Apocalypse Explained (Whitehead) n. 687

Previous Number Next Number See English 

687. [Vers. 16.] "Et viginti et quatuor seniores, qui coram Deo sedentes super thronis suis." -{1}Quod significet caelos superiores in luce et potentia a Domino ad separandum malos a bonis ante diem ultimi judicii brevi venturum, constat ex significatione "viginti et quatuor seniorum," quod sint caeli superiores (de qua supra, n. {2}322, 362, 462); et ex significatione "sedere super thronis," quod sit esse in opere ad judicandum, nam per "thronos" significantur caeli, ac per "sedere super thronis" significatur judicare; et quia angeli caeli non judicant, sed solus Dominus, et quia Dominus disponit illos caelos per influxum et praesentiam ad faciendum inde judicium super illos qui infra caelos congregati sunt, ideo per illa verba significatur quod superiores caeli in luce et potentia sint a Domino ad separandum malos a bonis ante diem ultimi judicii.

[2] Quod hic sensus internus illorum verborum sit, constat ex illis quae in hoc capite sequuntur, tum ex illis quae de hac re supra dicta sunt. Ex illis quae in hoc capite sequuntur, patet quod caeli superiores in luce et potentia sint a Domino, nam propterea "ceciderunt super facies suas et adoraverunt Dominum, et gratias egerunt quod adeptus sit potentiam suam magnam et quod inierit regnum," et postea quod "apertum sit templum in caelo, ac visa sit arca foederis in templo;" per haec significatur lux ibi, et per priora potentia ibi a solo Domino: quod sit ad separandum malos a bonis ante diem ultimi judicii, etiam patet, nam dicitur quod "gentes iratae sint," et quod "veniat ira tua, et tempus mortuos judicandi;" et dein quod "facta sint fulgura et voces et tonitrua et terrae motus et grando magna," per quae significatur separatio malorum a bonis, ac signum praesentiae ultimi judicii; quia haec sunt de quibus agitur, et quia per "viginti et quatuor seniores sedentes coram Deo super thronis" intelliguntur caeli superiores dispositi ad faciendum inde ultimum judicium, sequitur quod illa verba involvant talia quae dicta sunt.

[3] Ex illis quae de hac re supra dicta sunt, patet quod caeli superiores ante ultimum judicium missi sint in statum lucis et potentiae, ut ex illis influxus fieret in inferiora, per quem separarentur mali a bonis, et dein mali dejicerentur in inferna (videatur supra, n. 411 [a], 413 [a], 418 [a], 419 [a], 426, 493, 497, 674, 675 [a], 676).

[4] Quod "thronus" significet in genere caelum, in specie caelos ubi regnum spirituale Domini, et abstracte Divinum Verum procedens a Domino, et quod dicatur de judicio, videatur etiam supra (n, 253, 297, {1}343, 460, 482); et ibi etiam quod tametsi dicitur de viginti et quatuor senioribus quod "sederent super thronis," similiter de apostolis quod "sederent super duodecim thronis judicantes duodecim tribus Israelis," et quoque de angelis quod "venturi cum Domino ad judicium," usque solus Dominus judicaturus sit; nam per "viginti et quatuor seniores," per "duodecim apostolos," et per "angelos," intelliguntur omnia vera ecclesiae, et in summa Divinum Verum, ex quo judicium: et quia Divinum Verum per illos intelligitur, et omne Divinum Verum procedit a Domino, ideo est soli Domino judicium. Quis non videre potest quod judicare myriades myriadum, quemvis secundum statum amoris et fidei ejus, tam in interno homine quam in externo ejus, non possint aliqui angeli, sed solum potest Dominus ex Divino quod est in Ipso et quod procedit ab Ipso? tum quod judicare omnes in caelis et in terris sit infinitae sapientiae et infinitae potentiae, quae ne quidem ad minimam partem cadit in entia finita, qualia sunt angeli, ac fuerunt seniores Israelis et apostoli Domini? Hi simul sumpti ne quidem judicare unum hominem aut unum spiritum possunt; nam qui judicaturus est, videbit omnem statum hominis qui judicandus est ab infantia ad ultimum vitae ejus in mundo, ac postea statum vitae ejus futurum in aeternum; erit enim aeternum et infinitum in omni visu et inde in omnibus et singulis judicii, quod in solo et ex solo Divino est, quia id infinitum et aeternum.

[5] Dicitur in Verbo "ambulare coram Deo," "stare coram Deo," et "sedere coram Deo," ut hic; quid per "stare coram Deo" significatur, videatur supra (n. 414); et quid per "ambulare coram Deo" (n. 97); quid per "sedere coram Deo," ut hic de "viginti quatuor senioribus" dicitur, constare potest ex locis in Verbo ubi "sedere" legitur; nam in mundo spirituali omnia quae sunt motus et quae sunt quietis hominis significant illa quae vitae hominis sunt, quia inde procedunt: ambulationes et profectiones sunt motus hominis, et inde significant progressionem vitae, seu progressionem cogitationis ex intentione voluntatis; at stationes et sessiones sunt quietis hominis, et inde significant esse vitae ex quo existere ejus, ita facere ut vivat; quare "sedere super thronis," cum de judicio, significat esse in opere ad judicandum, proinde etiam judicare; inde dicitur "sedere judicium" quod est facere judicium; tum "sedere super throno," cum de regno, significat esse rex seu regnare.

[6] Quid praeterea "sedere" in spirituali sensu significat, constare potest a sequentibus his locis: -Apud Davidem, "Beatus vir qui non ambulat in consilio impiorum, et in via peccatorum non stat, et in sede irrisorum non sedet" (Ps. i. 1):

hic "ambulare," "stare" et "sedere" dicitur, quia unum sequitur alterum; "ambulare" enim est vitae cogitationis ex intentione, "stare" est vitae intentionis ex voluntate, ac "sedere" est vitae voluntatis, ita est esse vitae; etiam "consilium," de quo dicitur "ambulare," spectat cogitationem, "via" in qua dicitur "stare" spectat intentionem, ac "sedere in sede" voluntatem quae est esse vitae hominis.

[7] Quoniam Jehovah, hoc est, Dominus, est ipsum Esse vitae omnium, ideo de Ipso dicitur "sedere:" -Apud Davidem, "Jehovah in aeternum sedebit" (Ps. ix. 8 [B. A. 7]);

apud eundem, "Jehovah ad diluvium sedet, et sedet Rex in aeternum" (Ps. xxix. 10);

apud eundem, "Regnat Deus super gentes, Deus sedet super throno sanctitatis suae" (Ps. xlvii. 9 [B. A. 8].);

apud Matthaeum, "Quando venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes sancti angeli cum Ipso, tunc sedebit super throno gloriae suae" (xxv. 31);

"sedere super throno gloriae suae" significat in Divino suo Vero esse, ex quo judicium: similiter alibi apud eundem, "Quando sedebit Filius hominis super throno gloriae suae, sedebitis etiam vos super duodecim thronis, judicantes duodecim tribus Israelis" (xix. {1}28; Luc. xxii. 30):

quoniam per "angelos," tum per "duodecim apostolos," et quoque per "duodecim tribus Israelis," significantur omnia vera ecclesiae, et in supremo sensu Divinum Verum, ideo [per] "sedere super thronis" non intelligitur quod ipsi sessuri sint, sed quod Dominus quoad Divinum Verum, ex quo judicium; et per "judicare duodecim tribus Israelis" significatur judicare omnes secundum vera ecclesiae suae: inde patet, quod [per] "sedere super throno," cum de Domino, significetur esse judicans, ita judicare; "thronus gloriae" dicitur, quia "gloria" significat Divinum Verum (videatur supra, n. {2}33, 288, 345, 678).

[8] Apud Evangelistas, "David dixit in Libro Psalmorum, Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec posuero inimicos tuos scabellum pedum tuorum"({3}Luc. xx. 42, 43; Marc. xii. 36; Psalm. cx. 1):

"Dixit Dominus Domino meo," significat Ipsum Divinum quod "Pater" vocatur, ad Divinum Humanum quod "Filius:" "Sede a dextris meis," significat Divinam potentiam seu omnipotentiam per Divinum Verum: "donec posuero inimicos tuos scabellum pedum tuorum" significat usque dum victa et subjugata sunt inferna, et mali illuc conjecti; "inimici" sunt inferna, proinde mali, et "scabellum pedum" significat infimam regionem sub caelis, sub qua sunt inferna; nam Dominus dum in mundo erat, fuit Divinum Verum, cui omnipotentia est, et per quod inferna vicit et subjugavit.

[9] Apud eosdem, Jesus dixit, "Ex nunc videbitis Filium hominis sedentem ex dextris potentiae, et venientem super nubibus caeli" (Matth. xxvi. 63, 64; Marc. xiv. 61, 62; Luc. xxii. 69):

"sedere a dextris potentiae" significat Divinam omnipotentiam Domini super caelos et super terras, postquam subjugavit inferna et glorificavit Humanum suum: "venire super nubibus caeli" significat per Divinum Verum in caelis; nam postquam Dominus univit Humanum suum ipsi Divino, tunc Divinum Verum procedit ab Ipso, ac Ipse apud angelos et apud homines in illo est, quia in Verbo, quod est Divinum Verum, in quo et ex quo est Divina omnipotentia.

[10] Et postea, "Dominus, postquam locutus est cum illis, sublatus est in caelum, et consedit ex dextris Dei" (Marc. xvi. 19):

"sedere ex dextris Dei" simile significat, nempe Divinam Ipsius omnipotentiam per Divinum Verum: ex quibus patet quod "sedere" sit esse, et "sedere a dextris" sit esse omnipotens. Quia "sedere" significat esse, inde "sedere super throno" significat esse rex et regnare (Ut Exod. xi. 5: Deutr. xvii. 18: 1 Reg. i. 13, 17, 20: Jerem. xvii. 25; cap. xxii. 2, 30: et alibi);

pariter "Sedere a dextris et a sinistris" (Matth. xx. 21, 23; Marc. x. 37, 40).

[11] Apud Esaiam, "Descende et sede super pulvere, virgo filia Babelis, sede in terra, non thronus, filia Chaldaeorum; ....sede in silentio, et intra in tenebras, filia Chaldaeorum; quia non amplius vocabunt te dominam regnorum: audi hoc, delicata, sedens secure, dicens Non sedebo vidua, nec cognoscam orbitatem" (xlvii. 1, 5, 8):

agitur hic de profanatione boni et veri; nam per "filiam Babelis" significatur profanatio boni, ac per "filiam Chaldaeorum" profanatio veri, utraque ex eo, quod Divinis bonis ac veris, quae in Verbo et ex Verbo, utantur pro mediis imperandi; unde ipsi Babylonici et Chaldaei spectant se, quia imperium suum, ut fines, et sancta ecclesiae ex Verbo ut media; ita non spectant Dominum, et non Ipsius dominium, ut finem, nec proximum et amorem erga illum: "Descende et sede super pulvere et in terra" significat esse in malis et inde in damnatione: "Sede in silentio et intra in tenebras" significat esse in falsis et inde in damnatione: "sedere secure" significat esse in fiducia quod imperium illorum permansurum sit, et quod illi non perituri; "non sedere vidua, et non cognoscere orbitatem," significat quod non defecturi asseclae, clientes et adoratores: "non thronus tibi, filia Chaldaeorum, non amplius vocabunt te dominam regnorum," significat quod non amplius imperium illis, quia subversio et damnatio illis die ultimi judicii (de quo etiam in eo capite agitur).

[12] Apud eundem, "Tu dixisti corde tuo, Caelos ascendam, super stellas Dei exaltabo thronum meum, et sedebo in monte conventus, in lateribus septentrionis"(xiv. 13):

etiam haec de Babele, quae ibi vocatur "Lucifer," et dicta sunt de ejus profani amoris concupiscentia dominandi Super omnia caeli: quid autem in specie intelligitur per "exaltare thronum super stellas Dei," perque "sedere in monte conventus, et in lateribus septentrionis," dicetur in sequentibus, ubi de Babylonia agendum est; ibi "sedere" etiam significat esse, et spectat imperium.

[13] Apud Ezechielem, "Descendent desuper thronis suis omnes principes maris, ....super terra sedebunt" (xxvi. 16):

ibi de Tyro, per quam significatur ecclesia quoad cognitiones veri; hic eadem vastata, in qua tunc illae cognitiones falsificatae sunt: quare per "descendere de thronis omnes principes maris" significatur quod non amplius cognitiones veri apud homines illius ecclesiae regnaturae sint, nam omne regnum est Divini Veri; "descendere de thronis" significat de regimine, ita non regnare, ac "principes maris" sunt cognitiones veri, et ii qui in illis: "Super terra sedebunt" significat quod in falsificatis, ita in falsis erunt; "super thronis" significat in veris caeli esse, at "sedere super terra" significat in falsis esse, quoniam sub terris in mundo spirituali sunt inferna ex quibus mala et falsa continue exhalantur.

[14] Simile significatur per "sedere" in sequentibus locis: -Apud Lucam, "Qui in tenebris, et in umbra mortis sedent" (i. 79);

apud Esaiam, "Ad aperiendum oculos caecos, ad educendum e carcere vinctum, e domo claustri sedentes in tenebris" (xlii. 7);

apud Jeremiam, "Non sedi in consilio illusorum, et laetatus sum, propter manum tuam solitarius sedi, eo quod indignatione implevisti me" (xv. 17);

apud Davidem, "Non sedi cum hominibus vanitatis, et cum occultis non intravi" (Ps. xxvi. 4) apud Lucam, Dies ille "veniet sicut laqueus super omnes qui sedent super faciebus totius terrae" (xxi. 35). Quoniam "sedere" significat esse, et quoque permanere in eo statu, et est voluntatis, ideo dicitur apud Davidem, "Jehovah, perscrutatus es me et cognovisti; Tu scis sedere meum et surgere meum, intelligis cogitationem meam e longinquo" (Ps. cxxxix. {1}1, 2):

nosse "sedere" ejus spectat esse vitae ejus, quod est voluntas; "surgere," intentionem inde; et quia ex intentione voluntatis sequitur cogitatio, additur "Intelligis cogitationem meam e longinquo."

[15] Apud Micham, "Tunc stabit et pascet in {2}nomine Jehovae, ....et sedebunt, quia nunc crescet ad fines terrae" (v. 3 [B. A. 4]):

haec de Domino et de doctrina Divini Veri ab Ipso, quae intelligitur per "Tunc stabit et pascet in {2}nomine Jehovae;" et quod homines ecclesiae erunt in illa doctrina significatur per quod "sedebunt;" et quod doctrina Divini Veri permansura sit in aeternum, significatur per quod "crescet ad fines terrae."

[16] Similiter apud Esaiam, "Excute te e pulvere, surge, sede Hierosolyma, aperire vinculis colli tui, captiva filia Zionis" (lii. 2):

haec de instauratione novae ecclesiae a Domino; illa ecclesia cum ejus doctrina hic per "Hierosolymam" et per "filiam Zionis" significatur: rejicere falsa et mala, ac esse in veris et bonis, significatur per "excutere se e pulvere, surgere et sedere," tum quoque per "aperire vincula colli, captiva filia Zionis;" "vincula colli" significant falsa inhibentia ne vera intrent.

[17] Quod "sedere" sit vox significativa essentiae et permanentiae in statu rei et vitae, constare potest e locis in Verbo ubi dicitur "sedere coram Jehovah," "stare coram Ipso," et "{3}ambulare coram Ipso;" quod "sedere coram Jehovah" sit esse cum Ipso, ita quoque velle et facere ab Ipso, et quod "stare coram Ipso" sit spectare et intelligere quod vult, et quod "ambulare coram Ipso sit vivere secundum praecepta Ipsius, ita ex Ipso. Quia "sedere" talia involvit, ideo eadem vox in lingua Hebraea significat permanere et habitare.

[18] Ex eo quod "sedere" talia significet, ideo Angelus Domini visus est sedere super lapide quem devolverat ab ostio monumenti (Matth. xxviii. 2);

et ideo Angeli in monumento visi, sedebant unus a capite et alter a pedibus (Joh. xx. 12; Marc. xvi. 5):

illa visa erant repraesentativa glorificationis Domini, ac intromissionis in caelum ab Ipso; nam per "lapidem," qui positus fuit ante sepulchrum, et qui devolutus ab angelo, significatur Divinum Verum, ita Verbum, quod occlusum fuit a Judaeis, sed apertum a Domino; (quod "lapis" significet Verum, et in supremo sensu Divinum Verum, videatur {1}supra, n. 417 [a]; ac in opere De Caelo et Inferno, n. 534;) et quia per "sepulchrum" in sensu spirituali significatur resurrectio et quoque regeneratio, ac eminenter per "sepulchrum ubi Dominus fuit," et per "angelos" in Verbo significatur Divinum Verum, ideo visi sunt angeli, unus sedens a capite et alter a pedibus; ac per "angelum a capite" significabatur Divinum Verum in primis, ac per "angelum a pedibus" Divinum Verum in ultimis, utrumque procedens a Domino; per quod, dum recipitur, fit regeneratio et est resurrectio. (Quod "sepeliri," "sepultura" et "sepulchrum" significet regenerationem ac resurrectionem, videatur supra, n. 659; quod "angeli" in supremo sensu significant Dominum quoad Divinum Verum, ac in sensu respectivo recipientes Divini Veri, ita abstracte Divina vera a Domino, supra, n. 130, 200, 302.) Praeterea etiam legitur quod "sederint coram Jehovah," quando in magno gaudio fuerunt; tum etiam quod "sederint" cum in magno luctu, ex causa quia "sedere" spectat esse hominis, quod est voluntatis et amoris ejus. Quod fleverint et sederint coram Jehovah videatur Judic. xx. 26; cap. xxi. 2.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church