Apocalypse Explained (Whitehead) n. 653

Previous Number Next Number See English 

653. "Quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus." -Quod significet per mala amoris sui et per falsa in de, constat ex significatione "Sodomae," quod sit amor sui et inde mala omnis generis (de qua sequitur); et ex signifificatione "Aegypti," quod sit naturalis homo separatus a spirituali, et inde falsum mali omnis generis (de qua etiam sequitur). Quod per "Sodomam et Aegyptum" intelligatur Hierosolyma, proinde ecclesia, in qua adulterata sunt bona quae amoris, et falsificata vera quae doctrinae, patet; nam sequitur, "ubi et Dominus noster crucifixus est;" nam mala amoris sui et falsa doctrinae sunt quae crucifigunt Dominum; quapropter a Judaeis, quoniam ii in illis malis et falsis fuerunt, crucifixus est; sed de hac re in sequentibus.

[2] Hic primum ostendetur quod per "Sodomam" in Verbo significetur amor sui, et inde omne malum; nam mala omnis generis scaturiunt ex amore sui; qui enim se solum amat, is amat suum proprium; et inde omnia voluntatis suae et intellectus sui immergit proprio, usque adeo ut non possit ab illo elevari ad caelum et ad Dominum; inde est quod ex luce caeli nihil videat, sed solum ex luce mundi, quae lux separata a luce caeli est in Spiritualibus, quae sunt caeli et ecclesiae, mera caligo; quare etiam quo plus homo semet amat, eo plus spernit spiritualia, immo negat illa: inde etiam interna spiritualis mens, per quam homo est in luce caeli, clauditur; unde fit homo mere naturalis, et homo mere naturalis favet malis omnis generis: nam mala in quae homo nascitur, in naturali homine resident; quae ab illo removentur quantum ejus mens interior quae recipit lucem caeli aperitur: proprium hominis etiam in naturali homine residet, et proprium hominis non est nisi quam malum.

[3] Quod itaque "Sodoma" significet amorem sui, et inde mala omnis generis, constare potest a locis in Verbo ubi Sodoma nominatur; ut a sequentibus: -Apud Ezechielem, "Soror tua major Samaria, ipsa et filiae ejus, habitans ad sinistram tuam; at soror tua minor te, habitans ad dextram tuam, Sodoma et filiae ejus; .... corrupisti te prae illis in omnibus viis tuis: .... non fecit Sodoma soror tua, ipsa et filiae ejus, quemadmodum tu fecisti et filiae tuae: ecce haec fuit iniquitas Sodomae..., superbia, satietas panis, et tranquillitas quietis fuit illi et filiabus ejus, et manum miseri et egeni non confirmavit; unde elatae factae sunt, et fecerunt abominationem coram Me" (xvi. 46-50):

agitur ibi de abominationibus Hierosolymae, quae praecipue fuerunt quod adulteraverint bona et vera Verbi et ecclesiae; per "Samariam," ubi Israelitae erant, significatur ecclesia spiritualis, in qua bonum spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum, est essentiale; per "Hierosolymam" autem, ubi erant Judaei, significatur ecclesia caelestis, in qua bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, est essentiale. Sunt enim duo regna in quae caelum, et inde ecclesia, est distinctum, regnum spirituale et regnum caeleste (de quibus regnis videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 20-28); haec regna repraesentata fuerunt per Israelitas, quorum metropolis fuit Samaria, et per Judaeos, quorum metropolis fuit Hierosolyma.

[4] Bono spirituali, quod est bonum charitatis erga proximum, oppositum est malum infernale, quod est malum amoris mundi; et bono caelesti est oppositum malum diabolicum, quod est malum amoris sui: ex amore sui scaturiunt mala omnium generum, et multo pejora quam ex amore mundi (vide Novam Hierosolymam, n. 65-83); inde est quod de Hierosolyma memorentur diriora et abominabiliora quam de Samaria; et inde est quod Hierosolyma non modo dicatur "Sodoma," sed etiam quod pejora fecerit quam Sodoma; nam dicitur, "Non fecit Sodoma quemadmodum tu fecisti et filiae tuae:" quod malum amoris sui fuerit malum Sodomae, describitur ita, "Haec fuit iniquitas Sodomae, superbia, satietas panis, tranquillitas quietis," et quod "manum miseri et egeni non confirmaverit;" per "superbiam" intelligitur amor sui; per "satietatem panis" contemptus omnis boni et veri caeli et ecclesiae, ac nausea ad illa; per "tranquillitatem quietis" securitas et non anxietas propter aliquod malum; et per "non confirmationem manus miseri et egeni" significatur immisericordia: quia amor sui fuit amor Sodomae, ideo dicitur quod "filiae ejus elatae factae sint, et fecerint abominationem coram Jehovah;" per "filias," quae elatae, significantur cupiditates quae illius amoris, et per "abominationem coram Jehovah" significatur omne malum contra ipsum Divinum.

[5] Quoniam per "Chaldaeos" significatur profanatio et adulteratio veri doctrinae ex Verbo, et per "habitatores Babelis" profanatio et adulteratio boni amoris, ideo illorum eversio etiam comparatur eversioni Sodomae et Gomorrhae: -Apud Jeremiam, "Gladie contra Chaldaeos..., et contra habitatores Babelis juxta eversionem Dei, Sodomam et Gomorrham, et vicinas ejus...; non habitabit ibi vir, nec commorabitur in {1}ea filius hominis" (l. {2}35, 40);

et apud Esaiam, "Sic erit Babel, ornamentum regnorum, decus magnificentiae Chaldaeorum, sicut eversio Dei, Sodoma et Gomorrha" (xiii. 19):

per "Sodomam" significatur malum amoris sui, et per "Gomorrham" falsum illius amoris; et quia amor sui non agnoscit aliquod verum ecclesiae, dicitur, "Non habitabit ibi vir, nec commorabitur ibi filius hominis;" per "virum" significatur intelligentia, et per "filium hominis" verum ecclesiae.

[6] Quia per "Edomum" significatur naturalis homo qui in falsis est ex amore sui, et inde qui adulterat bona ecclesiae, ideo etiam ejus vastatio comparatur eversioni Sodomae et Gomorrhae: -Apud Jeremiam, "Erit Edomus in desolationem, ....sicut eversio Sodomae et Gomorrhae, ....non habitabit ibi vir, nec commorabitur ibi filius hominis" (xlix. 17 [,18]);

et apud Zephaniam, "Moab sicut |S|odoma futura est, et filii Ammonis sicut Gomorrha, locus derelictus urticae, et fovea salis, vastitas in aeternum" (ii. 9);

per "Moabum," ut dictum est, intelligitur naturalis homo, qui ex amore sui adulterat bona ecclesiae; et per "filios Ammonis," qui falsificant vera ejus; et quia inde devastatio omnis boni et veri, ideo dicitur, "Locus derelictus urticae, et fovea salis, vastitas in aeternum;" devastatio omnis boni significatur per "locum urticae," et devastatio omnis veri per "foveam salis:" similia significantur per "Sodomam" et "Gomorrham."

[7] Quia per "Jehudam" significatur amor caelestis qui est amor in Dominum, ex quo omne bonum, et in opposito sensu amor diabolicus qui est amor sui, ex quo omne malum, ideo devastatio ecclesiae (quae per "Jehudam" et per "Hierosolymam" significatur) etiam comparatur eversioni Sodomae et Gomorrhae: -Apud Esaiam, "Impegit Hierosolyma, et Jehuda cecidit, ....obfirmatio facierum eorum correspondet contra eos, et peccatum eorum sicut Sodomae" (iii. 8, 9);

et apud eundem, "Audite verbum Jehovae, principes Sodomae; auscultate legem Dei nostri, populi Gomorrhae" (i. 10):

per "verbum Jehovae" intelligitur Divinum Bonum, et per "legem Dei" intelligitur Divinum Verum; nam ubi agitur de bono, dicitur "Jehovah," et ubi de vero, dicitur "Deus:" et quia Divinum Bonum illis qui in amore sui sunt est malum, dicitur "Peccatum eorum sicut Sodomae," tum "Audite verbum Jehovae, principes Sodomae;" et quia Divinum Verum illis qui in malo amoris sui sunt est falsum, dicitur "Auscultate legem Dei, populi Gomorrhae."

[8] Apud Mosen, "De vite Sodomae vitis eorum, et de agris Gomorrhae uvae ejus, uvae fellis, botri amaritudinum illis" (Deutr. xxxii. 32):

haec de diris falsis apud posteros Jacobi scaturientibus ex malis amoris sui. (Sed haec supra, n. 519 [b], explicata sunt.) In Threnis, "Qui comederunt lautitias, devastati sunt in plateis; educati super purpura amplexi sunt sterquilinia; ....magna facta est iniquitas populi mei prae peccato Sodomae, quae eversa est quasi momento (iv. [5,] 6):

haec dicta sunt de illis qui e regno et ecclesia caelesti Domini sunt, quando mutati in contrarium; nam amor caelestis est qui vertitur in amorem sui, qui est amor diabolicus; de illis verba illa dicta sunt: quid significatur per "comedere lautitias," "educari super purpura," "devastari in plateis," et "amplecti sterquilinia," in superiori articulo (n. 652 [b]) explicatum est; quod de illorum iniquitate, quod facta sit "prae peccato Sodomae," dicatur, erat quia Verbum habebant, ex quo scire vera et bona caeli et ecclesiae seu doctrinae et vitae potuerunt, et illa adulteraverunt, quod habitatores Sodomae non facere potuerunt; nam qui scit voluntatem Domini et non facit illam, magis peccat quam qui non scit: etiam omnes, apud quos regnat amor sui, contemnunt sancta caeli et ecclesiae, et negant Divinum Domini; et ad confirmandum mala ex illo amore profluentia, vel adulterant Verbum, vel rejiciunt illud sicut scriptum non sanctum aliunde quam quia receptum est; inde est quod qui illa ex amore sui faciunt, comparentur Sodomae et Gomorrhae.

[9] Quod pejus faciant quam in Sodomis, qui instruuntur a Domino de veris et bonis ecclesiae, et tamen rejiciunt illa et negant illa, constat ex Domini verbis de Capernaum, apud Matthaeum, "Tu Capernaum, quae usque ad caelum exaltata es, usque ad infernum deprimeris; quia si in Sodomis factae fuissent virtutes, quae factae sunt in te, mansissent usque hodie; ..dico {1}tibi quod terrae Sodomorum tolerabilius erit in die judicii quam tibi" (xi. 23, 24):

Dominus enim, postquam reliquit Nazareth, habitavit in capernaum (Matth. iv. 13), et miracula ibi fecit (Matth. viii. 5-14; Joh. iv. 46 ad fin.). Similia dixit Dominus de urbibus in quibus discipuli praedicarent adventum Ipsius, seu Evangelium, sed non recipierentur, his verbis apud eundem, "Quisquis non receperit vos, neque audiverit verba vestra, egredientes e domo aut urbe ista, excutite pulverem pedum vestrorum; amen dico vobis, tolerabilius erit terrae Sodomae et Gomorrhae in die judicii quam urbi illi" ( [Matth.] x. 14, 15; Marc. vi. 11; Luc. x. {1}10-12):

nemo enim rejicit sancta ecclesiae, et negat Divinum Domini interius, quam illi qui in amore sui sunt; qui in amore mundi et inde malis sunt, illi quoque sancta ecclesiae rejicere possunt, sed usque non interius, hoc est, ex confirmatione cordis.

[10] Simile dicitur de prophetis et de populo qui adulterant vera et bona Verbi, ad confirmandum mala et falsa, apud Jeremiam, "In prophetis Hierosolymae vidi obfirmationem horrendam, adulterando et eundo in mendacio, dum confirmarunt manus malorum, ut non reverteretur vir a malitia sua, facti sunt Mihi sicut Sodoma, et habitatores ejus sicut Gomorrha" (xxiii. 14):

per "prophetas" ibi intelliguntur docentes vera et bona doctrinae, et in sensu abstracto, qui est genuinus sensus spiritualis, intelligitur doctrina ex Verbo, ita quoque Verbum quoad doctrinam; quare per "obfirmationem horrendam" significatur confirmatio cordis contra vera et bona Verbi: per "adulterare et ire in mendacio" significatur pervertere bona et vera Verbi; per "adulterare" pervertere bona Verbi per mala et falsa, "mendacium" est falsum, ac "ire in mendacio" est vivere in falsis: confirmare mala et inde potentiam illorum super bona, significatur per "confirmare manus malorum:" et perstare in malis et falsis doctrinae significatur per "non reverti vir a malitia sua:" inde dicitur quod "facti sint sicut Sodoma, et habitatores ejus sicut Gomorrha;" "sicut Sodoma" significat in malis scaturientibus ex amore sui, et "habitatores ejus sicut Gomorrha" significat vitam malam ex falsis doctrinae.

[11] Describitur malum quod Sodomam et Gomorrham perdidit, per haec apud Mosen, Quod violentiam inferre voluerint angelis, et quod ideo percussi fuerint caecitatibus, ut non invenire potuerint januam ubi angeli; et quod ideo Jehovah pluere fecerit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem, et everterit urbes illas, et omnem planitiem, et omnes habitatores urbium, et germen terrae" (Gen. xix. [1-28]):

quod "violentiam inferre voluerint angelis" significabat quod Divino Bono et Divino Vero, nam illa per "angelos significantur: per "caecitates," quibus percussi sunt "ut non invenirent januam," significabatur plenaria rejectio et negatio Divini et sanctorum caeli et ecclesiae, usque ut non possent {1}aliquid caeli et ecclesiae videre et agnoscere; hoc significatur per "non invenire januam" ubi angeli: per "sulphur" significatur concupiscentia destruendi bona et vera ecclesiae per falsa, et per "ignem" significatur amor sui et omne malum quod destruit, hic exitia eorum.

[12] Quod per "Sodomam" et "Gomorrham" omnia mala et falsa ex amore sui profluentia intelligantur, mihi dictum est e caelo; nam cum illi, qui in malis ex illo amore sunt, pereunt, ut factum est die ultimi judicii, apparuit Sicut sulphur et ignis pluens e caelo; hoc mihi etiam visum est. Quod tale die ultimo judicii exstiturum sit, praedicitur etiam a Domino apud Lucam, "Similiter fiet quemadmodum factum est in diebus Lothi; ....qua die egressus est..e Sodoma, pluit igne et sulphure e caelo et perdidit omnes: juxta haec fiet qua die Filius hominis revelabitur" (xvii. 28-30).

[13] Quoniam illi qui ex amore sui confirmant se in malis per falsa contra vera et bona caeli et ecclesiae, prorsus eradicant apud se omne verum doctrinae et Verbi, ac bonum amoris spiritualis et caelestis, ideo vastatio apud illos fit totalis; quae ita describitur apud Mosen, "Sulphur erit et sal, combustio tota terra; non conseretur, nec germinabit, nec ascendet in illa ulla herba, juxta eversionem Sodomae et Gomorrhae, Adamae et Zeboim" (Deutr. xxix. 22 [B. A. 23]):

per "sulphur" significatur vastatio omnis boni per concupiscentias ex malis; per "salem" significatur vastatio omnis veri per falsa ex concupiscentiis illis; per "combustionem totius terrae" significatur devastatio ecclesiae per amorem sui; per "non conseretur, nec germinabit, nec ascendet in illa ulla herba," significatur quod prorsus nulla receptibilitas veri ecclesiae ("herba" significat verum ecclesiae nascens): et quia talis est devastatio boni et veri ex amore sui, ideo dicitur, "juxta eversionem Sodomae et Gomorrhae, Adamae et Zeboim;" per "Adamam et Zeboim" significantur cognitiones mali et falsi. Quod tale exstiturum sit die ultimi judicii, significatur per "qua die Filius hominis revelabitur."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church