Apocalypse Explained (Whitehead) n. 655

Previous Number Next Number See English 

655. "Ubi et Dominus noster crucifixus est." - Quod significet a quibus, nempe malis et inde falsis oriundis ex amore infernali, rejectus et condemnatus sit, constat ex eo, quod ipsa mala et inde falsa oriunda ex amore infernali Dominum rejiciant et condemnent: illa mala et inde falsa significantur per "Sodomam et Aegyptum;" quare dicitur de urbe Hierosolyma, quod vocetur ita spiritualiter, nam "vocari spiritualiter" significat ipsum malum et inde falsum.

[2] Sunt inferna distincta in duo regna, opposita duobus regnis in caelis: regnum oppositum regno caelesti est a tergo, et illi qui ibi sunt vocantur genii; id regnum est quod in Verbo intelligitur per "diabolum:" regnum autem oppositum regno spirituali est antrorsum, et illi qui ibi sunt vocantur mali spiritus; id regnum est quod in Verbo intelligitur per "satanam." Haec inferna, seu haec duo regna in quae inferna distincta sunt, intelliguntur per "Sodomam" et "Aegyptum." Sive dicas mala et inde falsa, sive dicas illa inferna, idem est, quoniam omnia mala et inde falsa ab illis ascendunt.

[3] Quod "Judaei, qui Hierosolymae, crucifixerint Dominum," significat quod mala et inde falsa quae amaverunt crucifixerint Ipsum; nam omnia quae memorantur in Verbo de passione Domini repraesentabant statum perversum ecclesiae apud illam gentem; tametsi enim sanctum habuerunt Verbum, attamen per traditiones perverterunt omnia ibi, usque dum non amplius aliquod Divinum Bonum et Verum apud illos residuum fuerit; et cum Divinum Bonum et Verum, quae sunt in Verbo, non residuum est, tunc mala et falsa ex amore infernali loco illorum succedunt, et illa sunt quae crucifigunt Dominum. (Quod talia per passionem Domini significentur, videatur supra, n. 83, 195 [c], 627 [c]. Quod Dominus dicatur "occisus" significet quod rejectus et negatus, etiam supra, n. 328. Et quod Judaei tales fuerint, supra, n. 122, 433 [e], 619 [a]; et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 248.)

[4] Quoniam hic dicitur, "ubi Dominus crucifixus est," dicetur quid apud Judaeos significabat "crucifixio" seu "suspensio super ligno." Erant binae poenae mortis apud illos, crucifixio et lapidatio; et per "crucifixionem" significabatur condemnatio et maledictio propter destructionem boni in ecclesia, et per "lapidationem" significabatur condemnatio et maledictio propter destructionem veri in ecclesia. Quod "crucifixio" significaverit condemnationem et maledictionem propter destructionem boni in ecclesia, erat causa quia "lignum," super quo suspendebantur, significabat bonum, ac in opposito sensu malum, utrumque voluntatis; et quod "lapidatio" significaverit condemnationem et maledictionem propter destructionem veri in ecclesia, erat causa quia "lapis," quo fiebat lapidatio, significabat verum, et in opposito sensu falsum, utrumque intellectus: omnia enim quae apud gentem Israeliticam et Judaicam instituta fuerunt, erant repraesentativa et inde significativa. (Quod "lignum" significet bonum, ac in opposito sensu malum, et quod "lapis" significet verum, ac in opposito sensu falsum, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 643, 3720, 8354.) Sed quia hactenus ignotum fuit unde Judaeis et Israelitis poena crucis et poena lapidationis fuit, et tamen interest ut sciatur, velim etiam confirmationes ex Verbo adducere, ut sciatur quod binae illae poenae etiam repraesentativae fuerint.

[5] Quod "suspensio super ligno" seu "crucifixio" indicta fuerit propter destructionem boni in ecclesia, et quod sic repraesentaverit malum ex amore infernali, ex quo condemnatio et maledictio, constare potest a sequentibus locis: -Apud Mosen, "Si fuerit filius contumax et rebellis, non obediens voci patris et matris, ....lapidabunt eum omnes viri urbis lapidibus ut moriatur. ....Et si fuerit in viro crimen et judicium mortis et occisionis, suspendes eum super ligno; non pernoctabit cadaver ejus super ligno, sed sepeliendo sepelies eum in die eodem; nam maledictio Dei suspensus, et non polluas terram tuam" (Deutr. xxi. [18,] 20-23):

per "non obedire voci patris et matris" in sensu spirituali significatur vivere contra praecepta et vera ecclesiae; quare poena lapidationis ei fuit: "viri urbis" qui lapidabunt eum, significant illos qui in doctrina ecclesiae sunt; "urbs" significat doctrinam: "si fuerit in viro crimen, judicium mortis, suspendes eum ligno," significat si malum fecerit contra bonum Verbi et ecclesiae, id quia crimen mortis erat, suspenderetur super ligno, nam "lignum" in Verbo significat bonum, et in opposito sensu malum: "non pernoctabit cadaver ejus super ligno, sed sepelies eum die eodem," significat ne [esset] repraesentativum damnationis aeternae: "ne polluas terram tuam" significat quod foret scandalo ecclesiae.

[6] In Threnis, "Cutes nostrae sicut clibanus denigratae sunt propter procellas famis, mulieres in Zione compresserunt, virgines in urbibus Jehudae; principes manu eorum suspensi sunt, facies senum non honoratae; juvenes ad molendum abduxerunt, et pueri in ligno corruunt" (v. 10-13):

per "Zionem" intelligitur ecclesia caelestis, quae in bono amoris in Dominum est, quam ecclesiam gens Judaica repraesentabat; per "virgines in urbibus Jehudae" significantur affectiones veri ex bono amoris; quod vera ex bono perierint per falsa ex malo, significatur per quod "principes manu eorum suspensi sint;" per "facies senum," quae non honoratae, significantur bona sapientiae; per "juvenes," qui adducti ad molendum, significantur vera ex bono, et per "molere" significatur comparare falsa et confirmare illa ex Verbo; per "pueros" qui "ligno corruunt" significantur bona nascentia pereuntia per mala.

[7] Quoniam per "pistorem" significatur bonum amoris simile quod per "panem," et per "pincernam" verum doctrinae simile quod per "vinum," ideo Pistor propter crimen contra regem Pharaonem suspensus est (Gen. xl. 19-22; cap. xli. 13). (Quae in Arcanis Caelestibus, n. 5139-5169, explicata videantur.) Quia per "Moabum" intelliguntur illi qui adulterant bona ecclesiae, et quia per "Baalpeorem" significatur adulteratio boni, inde factum est Quod omnia capita populi suspensi sint coram sole, quia populus scortatus est cum filiabus Moabi, et incurvavit se diis earum, et adjunxit se Baalpeori (Num. xxv. 1-4):

per "scortari cum filiabus Moabi" significatur adulterare bona ecclesiae, et per "suspendi coram sole" significatur condemnatio et maledictio propter destructum bonum ecclesiae.

[8] Quia per "Ajam" significabantur cognitiones boni, et in opposito sensu confirmationes mali, ideo Rex Ajae suspensus est super ligno, ac postea projectus ad ostium portae urbis, et ipsa urbs combusta est (Jos. viii. 26-29). Et quia per quinque "reges Emorraeorum" significabantur mala et inde falsa destruentia bona et vera ecclesiae, ideo Illi reges a Joschua suspensi sunt, et postea projecti in speluncam Makkeda (Jos. x. 26, 27). per "speluncam Makkeda" significatur dirum falsum ex malo.

[9] Per "suspendi ligno," seu "crucifigi," significatur poena mali destruentis bonum ecclesiae, etiam apud Matthaeum, "Jesus dixit, Mitto ad vos prophetas, sapientes, et scribas; ex iis occidetis, crucifigetis, et flagellabitis In synagogis, et persequemini ab urbe in urbem" (xxiii. 34):

omnia quae Dominus locutus est, ex Divino locutus est; sed Divina ex quibus locutus est, secundum correspondentias, in naturalis cogitationis ideas et inde voces, quales hic et alibi apud Evangelistas sunt, ceciderunt; et quia est spiritualis sensus omnium verborum, ideo per "prophetas, sapientes, et scribas" in eo sensu non illi intelliguntur, sed pro illis verum et bonum doctrinae et Verbi; spiritualis enim cogitatio et inde loquela, qualis est angelis, est absque idea personae; inde per "prophetam" significatur verum doctrinae, per "Sapientes" bonum doctrinae, et per "scribas" Verbum ex quo doctrina; inde sequitur quod "occidere" se referat ad verum doctrinae ecclesiae quod est "propheta," "crucifigere" se referat ad bonum doctrinae quod est "sapiens," ac "flagellare" se referat ad Verbum quod est "scriba;" et quod sic "occidere" significet exstinguere, "crucifigere" destruere, ac "flagellare" pervertere: quod ab uno falso doctrinae aberrent in aliud, significatur per "persequi illos ab urbe in urbem;" "urbs" significat doctrinam: hic sensus spiritualis illorum verborum est.

[10] Apud eundem, Jesus dixit discipulis quod Hierosolymae pateretur, et quod Filius hominis traderetur principibus sacerdotibus et scribis, "et condemnabunt Ipsum, ....tradent Ipsum gentibus, ad illudendum, ad flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget" (xx. 18, 19; Marc. x. 32-34):

sensus spiritualis horum verborum est, quod Divinum Verum in ecclesia, ubi mere falsa doctrinae et mala vitae regnant, blasphemabitur, verum ejus pervertetur, et bonum ejus destruetur: "Filius hominis significat Divinum Verum, quod est Verbum; et "Hierosolyma" significat ecclesiam, ubi mere falsa et mala regnant: per "principes sacerdotes et scribas" significantur adulterationes boni et falsificationes veri, utraeque ex amore infernali: per "condemnare Ipsum et tradere gentibus" significatur Divinum Verum ac Divinum Bonum adjudicare inferno, ac tradere malis et falsis quae inde; "gentes" significant mala quae ab inferno sunt et destruunt bona ecclesiae: "ad illudendum, flagellandum et crucifigendum" significat blasphemationem, falsificationem et perversionem veri ac adulterationem et destructionem boni ecclesiae et Verbi (ut supra); "et tertia die resurget" significat glorificationem Humani Domini plenariam.

[11] Ex his constare potest quid in sensu spirituali significatur per crucifixionem Domini, tum quid per varias illusiones tunc, ut quod "corona ex spinis capiti Ipsius imposita fuerit," quod "Ipsum calamo percusserint," quodque "in facies Ipsius exspuerint," praeter plura quae apud Evangelistas memorantur; quod nempe gens Judaica Ipsum Divinum Verum et Bonum, quod erat Dominus, tam nefarie tractaverit; passus enim est Dominus in Se repraesentari statum nefandum ecclesiae istius. Hoc quoque significatur per id, Quod portaverit iniquitates eorum (Esai. liii. 11);

nam commune fuit, ut propheta susciperet in se repraesentationem nefandorum ecclesiae; sicut quod Esaias propheta jussus sit ire nudus et discalceatus tres annos, repraesentationis causa quod ecclesia absque bono et vero esset (Esai. xx. 3, 4): quod propheta Ezechiel ligatus funibus obsideret laterem, cui insculpta fuit Hierosolyma, ac ederet placentam hordeorum factam cum excrementis bovis, repraesentationis causa quod verum et bonum ecclesiae a falsis ita obsessum, et a malis ita conspurcatum esset (Ezech. iv. 1-13): quod Hoscheas propheta jussus sit accipere scortum sibi in mulierem, ac liberos scortationum, ad repraesentandum qualis tunc ecclesia fuit (Hosch. i. 1-11): praeter similia alibi. Quod hoc fuerit "portare iniquitates domus Israelis," seu ecclesiae, aperte dicitur (Ezech. cap. iv. 5, 6). Ex his constare potest quod omnia quae de passione Domini memorantur, fuerint repraesentativa status ecclesiae tunc apud gentem Judaicam.

[12] Haec de poena "suspensionis super ligno" seu "crucifixionis." Quod altera poena, quae fuit "lapidatio," significaverit condemnationem et maledictionem propter destructum verum ecclesiae, non hujus loci est ex Verbo confirmare, sed usque constare potest ex locis e Verbo ubi "lapidatio" memoratur: Ut Exod. xxi. 28-33: Levit. xxiv. 10-17, 23: Num. xv. 32-37: Deutr. xiii. 11 [B. A. 10; cap. xvii. 5-7; cap. xxii. 20, 21, 24: Ezech. xvi. 39-41; cap. xxiii. 45-47: Matth. xxiii. 37: Luc. xiii. 34; cap. xx. 6: Joh. viii. 7; cap. x. 31, 32: et alibi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church