Apocalypse Explained (Whitehead) n. 739

Previous Number Next Number See English 

739. [Vers. 9.] "Et projectus est draco ille magnus, ille serpens antiquus." - Quod significet quod separati e caelo ac dejecti in infernum illi qui in malis vitae sunt, et inde sensuales facti sunt, a quibus omnia Verbi et sic ecclesiae perversa sunt, constat ex significatione "projectus esse," cum de "dracone," quod sit separatus e caelo esse, et dejectus in infernum; (quod fuerint conjuncti caelo, at postea separati, videatur articulus praecedens (n. 737); quod dejecti et damnati inferno, intelligitur per quod "projectus sit in terram," de quo sequitur:) ex significatione "draconis magni," quod sint qui in malis vitae, et tamen ore confitentur Deum et Dominum, ac Verbum sanctum dicunt, et pro ecclesia loquuntur (quod hi sint qui per "draconem" intelliguntur, videatur supra, n. 714, 715, 716, 718, 737;) inde etiam dicitur "draco magnus," "magnum" enim in Verbo praedicatur de bono, ac in opposito sensu, ut hic, de malo; falsa autem illorum significantur per "angelos ejus" (de quibus sequitur): et ex significatione "serpentis antiqui," quod sint sensuales, hic quod inde sensuales facti, a quibus omnia Verbi et ecclesiae perversa sunt; quod per "serpentem" significetur sensuale, videatur supra (n, 581, 715 fin,); qui "antiquus" vocatur ex eo, quod tales etiam fuerint olim, a quibus omnia Verbi et ecclesiae perversa sunt. Secundum sensum litterae historicum per "serpentem antiquum" intelligitur serpens qui Chaivam et Adamum in paradiso seduxit: sed per illum serpentem, ut per hunc, omnes tales, qui universum orbem seducunt, intelliguntur, ut constare potest ex sequentibus in hoc paragrapho. Ex his constare potest quod per "Projectus est draco magnus, ille serpens antiquus," significetur quod separati sint e caelo ac dejecti in infernum illi qui in malis vitae sunt, a quibus omnia Verbi et sic ecclesiae perversa sunt.

[2] Quod omnes illi qui in malis vitae sunt, sensuales fiant, et quod sensuales inde facti pervertant omnia ecclesiae, constare potest ex eo, quod apud homines tres gradus vitae sint, intimus, medius ac ultimus, et quod illi gradus apud hominem aperiantur successive, sicut ille sapiens fit. Omnis homo nascitur summe sensualis, usque adeo ut etiam quinque sensus corporis ejus per usum aperiendi sint; deinde fit ille sensualis quoad cogitationem, cogitat enim ex objectis, quae intrarunt per sensus corporis ejus; postea fit interius sensualis; at quantum ille per experientias visuales, ac per scientias, imprimis per usus vitae moralis, comparat sibi lumen naturale, tantum fit homo interius naturalis: hic est primus seu ultimus gradus vitae hominis.

[3] Quia tunc ex parentibus, exque magistris et praedicatoribus, tum ex lectione Verbi ac librorum inde, haurit cognitiones veri et boni spiritualis, et illas memoriae sicut alia scientifica mandat, fundat ecclesiam apud se; sed usque si non ulterius pergit, manet naturalis; at si ulterius pergit nempe, si vivit secundum cognitiones illas ex Verbo, aperitur apud illum interior gradus, ac fit spiritualis, sed non plus quam sicut afficitur veris, intelligit illa, vult illa et facit illa: causa est, quia sic, non aliter, removentur et quasi discutiuntur mala et inde falsa quae in naturali ac in sensuali homine ex hereditario resident; spiritualis enim homo est in caelo, ac naturalis in mundo; et quantum caelum potest influere, hoc est, Dominus per caelum, per spiritualem hominem in naturalem, tantum removentur mala et inde falsa, quae in naturali homine, ut dictum est, resident; Dominus removet illa, sicut removet infernum a caelo. Quod non aliter possit aperiri interior gradus apud hominem, est quia mala et falsa, quae in naturali homine sunt, illum clausum tenent; spiritualis enim gradus, seu spiritualis mens, se contrahit ad quodcunque malum ac falsum mali, sicut fibrilla corporis ad aculeum, nam fibrae corporis ad quemlibet tactum duriusculum se contrahunt; similis res est cum mente interiore hominis, quae spiritualis vocatur, ad tactum seu afflatum mali et inde falsi: at vero cum homogenea, quae sunt Divina vera ex Verbo, quae ex bono suam essentiam trahunt, illam mentem adeunt, tunc aperit se; sed aperitio non aliter fit quam per receptionem boni amoris influentis per caelum a Domino, et per conjunctionem ejus cum veris quae homo memoriae mandaverat; hoc non fit nisi per vitam secundum vera Divina in Verbo, nam quando vera illa fiunt vitae, tunc vocantur bona: inde constare potest, quomodo secundus seu medius gradus aperitur.

[4] Tertius autem seu intimus gradus aperitur apud illos qui vera Divina statim applicant vitae, et non prius ex memoria ratiocinantur de illis, et per id illa in dubium mittunt: hic gradus vocatur caelestis. Quoniam illi tres gradus vitae apud unumquemvis hominem sunt, sed tamen diversimode aperiuntur, inde tres caeli sunt. In tertio seu intimo caelo sunt, apud quos tertius gradus apertus est; in secundo seu medio caelo sunt, apud quos modo secundus gradus apertus est; et in primo seu ultimo caelo sunt, apud quos interior naturalis homo, qui etiam rationalis homo vocatur, apertus est; ille enim, si vere rationalis est, recipit influxum a Domino per caelum: omnes illi veniunt in caelum. At illi qui Divina vera modo receperunt memoria, et non simul vita, illi manent naturales, immo fiunt sensuales: causa est, quia mala, in quae homo natus est, in naturali et sensuali homine, ut supra dictum est, resident; nec remota sunt et quasi discussa per influxum boni a Domino, ac per receptionem ejus ab homine: inde est quod apud illos regnent amores corporis, qui in genere sunt amor sui et amor mundi, et inde amor et fastus propriae intelligentiae; hi amores, et ex illis fluentia mala et horum falsa, implent interiora mentis naturalis eorum, quae tamen obteguntur honestis et decoris vitae moralis propter mundum, et propter leges pro externo homine latas: hi tametsi memoriam impleverunt cognitionibus ex Verbo, ex dogmatibus plurium religionum, exque scientiis, usque naturales, immo sensuales sunt, nam interiora mentis naturalis, quae menti spirituali propiora sunt, apud se clauserunt per confirmationes, etiam ex Verbo, contra vitam spiritualem, quae est vita secundum Divina vera, et vocatur charitas erga proximum. Hi quia sensuales sunt, sunt "draco," et vocantur "serpentes;" nam "serpens" significat sensuale, ex causa, quia sensuale infimum vitae hominis est, et quasi repit humi, et lambit pulverem sicut serpens.

[5] Ad horum illustrationem velim afferre quae in Genesi de "serpente antiquo," qui Chaivam et Adamum seduxit, memorantur, et illa, quid in sensu spirituali significant, explicare: quae haec sunt, "Progerminare fecit Jehovah Deus ex humo omnem arborem desiderabilem aspectu, et {1}bonam ad cibum, et arborem vitarum in medio horti, et arborem scientiae boni et mali. ....Et praecepit Jehovah Deus homini, dicendo, Ab omni arbore horti edendo edas, sed ab arbore scientiae boni et mali non edas, quia in die quo ederis illa moriendo morieris. ....Et serpens fuit astutus prae omni fera agri quam fecit Jehovah Deus; et dixit ad mulierem, Etiamne dixit Deus, Non comedetis de omni arbore horti? Et dixit mulier ad serpentem, De fructu arboris horti comedemus; at de fructu arboris quae in medio horti, dixit Deus, Non comedetis de illo, nec tangetis illum, ne moriamini. Et dixit serpens, Non moriendo morimini, quia novit Deus quod in die quo editis de eo, et aperientur oculi vestri, et eritis sicut Deus, scientes bonum et malum. Et vidit mulier quod bona arbor ad esum, et quod appetibilis illa oculis, et desiderabilis arbor ad dandum intelligentiam: et sumpsit ex fructu ejus et edit, et dedit etiam viro suo secum, et comedit: et aperti sunt oculi amborum, et cognoverunt quod nudi illi; et consuerunt folium ficus, et fecerunt sibi cingula. ....Et dixit Jehovah ad serpentem, Quia fecisti hoc, maledictus tu prae omni bestia, et prae omni fera agri; super ventre tuo ambulabis, et pulverem edes omnibus diebus vitae tuae: et inimicitiam ponam inter te et inter mulierem, et inter semen tuum et semen ejus; Ille conculcabit {1}tibi caput, et tu laedes calcaneum Ejus. ....Et emisit Jehovah Deus" hominem "ex horto Eden et habitare fecit ab oriente ad hortum Edenis cherubos, et flammam gladii... vertentis se, ad custodiendum viam arboris vitarum" (Gen. ii. 8, 9, 16, 17; cap. iii. 1-7, 14, 15, [23,] 24):

quomodo historica de Creatione Caeli et Terrae, quae continentur a primo capite Geneseos, usque ad illud ubi agitur de Diluvio, intelligenda sunt, nemo potest scire, nisi ex sensu spirituali, qui inest sensui litterae Verbi in singulis ejus: historica enim illa de Creatione Caeli et Terrae, tum de Horto in Edene, deque Posteris Adami, usque ad Diluvium, sunt historica facta, sed usque sanctissima, quia singuli sensus ac singulae voces ibi correspondentiae sunt, et inde significant spiritualia; hoc potest ab unoquovis, qui perspicaci ingenio est, pervideri ex historia creationis in primo capite, quae coepta est a luce, quando nondum sol exstitit, et ex pluribus aliis ibi; tum ex creatione Chaivae uxoris Adami ex costa ejus; ut et ex binis arboribus in paradiso, et ex prohibitione ne ex arbore scientiae boni et mali comederent, et quod usque seducti a serpente comederint, tametsi omnium sapientissimi fuerunt; et quod Jehovah tales arbores in medio horti posuerit, ac passus sit ut seducerentur a serpente ad comedendum ex arbore vetita, quod tamen potuisset avertere; et tandem quod ex solo esu ex illa arbore universum genus humanum morti aeternae judicaretur. Quis non videt quod haec contra Divinum amorem, et contra Divinam providentiam et praevidentiam essent? praeter plura alia, quae intellectus caecutiens simpliciter crederet. Sed usque nihil nocet ut illa secundum litteram historicam ab infantibus et simplicibus credantur, quoniam illa sicut reliqua Verbi conjungunt mentes humanas mentibus angelicis; nam angeli in spirituali sensu sunt quando homines in naturali sensu. Quid autem historica illa in spirituali sensu involvunt, paucis dicetur.

[6] Agitur in primo capite de nova creatione seu instauratione ecclesiae, quae fuit ecclesia antiquissima in hac tellure, et quoque omnium praestantissima; fuit enim ecclesia caelestis, quia in amore in Dominum; inde homines illius ecclesiae fuerunt sapientissimi, communicationem paene immediatam habentes cum angelis caeli, per quos a Domino illis fuit sapientia: et quia in amore in Dominum fuerunt, et ex caelo revelationes habuerunt, et quia vera Divina revelata statim mandaverunt vitae, inde in simili statu fuerunt in quo sunt angeli tertii caeli; quare id caelum ex illius ecclesiae hominibus primario consistit. Haec ecclesia intelligitur per "Adamum et ejus uxorem;" per "hortum" autem in Edene significatur intelligentia et sapientia illorum, et quoque describitur per omnia illa in sensu spirituali intellecta, quae de horto illo memorantur; et quomodo sapientia in posteritate illorum deperdita fuit, describitur per "esum ex arbore scientiae:" per binas enim "arbores" in medio horti positas intelligitur perceptio a Domino et perceptio a mundo; per "arborem vitarum" perceptio a Domino, et per "arborem scientiae boni et mali" perceptio a mundo, quae tamen in se est modo cognitio et scientia: per "serpentem" autem, qui seduxit illos, significatur sensuale hominis, quod immediate communicat cum mundo; quare per seductionem illorum a "serpente" intelligitur seductio a sensuali, quod omnia sua haurit ex mundo et nihil ex caelo: caelestis enim ecclesiae homines tales sunt, ut omnia vera et bona caeli percipiant a Domino per influxum in interiora eorum; unde vera et bona vident intus in se sicut insita, nec opus habent illa via posteriore addiscere, ac memoriam illis locupletare; inde nec ratiocinantur de veris, num ita sit, vel non ita; qui enim videt vera in se, non ratiocinatur, nam ratiocinari involvit dubitationem num ita sit; quae etiam causa est quod nusquam nominent fidem, nam fides involvit ignotum quid, quod usque credendum est tametsi non videtur. Quod homines Ecclesiae Antiquissimae tales fuerint, revelatum mihi est e caelo; datum enim est loqui cum illis ac informari, ut constare potest ex pluribus quae de hominibus illius ecclesiae in Arcanis Caelestibus relata sunt.

[7] At sciendum est quod nusquam illis vetitum fuerit comparare sibi cognitiones boni et mali e caelo, per illas enim perficiebatur intelligentia et sapientia illorum: nec vetitum fuit comparare sibi cognitiones boni et mali e mundo, inde enim scientia naturali eorum homini; sed vetitum fuit has cognitiones intueri via posteriore, quia datum est illis videre omnia, quae in mundo coram oculis eorum apparuerunt, via priore; via priore intueri mundum, ac illa quae ibi, et inde cognitiones haurire, est intueri illas ex luce caeli, et sic cognoscere quale eorum; quare etiam per cognitiones e mundo potuerunt confirmare caelestia, et sic sapientiam suam corroborare; at illis vetitum fuit intueri cognitiones e mundo via posteriore, quod fit quando ex illis concluditur de caelestibus, sic inverso ordine, qui ordo ab eruditis vocatur ordo influxus physici seu influxus naturalis, qui nullatenus datur in caelestia. Tales facti sunt homines Antiquissimae Ecclesiae, quando coeperunt amare mundana prae caelestibus, et se ex sapientia sua efferre et gloriari; inde posteri eorum sensuales facti sunt, et tunc sensuale eorum, quod intelligitur per "serpentem," seduxit illos; et sensuale non alia via, quam posteriore, progredi vult. Hoc itaque est quod significatur per "arborem scientiae boni et mali," e qua comedere illis prohibitum fuit.

[8] Quod licuerit illis comparare sibi cognitiones e mundo, et illas via priore intueri, significatur per quod "Jehovah Deus progerminare fecerit ex humo omnem arborem desiderabilem aspectu, et bonum ad esum;" per "arbores" enim significantur cognitiones et perceptiones; per "desiderabile aspectu" significatur quod desiderat intellectus, et per "bonum ad cibum" significatur quod conducit ad nutritionem mentis: cognitiones boni et mali a Domino ex quibus sapientia, et cognitiones boni et mali e mundo ex quibus scientia, repraesentabantur per "arborem vitarum" et per "arborem scientiae boni et mali" in medio horti: quod licuerit illis adpropriare sibi cognitiones undequaque, tam ex caelo quam ex mundo, modo non inverso ordine procederent, ratiocinando ex illis de caelestibus, et non cogitando ex caelestibus de mundanis, significatur per quod "praeceperit Jehovah Deus ut ex omni arbore horti comedant, sed non ex arbore scientiae boni et mali;" quod peritura sit tunc sapientia caelestis et ecclesia apud illos, significatur per "In die quo ederis ex illa, moriendo morieris;" "comedere" in sensu spirituali significat appropriare sibi:

[9] quod sensuale seduxerit illos, quia id proxime exstat mundo, et inde omne volupe et jucundum ex mundo sentit, ex quibus in fallaciis est, ac ignorat et quoque rejicit caelestia, significatur per "serpentem;" "serpens" est sensuale, et non aliud sensuale quam ipsorum; quod serpens sit "diabolus et satanas," est quia sensuale communicat cum inferno ac unum facit cum illo, ei enim insidet omne malum hominis in complexu; et quia homo ex sensuali ratiocinatur ex fallaciis, et ex jucundis amorum mundi et corporis, et quidem solerter et astute, ideo dicitur serpens "astutus prae omni fera agri quam fecerat Jehovah Deus;" "fera agri" in sensu spirituali significat affectionem naturalis hominis:

[10] quoniam sensuale putat quod sapientia comparetur per cognitiones e mundo, et per scientias naturales, et non per aliquem influxum e caelo a Domino, ideo ex illa inscitia et fallacia dixit serpens ad mulierem, "Non morimini, quia novit Deus quod in die quo edatis de eo, et aperiantur oculi vestri, et sitis sicut Deus, scientes bonum et malum;" credit enim sensualis homo quod omnia sciat, et nihil eum lateat; secus ac caelestis homo, qui scit quod nihil sciat ex se, sed ex Domino, et quod novit, tam parum sit, ut vix aliquid respective ad id quod non novit: immo credidit posteritas illorum quod essent dii, et quod scirent omne bonum et omne malum; at ex malo non scire potuerunt bonum caeleste, sed modo bonum terrestre et corporeum, quod tamen in se non est bonum; sed ex bono caelesti potest homo scire malum.

[11] Quod affectio naturalis hominis persuasa a suo sensuali putaverit per scientiam cognitionum e mundo intelligentiam in rebus caeli et ecclesiae comparari, significatur per quod "viderit mulier quod bona arbor ad esum, et quod appetibilis oculis, ac desiderabilis ad dandum intelligentiam;" per "mulierem" hic significatur affectio naturalis hominis, quae sua desideria trahit ex sensuali, et illa affectio talis est: quod illa affectio etiam seduxerit rationale, significatur per quod "mulier sumpserit ex fructu illius arboris et ederit, ac dederit viro suo secum," et quod "is comederit;" per "virum mulieris" significatur rationale; quod tunc viderint se absque veris et bonis, significatur per quod "tunc aperti sint oculi amborum, et cognoverint quod nudi illi;" "nuditas," quae erubescitur, significat deprivationem amoris caelestis et inde boni et veri: et quod tunc induerint se veris naturalibus, ne apparerent deprivati veris caelestibus, significatur per quod "consuerint folium ficus, et fecerint sibi cingula;" "ficus" significat naturalem hominem, et "folium ejus" significat verum scientificum.

[12] Describitur postea sensuale eorum quale factum est, nempe quod se prorsus averterit a caelo, et converterit ad mundum, et sic non aliquod Divinum receperit, per maledictionem serpentis; nam sensuale apud hominem non potest reformari, quare modo removetur cum homo reformatur, quoniam sensuale adhaeret corpori et exstat mundo, et ideo jucunda inde, sicut sentit, vocat bona: inde est quod dicatur quod "semen mulieris conculcabit illi caput, et ille laedet calcaneum Ejus;" per "semen mulieris" intelligitur Dominus, per "caput serpentis" omne malum, et per "calcaneum Domini" significatur Divinum Verum in ultimis, quod apud nos est sensus litterae Verbi; hunc sensualis homo, seu sensuale hominis, pervertit et falsificat, et sic laedit. Quod sensus litterae tutetur ne adeatur Dominus nisi quam per apparentias veri, et non per genuina vera, ab illis qui in malis sunt, significatur per "cherubos," qui cum flamma gladii vertentis se positi {1}sunt ad hortum Edenis, ad custodiendum viam arboris vitarum. (Sed haec et reliqua illorum capitum videantur in Arcanis Caelestibus explicata.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church