Apocalypse Explained (Whitehead) n. 705

Previous Number Next Number See English 

705. EXPLICATIO. VERSUS 1, 2. "Et signum magnum visum est in caelo; mulier circumdata sole, et luna sub pedibus ejus, et super capite ejus corona stellarum duodecim. Et in utero habens clamavit parturiens, et cruciata parere." 1. "Et signum magnum visum est in caelo," significat testificationem Divinam de futura ecclesia, et de receptione doctrinae ejus, et a quibus impugnabitur [n. 706]; "mulier circumdata sole," significat ecclesiam apud illos qui in amore in Dominum sunt, et inde in amore erga proximum [n. 707]; "et luna sub pedibus ejus," significat fidem apud illos qui [{1}naturales sunt, et] in charitate [n. 708]; ["et super capite ejus corona stellarum duodecim," significat sapientiam et intelligentiam illorum qui ad ea ecclesia, per doctrinalia et cognitiones omnium veri et boni ex Verbo] [n. 709]. 2. "Et in utero habens," significat nascentem doctrinam ex bono amoris caelestis [n. 710]; "{2}clamavit parturiens, et cruciata parere" significat non receptionem ab illis qui in ecclesia, et resistentiam illorum qui in fide separata a charitate sunt [n. 711].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church