Apocalypse Explained (Whitehead) n. 672

Previous Number Next Number See English 

672. VERSUS 13. "Et in illa hora factus est terrae motus magnus, et decima pars urbis cecidit, et occisa sunt in terrae motu nomina hominum millia septem; et reliqui territi facti sunt, et dederunt gloriam Deo caeli." 13. "Et in illa hora," significat dum ille status [n. 673]; "factus est terrae motus magnus," significat mutationem status interiorum insignem apud illos qui ab ecclesia [n. 674]; "et decima pars urbis cecidit," significat quod nulla vera doctrinae amplius existerent apud illos qui remanserunt [n. 675]; "et occisa sunt in terrae motu nomina hominum millia septem," significat quod in status mutatione illa apud illos etiam perirent omnia vera boni, et sic omnia caeli et ecclesiae [n. 676]; "et reliqui territi facti sunt," significat commotionem animi et conversionem illorum qui aliquantum spirituales fuerunt [n. 677]; "et dederunt gloriam Deo caeli," significat quod illi agnoverint et coluerint Dominum [n. 678].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church