Apocalypse Explained (Whitehead) n. 691

Previous Number Next Number See English 

691. "Quod adeptus sis potentiam tuam magnam, et regnum inieris." -Quod significet instaurationem novi caeli et novae ecclesiae, destructo priori et caelo et ecclesia, constat ex significatione "adipisci potentiam suam magnam et inire regnum," quod sit quod postquam prius caelum ac prior ecclesia destructa sunt, novum caelum et nova ecclesia instaurentur; quod hoc per "adipisci potentiam magnam" et per "inire regnum" intelligatur, est quia Domino tunc omnipotentia est et regnum; fit enim tunc Ipsius voluntas, nam angeli caeli et homines ecclesiae tunc se ab Ipso duci patiuntur; regit enim sic omnes secundum ordinem ex Se Ipso, tenendo in Divinis bonis et veris quae ex Ipso procedunt, ac detinendo a malis et falsis quae ab inferno, quod non potest fieri antequam mali a bonis separati sunt, et mali in infernum dejecti, et a bonis factum est novum caelum; haec in actum sistuntur per ultimum judicium, de quo in sequentibus agitur.

[2] Quod tunc Domino potentia et regnum, illustrari potest per comparationem cum sole mundi: quamdiu hiems est, non soli est aliqua potentia aut aliquod regnum in tellure, quia calor ejus non recipitur, nam frigus aeris et telluris illum exstinguit; at cum ver instat, tunc soli venit. potentia et regnum, recipitur enim tunc ejus calor, et quoque lux quia conjuncta calori, ex quibus universa tellus floret: simile est cum potentia et cum regno Domini, quae veniunt quando mali separati sunt a bonis, ac illi in infernum dejecti; illi enim sunt frigora sicut hiemis, quae calorem solis spiritualem, qui est amor, exstinguunt, ac faciunt ut non potentia et non regnum Domino sint, tametsi Ipse in Se spectatus perpetuo in simili omnipotentia est, quamvis non in subjectis antequam novum caelum et nova ecclesia existunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church