Apocalypse Explained (Whitehead) n. 735

Previous Number Next Number See English 

735. "Michael et angeli ejus pugnarunt cum dracone, et draco pugnavit et angeli ejus." - Quod significet pugnam inter illos qui pro vita amoris et charitatis sunt, et pro Divino Domini in Humano Ipsius, contra illos qui pro fide sola et separata, et qui contra Divinum Domini in Humano Ipsius sunt, constat ex significatione "Michaelis et angelorum ejus," quod sint qui pro Divino Domini in Humano Ipsius sunt, et pro vita amoris et charitatis (de qua sequitur); et ex significatione "draconis," quod sint qui pro fide sola et separata a vita amoris et charitatis, et quoque contra Divinum Domini in Humano Ipsius: quod illi qui in fide separata a charitate sunt, quae fides vocatur sola fides, intelligantur per "draconem," supra (n. 714, 715, 716) ostensum est: quod etiam iidem sint contra Divinum Domini in Humano Ipsius, hoc est, contra Divinum Humanum, est quia plerique eorum qui se confirmaverunt in sola fide, mere naturales et sensuales sunt; ac naturalis et sensualis, homo separatus a spirituali non aliquam ideam Divini in Humano potest habere, cogitant enim naturaliter et sensualiter de Humano Domini, et non simul ex aliqua idea spirituali; inde est quod de Domino cogitent sicut de vulgari homine sibi ipsis prorsus simili, quod etiam docent; inde est quod Divinum Domini supra Humanum Ipsius in idea cogitationis suae ponant, et sic duo illa, nempe Divinum et Humanum Domini, prorsus separant: et hoc faciunt, tametsi doctrina illorum, quae est Doctrina Athanasii de Trinitate, aliud docet; haec enim docet quod Divinum et Humanum sit unita Persona, ac utrumque unum sicut anima et corpus: consulat quisque eorum semet, et percipiet quod talis eis idea de Domino sit. Ex his constare potest quid intelligitur per "Michaelem et angelos ejus," qui cum dracone pugnarunt; quod nempe illi qui Humanum Domini Divinum agnoscunt, et qui pro vita amoris et charitatis sunt; nam qui pro hac sunt, non possunt aliter quam agnoscere Divinum Humanum Domini, ex causa, quia alioqui non in aliquo amore in Dominum, et inde nec in charitate erga proximum possunt esse; haec enim charitas et ille amor est unice a Divino Humano Domini, et non a Divino separato ab Humano Ipsius, nec ex Humano separato a Divino Ipsius; quare etiam postquam "projectus est draco in terram cum angelis ejus," vox dicta est e caelo, "Nunc facta est salus, et potentia, et regnum Dei nostri, et potestas Christi Ipsius" (vers. 10). Ex his constare potest quid per "Michaelem et angelos ejus" intelligitur.

[2] Quod Michaelem in specie concernit; creditur ex sensu litterae quod sit unus ex archangelis; sed non est aliquis archangelus in caelis: sunt quidem angeli superiores et inferiores, tum sapientiores magis et minus; et quoque in societatibus angelorum sunt moderatores reliquis ibi praefecti; sed usque non sunt archangeli, sub quorum obedientia ex aliquo arbitrio stant; tale regimen non datur in caelis, omnes enim ibi non alium supra se corde agnoscunt quam solum Dominum; quod intelligitur per Domini verba apud Matthaeum, "Vos.. nolite vocari doctor; unus enim est vester Doctor, Christus; omnes autem vos fratres estis. Et patrem ne vocetis vestrum in terra; unus namque est Pater vester qui in caelis est. Neque vocemini magistri; unus enim vester est Magister, Christus. Qui.. maximus est vestrum, erit minister vester" (xxiii. 8-11):

per illos autem angelos qui nominantur in Verbo, ut per "Michaelem" et "Raphaelem," intelliguntur administrationes et functiones, et in genere partes determinatae et certae administrationis et functionis omnium angelorum; quare hic per "Michaelem" intelligitur id functionis angelorum quod supra dictum est, nempe defensio illius partis doctrinae ex Verbo quod Humanum Domini Divinum sit, et quoque quod vita amoris in Dominum et charitatis erga proximum vivenda sit, ut alicui sit salus a Domino; consequenter id functionis ut pugnetur contra illos qui separant Divinum ab Humano Domini, et qui fidem separant a vita amoris et charitatis, immo qui charitatem ore ferunt et non vita.

[3] Praeterea per "angelos" in Verbo in spirituali sensu non intelliguntur angeli, sed Divina vera a Domino (videatur supra, n. 130, 302), ex causa quia angeli non sunt angeli ex suo proprio, sed ex receptione Divini Veri a Domino; similiter archangeli, qui illud Divinum Verum significant quod supra dictum est. Etiam angelis in caelis non sunt nomina sicut hominibus in terris, sed sunt illis nomina functionum illorum, et in genere datur cuivis nomen ex quali ejus; inde est quod "nomen" in Verbo significet quale rei et status. Nomen "Michael," ex derivatione ejus in lingua Hebraea, significat, "Quis sicut Deus?" Quare per "Michaelem" significatur Dominus quoad Divinum illud Verum quod Dominus sit Deus etiam quoad Humanum, et quod vivendum sit ab Ipso, ita in amore in Ipsum ab Ipso, et in amore erga proximum. Nominatur etiam Michael apud Danielem (cap. x. 13, 21; cap. xii. 1); et per illum ibi significatur genuinum verum ex Verbo, quod pro illis qui ab ecclesia a Domino instauranda, erit; similiter ut hic; nam per "Michaelem" intelliguntur qui pro doctrina Novae Hierosolymae erunt, cujus doctrinae duo essentialia sunt, nempe quod Humanum Domini sit Divinum, et quod vita amoris et charitatis vivenda sit.

[4] Nominatur etiam Michael in Epistola Judae Apostoli, his verbis, "Michael archangelus, quando {1}cum diabolo disputans coarguit de Mosis corpore, non ausus est sententiam efferre blasphemiae, dixit, Increpet te Dominus" (ver. 9):

haec Judas Apostolus ex libris vetustis, qui per correspondentias conscripti fuerunt, adduxit; et in illis per "Mosen" intellectum est Verbum, et per "ejus corpus" sensus litterae Verbi; et quia illi per "diabolum" intellecti sunt, qui hic in Apocalypsi per "draconem," qui etiam vocatur "satanas" et "diabolus," patet quid significatur per quod "Michael disputans coarguerit diabolum de Mosis corpore," nempe quod sensum litterae Verbi falsificaverint: et quia Verbum in littera tale est, ut e genuino suo sensu a malis detorqueri possit, et tamen a bonis recipi secundum intellectum ejus, ideo dictum est ab antiquis, a quibus illa verba Judae desumpta fuerunt, quod "Michael non ausus sit efferre sententiam blasphemiae." (Quod "Moses" in sensu spirituali significet Legem, ita Verbum, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 4859 fin., 5922, 6723, 6752, 6827, 7010, 7014, 7089, 7382, 8787, 8805, 9372, 9414, 9419, {1}9429, 10234, 10563, 10571, 10607, 10614.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church