Apocalypse Explained (Whitehead) n. 682

Previous Number Next Number See English 

682. "Et factae sunt voces magnae in caelis." -Quod significet in caelis superioribus illustrationem et gaudium, constat ex significatione "vocum magnarum in caelis," quod sit illustratio, sapientia et gaudium in caelis superioribus; per "voces" enim in Verbo varia significantur, sicut Divinum Verum, revelatio, ipsum Verbum apud nos, tum omne praeceptum et mandatum Verbi; sed haec significantur per "voces e caelo;" at per "voces in caelo" significatur illustratio, ex qua angelis sapientia et inde gaudium: quando enim angeli in illustratione sunt, etiam in sapientia sunt, et tunc illis sunt voces magnae, per quas arcana sapientiae exprimunt; quod etiam sit gaudium inde, est quia gaudium angelis est ex sapientia unde etiam voces dicuntur "magnae," nam "magnum" praedicatur de affectione boni et veri ex qua gaudium in caelis. Quod caeli superiores intelligantur, est quia per illos et ex illis facti sunt influxus in inferiora, per quos separati sunt mali, qui quoad externa conjuncti fuerunt illis qui in caelis inferioribus; et quantum conjuncti fuerunt, non illis illustratio et gaudium, sed quantum separati; inde est quod caeli superiores intelligantur. Est enim talis nexus superiorum et inferiorum in mundo spirituali, ut quantum inferiora in ordine sunt tantum etiam sint superiora; inferiora enim ibi sunt sicut inferiora domus ac sicut fundamenta ejus; quantum itaque haec integra sunt, tantum superiora in statu firmo, securo et perfecto sunt; non enim nutant, vacillant ac hiant: aut sicut quantum in homine exteriora ejus, sicut organa visus, gustus, auditus, tactus, non laesa sunt, tantum interiora ejus bene vident, gustant, audiunt, et tactu persentiscunt; nam interiora sunt quae sentiunt in exterioribus, et exteriora nihil a se. Similiter in caelis: inferiores caeli sunt in quos desinunt et quibus insistunt caeli superiores; inter quos ideo talis continens nexus est qualis est inter priora et posteriora, aut sicut inter causas et effectus; si effectus non prorsus correspondet suae causae, hoc est, si non habet in se formatum omne quod in causa efficiente est, quod se refert ad vires et conatus agendi, tunc causa labefactatur, et agit imperfecte; nam omnia causae inscripta sunt effectui; quare sola causa est quae agit, non autem quicquam effectus separatus a causa. Simile est cum caelis superioribus et inferioribus; in caelis superioribus sunt causae, et effectus causis correspondentes se sistunt in caelis inferioribus. Haec dicta sunt ut sciatur unde est quod per "voces magnas in caelo" Significetur illustratio ex qua sapientia et gaudium in caelis superioribus, quando caeli inferiores purificantur, hoc est, mali a bonis separantur et removentur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church