Apocalypse Explained (Whitehead) n. 601

Previous Number Next Number See English 

601. [Vers. 3.] "Et clamavit voce magna sicut leo rugit" - Quod significet testificationem gravis doloris propter desolationem Divini Veri in ecclesia, constat ex significatione "clamare voce magna," quod sit testificatio gravis doloris (de qua sequitur); et ex significatione "sicut leo rugit," quod sit propter desolationem Divini Veri in ecclesia; per "leonem" enim significatur Divinum Verum in sua potentia (videatur supra, n. 278), et per "rugire" significatur effectus doloris propter desolationem ejus.

[2] Quod haec per "clamare voce magna sicut leo rugit" significentur, constat ex sequentibus hujus capitis, ubi agitur de desolatione Divini Veri in ecclesia; nam per "angelum fortem descendentem e caelo" intelligitur Dominus quoad Verbum, quod est Divinum Verum; de quo postea dicitur quod "angelus sustulerit manum suam ad caelum, et juraverit per Viventem in saecula saeculorum, quod tempus non erit amplius," per quod significatur quod non amplius intellectus Divini Veri, et inde aliquis status ecclesiae:

[3] et postea dicitur quod "In diebus vocis septimi angeli consummabitur mysterium Dei," per quod significatur ultimum judicium, quod venturum quando non aliqua fides Divini Veri quia non bonum charitatis. Ex his constare potest quod per "Clamavit voce magna sicut leo rugit," significetur testificatio gravis doloris propter desolationem Divini Veri in ecclesia.

[4] Praeterea in Verbo pluries nominatur "leo;" et per "leonem" in supremo sensu significatur Dominus quoad Divinum Verum, et similiter caelum et ecclesia quoad illud a Domino; et inde per "leonem" significatur Divinum Verum quoad potentiam (de qua "leonis" significatione videatur supra, n. 278); inde constare potest quid significatur per "rugire" seu "rugitum leonis," nempe ardens affectio tutandi caelum et ecclesiam, et sic salvandi angelos caeli et homines ecclesiae, quod fit destruendo falsa mali per Divinum Verum et ejus potentiam; ac in opposito sensu per "rugire" et "rugitum leonis" significatur ardens cupiditas perdendi et devastandi ecclesiam, quod fit destruendo Divinum Verum per falsa mali. Hae significationes sunt "rugitus leonis," quia leo dum in fame est et appetit rapinam, et quoque dum incenditur ira contra hostes, solet rugire.

[5] Quod "rugire" et "rugitus" talia in Verbo significent, constare potest ex sequentibus his locis: - Apud Esaiam, "Sic dixit Jehovah ad me, Quemadmodum rugit leo et juvenis leo super rapina sua, cum occurrit contra illum plenitudo pastorum, a quorum voce non consternatur, et a tumultu eorum non affligitur, sic descendet Jehovah Zebaoth ad militandum super monte Zionis et super colle ejus" (xxxi. 4):

Jehovah comparatur leoni rugienti, quoniam per "leonem" significatur Dominus quoad Divinum Verum et ejus potentiam, et per "rugire" ardor tutandi ecclesiam contra mala et falsa; quare dicitur, "Sic descendet Jehovah ad militandum super monte Zionis et super colle ejus;" "mons Zionis" est ecclesia caelestis; et "collis ejus," seu Hierosolyma, est ecclesia spiritualis; "rapina" super qua rugit leo, significat liberationem ab inferno.

[6] Apud Joelem, "Jehovah e Zione rugiet, et ex Hierosolyma dabit Vocem suam, et contremiscent caeli et terra; sed Jehovah refugium populo suo, et munitio filiis Israelis" (iv. [B.A. iii.] 16):

tutatio fidelium a Domino per Divinum Verum describitur per quod "Jehovah e Zione rugiet, et ex Hierosolyma dabit vocem suam;" vehemens potentia Divini Veri et inde terror describitur per quod "contremiscent caeli et terra;" ac salvatio et tutatio per quod "Jehovah refugium populo suo et munitio filiis Israelis;" "populus Jehovae" et "filii Israelis" sunt fideles qui ab ecclesia.

[7] Apud Hoscheam, "Non revertar ad perdendum Ephraimum;.... post Jehovam ibunt, sicut leo rugiet, quia ille rugiet, et cum honore accedent filii a mari; cum honore advenient sicut avis ab Aegypto, et sicut columba e terra Assyriae; et habitare faciam eos super domibus suis" (xi. [9,] 10, 11);

per "Ephraimum" significatur ecclesia quoad intellectum veri; de illa itaque sequentia dicuntur: "post Jehovam ire" significat colere Dominum et vivere ab Ipso; "sicut leo rugiet quia ille rugiet" significat tutationem illorum per Divinum Verum; "cum honore accedent filii a mari" significat quod ad ecclesiam accessuri qui in naturali bono: "cum honore advenient sicut avis ab Aegypto" significat cogitationem eorum naturalem ex scientificis veris; "avis" est cogitatio, et "Aegyptus" est scientificum quod est naturale verum: "et sicut columba e terra Assyriae" significat quod illis rationale bonum et verum; "columba" est rationale bonum, et "terra Assyriae" est ecclesia quoad rationale verum: (est enim apud hominem naturale ut et rationale bonum et verum; naturale est inferius seu exterius spectans mundum, rationale est superius seu interius conjungens naturale cum spirituali; naturale est "Aegyptus," rationale est "Aschur," et spirituale est "Israel:") "et habitare faciam eos super domibus suis" significat vitam ex voluntate boni et ex intellectu veri; mens humana quae ex illis consistit, intelligitur per "domum," et vivere significatur per "habitare."

[8] Apud Amos, "Non faciet Dominus Jehovih verbum, nisi revelaverit arcanum suum servis suis prophetis; leo rugiit, quis non timeat? Dominus Jehovih locutus est, quis non prophetet?" (iii. 7, 8:) "non {1}faciet Dominus Jehovih verbum, nisi revelaverit arcanum suum servis suis prophetis," significat quod Dominus aperiat interiora Verbi et doctrinae illis qui in veris ex bono sunt; per "revelare arcanum" significatur illustrare et aperire interiora Verbi, per "servos prophetas" significantur qui in veris doctrinae sunt et recipiunt: "leo rugiit, quis non timeat?" significat potentem revelationem et manifestationem Divini Veri; "Dominus Jehovih locutus est, quis non prophetet?" significat receptionem ejus et manifestationem. Dominus vocatur "Dominus Jehovih" quando agitur de bono.

[9] Apud Sachariam, "Vox ejulatus pastorum, quod vastata sit magnificentia eorum; vox rugitus leonum [juvenum], quod vastata sit elatio Jordanis" (xi. 3):

"vox ejulatus pastorum, quod vastata sit magnificentia eorum," significat dolorem docentium quod bonum ecclesiae perierit; "pastores" dicuntur qui docent verum et per id ducunt ad bonum vitae, et "magnificentia" est bonum ecclesiae: "vox rugitus leonum juvenum, quod vastata sit elatio Jordanis," significat dolorem propter desolationem Divini Veri in ecclesia; "leones" dicuntur qui in Divinis veris sunt, "rugitus" significat dolorem, "elatio Jordanis" quae vastata significat ecclesiam quoad Divinum Verum introducens.

[10] Apud Hiobum Deus "rugit voce sua, tonat voce majestatis suae, nec tamen subvertit cum auditur vox ejus; tonat Deus voce sua mirabiliter" (xxxvii. 4, 5);

per "rugire" et "tonare voce," significatur potentia et efficacia Divini Veri seu Verbi.

[11] In allatis locis in lato sensu per "rugire" significata est ardens affectio tutandi caelum et ecclesiam, seu angelos caeli et homines ecclesiae, quod fit destruendo falsa mali per Divinum Verum et ejus potentiam: at per "rugire" in opposito sensu significatur ardens cupiditas perdendi et destruendi ecclesiam, quod fit destruendo Divinum Verum per falsa mali. In hoc sensu dicitur "rugire" in sequentibus locis: - Apud Jeremiam, "Erit Babel in acervos, in habitaculum draconum, stuporem et sibilum...; una sicut leones rugient, rugitum edent sicut catuli leonum; cum incaluerint {1}ponam convivia eorum, et inebriabo ut exultent, et dormiant somnum saeculi, nec evigilent" (li. 37-39):

exitium Babelis ut non sit ibi aliquod verum nec aliquod bonum, significatur per "Erit Babel in acervos, habitaculum draconum, stuporem et sibilum;" "Babel" significat illos qui sanctis abutuntur ad dominandum; eorum ardens cupiditas destruendi Divinum Verum per falsa mali significatur per "Una sicut leones rugient, rugitum edent sicut catuli leonum;" ardor consociatorum ad id facinus significatur per "cum incaluerint [ponam] convivia eorum;" quod insanituri sint ex falsis mali, significatur per "Inebriabo ut exultent;" quod nusquam intellecturi aliquod verum, et inde quod non visuri vitam sint, significatur per quod "dormient somnum saeculi nec evigilent."

[12] Apud eundem, "Num servus Israel? num natus domus ille? Quare factus est in praedam? Contra eum rugiunt leones juvenes, edunt vocem suam, redigunt terram ejus in vastitatem, urbes ejus incenduntur, adeo ut non sit habitator" (ii. 14, 15):

"Num servus Israel? num natus domus ille?" significat ecclesiam quae in veris et bonis fuerat, et quod hactenus non sit: "Israel" significat ecclesiam, "servus" illos qui in veris, et "natus domus" illos qui in bonis: "quare factus est in praedam?" significat devastationem ejus; "contra eum rugiunt leones juvenes, edunt vocem suam," significat in illa desolationem Divini Veri a falsis mali; "redigunt terram ejus in vastitatem" significat destructionem ipsius ecclesiae a malis; "urbes ejus incenduntur, adeo ut non sit habitator," significat destructionem doctrinalium ejus etiam a malis, usque ut non supersit aliquod bonum ecclesiae.

[13] Apud Ezechielem, "Surrexi unus de catulis" leaenae, "juvenis leo factus, sed didicit rapere rapinam, homines devoravit;.... stupravit viduas, et urbes.. devastavit; et {1}devastata est terra et plenitudo ejus a voce rugitus ejus" (xix. 3, 7):

haec de Ecclesia Judaica, quae ibi intelligitur per "matrem leonum:" per "juvenem leonem" significatur falsum mali in ardore destruendi verum ecclesiae; per "rapere rapinam" significatur destructio veri et boni ecclesiae: "homines devoravit, viduas stupravit, et urbes devastavit," significant destructionem omnis intellectus veri, et boni desiderantis verum, tum doctrinalium; "homines" significant intellectum veri, "viduae" bonum desiderans verum, ac "urbes" doctrinalia: "{1}devastata est terra et plenitudo ejus a voce rugitus ejus" significat devastationem ecclesiae, et exstinctionem omnis veri ex Verbo per falsum mali; "terra" est ecclesia, "plenitudo" sunt vera ejus ex Verbo, et "vox rugitus" est falsum mali destruens.

[14] Apud Jeremiam, "Gladium Ego voco super omnes habitatores terrae;.... quare tu dices ad eos, Jehovah ex alto rugiet, et ex habitaculo sanctitatis suae edet vocem suam: rugiendo rugiet contra habitacula sua, Venit tumultus usque ad finem terrae, quia lis Jehovae contra gentes, judicium intrabit cum omni carne, impios tradet gladio" (xxv. 29-31):

tribuitur hic Jehovae vastatio ecclesiae, tametsi homines in causa sunt: "gladium Ego voco super omnes habitatores terrae" significat falsum destruens omne verum in universa ecclesia; "Jehovah ex alto rugiet, et ex habitaculo sanctitatis suae edet vocem suam," significat testificationem doloris in caelo propter vastationem Divini Veri; "rugiendo rugiet contra habitacula sua" significat gravem dolorem et lamentationem super omnia ecclesiae; "venit tumultus usque ad finem terrae" significat perturbationem omnium a primis ecclesiae ad ultima ejus; "quia lis Jehovae contra gentes, judicium intrabit cum omni carne," significat visitationem et judicium super omnes qui in malis; "impios tradet gladio" significat exitium illorum ex falsis.

[15] Apud Amos, "Jehovah ex Zione rugiet, et ex Hierosolyma dabit vocem suam, ut lugeant habitacula pastorum, et exarescat vertex Carmelis" (i. 2):

"rugitus ex Zione" significat gravem dolorem, et "vox ex Hierosolyma" significat lamentationem; "luctus habitaculorum pastorum, et exarescentia verticis Carmelis," significat propter vastationem omnium bonorum et verorum ecclesiae; "habitacula pastorum" significant omnia bona ecclesiae, "vertex Carmelis" significat omnia vera ejus, et "luctus" et "exarescentia" vastationem: quod "vertex Carmelis" significet vera ecclesiae, est quia in Carmele erant vineae, et "vinum" significat verum ecclesiae.

[16] Apud Esaiam, "Ira accensa est Jehovae contra populum Ipsius,... sustulit signum gentibus e longinquo, et sibilavit illi ab extremitate terrae;.... rugitus illi sicut leonis, rugit sicut leones juvenes, et fremit, et apprehendit praedam, ac rapiet ut non eripiens, et fremit contra eum... quasi fremitu maris; unde despiciet in terram, quae ecce tenebrae, anxietas, et lux obtenebrescit in ruinis ejus" (v. 25-30):

etiam hic "rugitus sicut leonis et sicut leonum juvenum" significat dolorem et lamentationem super vastationem Divini Veri in ecclesia per falsa mali; quod "apprehendat praedam et non eripiens" significat liberationem et salvationem illorum qui in veris ex bono sunt: ipsa vastatio describitur per "Ecce tenebrae, anxietas et lux obtenebrescit in ruinis ejus;" "tenebrae" sunt falsa, "anxietas" est malum, "lucis obtenebratio" est evanescentia Divini Veri, et "ruinae" significant subversionem totalem.

[17] Apud Davidem, "Omnia perdidit hostis in sanctuario, rugierunt hostes in festi tui medio" (Ps. lxxiv. 3, 4):

"hostis" significat malum ab inferno, "sanctuarium" ecclesiam, et "festum" cultum; inde patet quid per illa verba in serie significatur. Quod "rugitus" significet gravem lamentationem ex dolore cordis, constat ex his locis: - Apud Davidem, "Cum conticui, inveterata sunt ossa mea, per rugitum meum omni die" (Ps. xxxii, 3);

apud eundem, "Debilitatus sum et contritus usque valde, rugivi prae rugitu cordis mei" (Ps. xxxviii. 9 [B.A. 8]);

et apud Hiobum, "Ante panem suspirium meum, et effunduntur sicut aquae rugitus mei" (iii. 24).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church