Apocalypse Explained (Whitehead) n. 707

Previous Number Next Number See English 

707. "Mulier circumdata sole." - Quod significet ecclesiam apud illos qui in amore in Dominum sunt, et inde in amore erga proximum, constat ex significatione "mulieris," quod sit affectio veri spiritualis, ex qua ecclesia est ecclesia; proinde etiam ecclesia quoad illam affectionem (de qua supra, n 555); quod sit nova ecclesia, quae post finem hujus quae in ChriStiano orbe est, instauranda a Domino, sequitur: et ex significatione "solis, quod sit Dominus quoad Divinum Amorem, ita quoque amor in Dominum a Domino (de qua etiam supra, n. 401, 412 [a,b]): et ex significatione "circumdari," quod sit ex illo vivere; nam vita amoris cujusvis, tam hominis, quam spiritus et angeli, format sphaeram circum illos, ex qua percipiuntur, etiam e longinquo, quales sunt; per illam sphaeram etiam consociationes et conjunctiones fiunt in caelis, et quoque in infernis; et quia agitur hic de ecclesia, quae in amore in Dominum a Domino est, et illa ecclesia intelligitur per "mulierem," et amor ille per "solem," inde per "mulierem circumdatam sole" significatur ecclesia apud illos qui in amore in Dominum a Domino sunt: quod etiam dicatur, et inde in amore erga proximum, est quia amor erga proximum derivatur ex amore in Dominum, sicut posterius a suo priori, aut sicut exterius a suo interiori, verbo sicut effectus a sua causa efficiente; nam amor in Dominum est amare et velle illa quae Domini sunt, ita illa quae Dominus in Verbo praeceperat; et amor erga proximum est ex illo velle facere, ita consistens in usibus praestandis, qui sunt effectus. Quod per "mulierem" hanc significetur nova ecclesia, quae post finem hujus quae in Christiano orbe est, instauranda est a Domino, constare potest a sequentibus in hoc capite, nempe quod "pepererit filium masculum, quem devorare voluit draco, et qui raptus est ad Deum," et quod "mulier illa volaverit in desertum," et quod "draco etiam ibi illam vellet perdere;" ex sequentibus enim constabit quod per "filium masculum" intelligatur verum doctrinae illius ecclesiae, et per "draconem" intelliguntur qui contra illius doctrinae vera sunt. Quod ecclesia quae per "mulierem" hic intelligitur, sit eadem ecclesia cum "Nova Hierosolyma," quae describitur cap. xxi., et vocatur "sponsa Agni uxor" (vers. 9 ibi), in explicatione illius capitis videbitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church