Apocalypse Explained (Whitehead) n. 631

Previous Number Next Number See English 

631. "Quia datum est gentibus."-Quod significet quoniam id perversum est per mala vitae et falsa doctrinae, constat ex significatione "gentium," quod sint qui in malis quoad vitam, et inde in falsis quoad doctrinam, et in sensu abstracto mala vitae et falsa doctrinae. (Quod mala et falsa per "gentes" significentur, videatur supra, n. 175 [b], 331 [b], 625.) Quod externum Verbi, et inde ecclesiae et cultus, sit perversum per mala vitae et falsa doctrinae, est quia externum Verbi, quod vocatur sensus litterae ejus, est secundum apparentias in mundo, quia pro infantibus et simplicibus, qui non aliquid quod contra apparentias est percipiunt; quare hi per sensum litterae, ubi apparentiae veri sunt, introducuntur in vera interiora sicut aetate adolescunt, et sic apparentiae per gradus exuuntur, et loco illarum vera interiora implantantur. Haec res innumerabilibus exemplis potest illustrari: sicut quod oremus ne Deus inducat nos in tentationes; hoc ita dicitur quia apparet sicut Deus inducat, cum tamen neminem in tentationes inducit: similiter quod Deus irascatur, puniat, conjiciat in infernum, malum faciat impiis, et plura similia; cum tamen Deus nusquam irascitur, punit et conjicit in infernum, et prorsus non alicui malum facit; sed impius ipse sibi per mala, nam ipsis malis insunt mala poenae: ita usque permultis in locis in Verbo dicitur, quia ita apparet. Sit quoque pro exemplo, Quod nemo appellaturus sit patrem suum Patrem, nec magistrum Magistrum (Matth. xxiii. {1}||8-10), cum tamen vocandi sunt; sed ita dicitur quia per "Patrem" intelligitur Dominus, qui nos e novo creat et generat, et quia unice docet et instruit; quare cum homo in idea spirituali est, tunc cogitabit de Domino solo ut Patre et Magistro, aliter vero cum homo in idea naturali est: praeterea in mundo spirituali seu in caelo nemo novit alium patrem, doctorem seu magistrum quam Dominum, quia ab Ipso vita spiritualis: sic in reliquis.

[2] Ex his constare potest quod externum Verbi, et inde externum ecclesiae et cultus, consistat ex apparentibus veris; quare illi qui in malis quoad vitam sunt, applicant id ad favorem suorum amorum, et inde captorum principiorum; ideo dicitur quod "atrium," per quod etiam significatur externum Verbi, "datum sit gentibus," et postea "et civitatem sanctam conculcabunt." Hoc fit in fine ecclesiae, quando tantum mundani, naturales et corporei sunt, ut vera interiora, quae vocantur vera spiritualia, prorsus non videre possint; inde sequitur quod tunc plane pervertant externum Verbi, quod est sensus litterae ejus. Talis perversio sensus litterae Verbi etiam facta est apud Judaeos in fine ecclesiae apud illos, quod in sensu spirituali intelligitur per Quod milites vestes Domini diviserint, non autem tunicam [(Joh. xix. 23, 24)];

per quod significatur quod illi qui ab ecclesia perverterint omnia Verbi quoad sensum litterae ejus, non autem Verbum quoad sensum spiritualem, quia eum non noverunt. (Quod id in sensu spirituali intelligatur per illa, videatur supra, n. 64.) Simile fit etiam hodie in ecclesia, quia finis ejus est; explicatur enim hodie Verbum non secundum vera spiritualia, sed secundum apparentias sensus litterae, quae non modo applicantur ad confirmandum mala vitae, sed etiam falsa doctrinae; et quia non sciuntur vera interiora quae sunt vera spiritualia, nec recipiuntur, sequitur quod sensus litterae Verbi per mala voluntatis et inde falsa cogitationis perversus sit; hoc itaque est quod intelligitur per quod "atrium datum sit gentibus."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church