essent sicut capita leonum, et caudae similes serpentibus, habentes capita;" et quod sedentes super equis haberent "thoraces igneos, hyacinthinos et sulphureos."

[2] Animalia in variis formis in dies apparent in mundo spirituali, et quoque a me saepius visa sunt; et qui correspondentias novit, is scit quid singula significant: omnes enim affectiones, quae fluunt ex mentibus angelicis, effigiantur coram oculis eorum per omnis generis animalia, quae super terra, quae in aere, et quae in mari: tum etiam per subjecta omnium quae in regno terrae vegetabili, et per subjecta omnium quae in regno terrae minerali. Inde est quod talia in nostro mundo facta sint repraesentativa caelestium et spiritualium. Quod talia repraesentativa in mundo spirituali existant, est quia ibi sunt spiritualia interiora et exteriora; spiritualia interiora sunt omnia illa quae sunt affectionis et inde cogitationis, seu quae sunt intelligentiae veri et sapientiae boni; et spiritualia exteriora ita creata sunt a Domino ut induant seu investiant spiritualia interiora; et cum haec induta et investita sunt, tunc existunt tales formae quales sunt in mundo naturali, in quae ideo interiora spiritualia ultimo desinunt, et in quibus ultimo existunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church