Apocalypse Explained (Whitehead) n. 743

Previous Number Next Number See English 

743. VERSUS 10 - 12. "Et audivi vocem magnam dicentem in caelo, Nunc facta est salus et petentia et regnum Dei nostri, et [potestas] Christi Ipsius, quia projectus est accusator fratrum nostrorum, accusans illos coram Deo nostro dies et noctes. Et illi vicerunt eum per sanguinem Agni, et per Verbum testimonii illorum, et non dilexerunt animam suam usque ad mortem. Propter hoc gaudete, caeli, et in illis habitantes; vae habitantibus terram et mare, quia descendit diabolus ad vos, habens iram magnam, sciens quod exiguum tempus habeat." 10. "Et audivi vocem magnam dicentem in caelo," significat gaudium angelorum caeli ex luce et sapientia tunc apud illos [n. 744]; "Nunc facta est salus et potentia et regnum Dei nostri, et potestas Christi Ipsius," significat quod nunc potentia Domino salvandi illos qui ab ecclesia Ipsius sunt, Divinum suum Verum, qui corde et anima id recipiunt [n. 745]; "quia projectus est accusator fratrum nostrorum," significat postquam separati a caelo sunt ac damnati inferno illi qui impugnaverunt vitam fidei quae est charitas [n. 746]; "accusans illos coram Deo [nostro] dies et noctes," significat et objugarunt illos et litigaverunt cum illis ex Verbo continue [n. 747]. 11. "Et illi vicerunt sum per sanguinem Agni," significat resistentiam et victoriam Divinum Verum procedens ex Divino Humano Domini [n. 748]; "et per verbum testimonii serum," significat et per confessionem et agnitionem Divini in Humano Ipsius [n. 749]; "et non dilexerunt animam suam usque ad mortem," significat fideles qui propter illa vera tentationes passi sunt, ac vitam mundi prae vita caeli nihili fecerunt [n. 750.] 12. "Propter hoc gaudete, caeli et in illis habitantes," significat salvationem et inde gaudium illorum qui spirituales per receptionem Divini Veri fiunt [n. 751]; "vae hahitantibus terram et mare," significat lamentationem super illos qui mere naturales et sensuales fiunt [n. 752]; "quia de descendit diabolus ad vos," significat quia recipiunt mala ex inferno [n. 753]; "habens iram magnam," significat odium contra vera et bona spiritualia, quae sunt fidei et vitae ex Verbo, proinde contra eos qui in illis sunt [n. 754]; "sciens quod exiguum tempus habeat," significat quia status mutatus est [n. 755].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church